EPISTOLE EXTRAVAGANTES
FRANCESCO PETRARCA
1 (Var. 13) A Guglielmo da Pastrengo
Digne quidem admirans, quibus ego latebris delitescerem querebas, aut quid nove rei contigisset, propter quod tibi oris mei presentia solito rarior occurreret: et nunc aliquanto dignius miraberis, quid hic prestigii sit, quod cum relicto rure, michi hac presertim anni parte gratissimo, faciem tuam visurus ad odiosam semper civitatem rediissem, te insalutato, sic repente discesserim. Utriusque ergo rationem accipe quam brevissimis verbis, digerendam forte latius apud te, michi enim et nuntius hic et sol ad Oceanum properans breviloquium suadent. Subegerat me sibi pridem vita lautior ea que in urbibus agitur, et in ea urbe potissimum ubi tu nunc es. Illic multos per annos quas miserias, quosve labores pertulerim infelix, non epistole brevis opus est: quibus tandem exagitata mente cernens nullam nisi in fuga libertatis spem relictam, retrahentibus quamquam his quibus me amando perditum ire mos fuerat, profugi et eripui meipsum periculis quacunque patuit via: atque omnes Fortune minas perpeti decrevi, dum michi vel prope mortem aliquantisper viverem. Ceperat enim sensim quod optabam contingere, et animus ex diuturnis compedibus relaxari inenarrabili quadam dulcedine et celesti vite simillima. Sed quanta est durate consuetudinis vis! Sepe adhuc infaustam michi civitatem repeto, nec ullius unco necessitatis tractus, ultro in laqueum redeo, et ex portu totiens naufragium passus, relabor in pelagum, quibus urgentibus flatibus incertum est. Mox omne mei ius eripitur, michi undique ventorum rabies, undique fluctus et scopuli, celum undique et undique pontus, postremo mors undique, et peius morte vite presentis tedium, et venture metus ante oculos. Quod itaque me his proximis diebus videre nequiveris, scito nullam causam fuisse aliam, nisi cure veteres exedentes cor miserum, que confestim ut me in menibus suis invenerunt, tamquam fugitivo et contumaci servo iniecerunt manum, et iam michi flagra nota cernebam, iam carcerem, iam catenas et verbera, cum velut experrectus noctu, quia luce non poteram, evasi. Ignosces igitur si cum videre possem, te non viso abii, et adversus vulgum insanum causam meam ages, a quo dementie arguor, quod quietem ruris urbanis, ipso reclamante, pretulerim. Vale memor nostri.
2 (Var. 30) A Guglielmo da Pastrengo
Litteras tuas ornatissimas atque pulcherrimas obiurgatus a me Lelius meus, sed iaculo tamen meo clypeum legitime excusationis obiciens, misit tandem. Qui te salutatum cupit: poteris eum ut auguror cum Ludovico et Gerardo fratre hodie vel cras hospites habere, et sitientes ad rivum fontis mei, iam istic degenerantem, sed adhuc quidem originis sue signa gestantem, inducere. Peponem optimum non comedi sed devoravi: nemine in partem admisso, preter Nympham, pictis iam tunc pedibus deorum convivia meditantem, et Neptuni nuptias aut Nerei aut Tritonum obsequia, et si quid vel equorei vel fluminei numinis usquam est.
Discolor ut Nymphe tetigit vestigia pellis,
Lectior et cunctis nimis invidiosa puellis,
Nescit habere locum, refugit sub claustra reverti.
Et tibi purpurei decus addidit innuba serti,
Teque per arva canens varios legit undique flores,
Et timet humentes pedibus calcare sorores.
3 (Misc. 4) A Giovanni Mori
Orationis celeberrime quam his proximis diebus nostre reipublice legatus in oculis Romani Pontificis habuistis tantillo michi mandantes examen, oratorum decus, geminam sensibus meis admirationis materiam prebuistis. Tanti enim eloquii inspectionem michi solam, quando ita videbatur, et stuporem tacitum ingerere satis erat. Ipsa siquidem oratio talis est, ut et reprehensorem spernat et laudatore non egeat. Admiratorem vero bene culta non respuunt. Ego autem nec ille sum a quo, etiam ubi res exposceret, possent tam grandia sperari et, ut Virgilii verbo utar,
haud equidem tali me dignor honore.
Ad hec, quisquis sum, vobis non incognitus esse credideram, sed, una licet visione, notissimus. Ceterum utriusque michi admirationis molem meditatio confestim subsecuta discussit. Primum enim, quod attinet ad orationis eximie venustatem, scio naturaliter inesse formosis ut sint pre ceteris de augendo servandoque decore solicite. Hinc non suo tantum, sed alieno comuntur arbitrio. Nec accuratius se ulla circunspicit et mendas quantaslibet meditatur in speculo, quam que sibi forme precellentis est conscia. Et sane in egregia facie defectus omnis apparet offenditque oculos quicquid intra summum subsidit, quicquid vel minimum a reliqui oris candore discordat. At contra cui facies sua displicuit, secura progreditur et alium de se, satis ipsa sibi nota, non consulit, nec speculo iam creditura nec amice. Nichil igitur miri est, si oratio quoque vestra, in publicum ventura, substitit parumper, et de coloribus suis alteri credere maluit quam sibi.
Quod autem in hac re de tanta turba doctorum hominum unius indocti consilium delegistis atque inter tot, ut ita dixerim, linces carens talpa luminibus placuit, non vester, sed amoris est error; cuius, ut nostis, ceca solent esse iudicia. Consilium occidendi Iulii Cesaris, quo nunquam ullum maius de morte puri hominis agitatum est, nondum vel tenui rimula extra principes coniurationis effluxerat. Id ipsum tamen coniuratorum princeps M. Brutus, vir acer et strenuus, ad eam diem viris amicissimis diligentissime occultatum, uxori Portie dissimulare non potuit; et quod vix apud se ipsum tacitus sine pavore cogitabat, id illi narrare non timuit. Quid igitur? Nunquam ego virum talem tam pueriliter errasse crediderim, nisi quia suggerebat amor animum femineum tanto non imparem arcano fidumque cui superedificari posset et cui tuto quamvis altissima crederentur. Nec michi persuaderi potest aut tunc illum muliercule aut vos nunc homuntionis ingenium tot clarissimorum virorum pretulisse pectoribus, nisi coniugalis illum, vos quodammodo fraternus amor coegisset. Ceterum ne longius evager, de transmissa oratione grates ago, qualicunque iudicio vestro letus, sive dignum me tanto honore credidistis, sive dignum efficere voluistis.
4 (Var. 57) A Giovanni Barrili
Solitis et inexplicabilibus curarum michi laqueis circumsepto nullum affluxisse poterat gratius solamen, quam quod secum attulit magnificentie vestre dulcis et eximie dilectionis testis epistola, cui confestim priusquam aut ipsa manibus elaberetur, aut quem ipsius lepos excitaverat impetus animi deferveret, centum forte versiculos reddidi, lima quidem in tempus aliud dilata; quum ecce die proximo nuntius vester, de quo nil audiveram aut cogitaveram, repente adfuit responsum flagitans. Substiti quid agerem incertus. Ad postremum omnem iudicii vestri censuram subeundam potius existimavi, quam committendum ut frustra michi tantus vir scripsisse videretur, precipue quia hunc ipsum incultioris carminis horrorem amoris indicem fore, Virgilio admonente, didiceram. Mitto igitur quales erant: mittam vel feram ipse libentius maiora cum potero. Vester sum: obsecro me recommendari ad pedes humiliter domini mei regis, ad quos reverti quanto desiderio mens estuet testis est Christus: sed catena multiplicis obligationis, qua domino Azoni sum constrictus, me hucusque detinuit. Ex parte dicti domini Azonis vos saluto, nec non et Sennucium meum, cui multum invideo, quia est, ut ipse idem testatur, multa cum dilectione vobiscum, quibus ego me tertium fieri pro grandi munere cuperem, nisi et fortuna mea certe et indignitas prohiberet. Valere feliciter vos opto, et mei memores. Recommendo vobis Barbatum amicum meum.
Datum propere ult. Iannuarii.
5 (Misc. 16) A Barbato da Sulmona
Inter varias quibus obsideor curas, Barbate carissime, quantum michi solamen attulerit predulcis vestre fraternitatis epistola verborum plurium opus est. Itaque de hac re tacere quam parcius loqui malim. De opuscolis quidem meis que maiori studio postulastis, quam vel illorum mereatur dignitas vel auctoris, excusari queso si non uberius vestre mos geritus voluntati. Obstant enim et occupationes proprie et curialium rerum irrequietissimus tumultus qui profecto tantus est, ut facilis possit stabiliorem licet animum convellere. Mitto tamen ex omnibus quattuor novissimas epistolas que michi anno hoc e manibus exciderunt, quibus illam addidi quam de Parma olim misi egregio domino Iohanni. Hanc – est quod mirari compulit – nominatim petebatis forte quia perierat illa quam miseram. Philologia Philostrati quam similiter poscitis tam confusa scripta est ut me preter per neminem legi possit. Ego autem si vacare potuissem nunquam passus esse in his ipsis epistolis hoc scripture ludibrium quod videtis. Sane quoddam magnum opus tui nominis est. Africam dudum ad laudem divine atque immortalis memorie domini nostri Regis inceperam. In quo invidente licet et repugnante fortuna id, si Deus faverit, qualecunque fuerit, Barbati mei limen in primis petet. Nulla me nunquam dies felicissime illi anime sacratissimoque cineri videbit ingratum.
Dum memor ipse mei, dum spiritus hos reget artus ut Vergilius noster ait. Patesceret...
[Avignone, febbraio-agosto 1343]
6 (Var. 21) A Gabrio Zamorei (?)
Inter curarum mearum turbulentissimas procellas gratissime michi tranquillitatis portum obtulisse visa est predulcis vestri melliflui oris epystola, quam nuper elegantissima colorum varietate distinctam et incredibili verborum artificio perpolitam, bis terque perlectam cum occupationum variarum occupatus sarcina deponere cogitarem, ipse michi lepos insitus ut decies blandiendo relegerem persuasit. In qua quidem illud expertus sum, quod de perfectis poematibus dici solet, ut ex crebriori scilicet lectione uberior delectatio proveniret. Nimirum fere omnia, que de ineffabili amoris imperio confusius apud clarissimos auctores magnis voluminibus explicantur, omnemque peripateticam materiam in qua poete quidam illustres tantum temporis ac studii posuerunt, luculentissimo quodam compendio intra pagine unius angustias redegistis. Mira vis ingenii, rara potestas eloquii! Animadverti sane totam narrationis seriem amantissimis quibusdam ac dulcissimis suspicionibus intertextam. Itaque subridens tacitus mecum dixi: indignabor posthac parcius casum meum rudis et inexpertus homuncio, quando iste vir tantus, quamvis sapientia preditus naturali, quamvis scientiarum omnium telis armatus, quamvis legum clipeo contectus et casside decretorum, aurate tamen cuspidis lacrimosum vulnus evitare non valuit: quod profecto quam profunde in visceribus suis insederit zelus indicat lamentantis. Sicut enim inter animi passiones inflammatus amor, sic inter amoris pestes ardens zelus et sollicitus obtinere non ambigitur principatum. Hinc quoniam iubetis ut adversus vos partes suscipiam defensoris, etsi tanto quidem duello fragilem hunc calamum obicere reformidem, huic haud dubie, nisi fallor, dilecte pariter ac ree, quam accusatio vestra persequitur, excusationis ingens prebetur occasio. Vulgata namque res est, quod quisquis amat non dubia tantum et formidolosa, sed etiam
omnia tuta timet,
sicut nature conscius Virgilius noster ait; et apud alium poetam:
credula res amor est;
et iterum:
Res est solliciti plena timoris amor;
denique unus etiam ex modernis:
Turbine perpetuo mentem timor angit amantis.
Profecto sic est: nusquam sine metu amor habitat, quamquam sepe sine amore sit metus. Nulli igitur sane mentis mirabile videatur si amor in vobis servat vetustissimum morem suum, ut, cessante licet omni criminum materia, inter flammas sic affecti pectoris suspicionis fumus emerserit. Cordis equidem vestri domine, cuius michi causam per vestras litteras commendastis, etsi ei insultaveritis delatione gravissima, nequaquam tamen innocentie patrocinium ademistis. Ceterum patronum pro qualitate negocii proque contradicentis eloquio nimis imparem deputastis. Ipsa, inquam, prorsus oculis meis ignota est: itaque novum pugne genus ingressus sum, quam nunquam viderim, cuius nec nomen audierim, defensurus. Feci tamen audentius, quia nec a vobis frustra commissum aliquid arbitrabar, nec tantum amicum iustitie <***> suo precepturum aliquid quod a iustitie terminis abhorreret. Ad hec in certe notitie locum opinio violenta successerat, quoniam non nisi verendam et prorsus egregiam matronam fore, quam alatus et faretratus ille puer tanto amatore dignatus est, inexpugnabili michi concluditur argumento. Sicut enim dissimilitudo morum ac nature est odii causativa, sic amorem constat ex similitudine procreari: quo fit ut quam ex tanto nobilium feminarum agmine maturo consilio pretulistis, necesse sit vobis esse simillimam. Quod cum ita sit, quid consequitur aliud nisi prudentem fore, castam, sobriam et modestam, suscepti beneficii memorem, piam, largam, preterea liberalem et in omni actione iustissimam, proinde contemptricem hominum reliquorum, unique duntaxat amoris vices fide purissima referentem? Nec me terruit ab adverso quod contra eam verbale bellum instituisse videremini. Sciebam enim quam dulces sunt amantium querele, quam bella brevissima, quanta discordantibus verbis animorum soleat esse concordia; memineramque Terrentiani illius verbi:
Amantium ira integratio amoris est.
Hiis atque aliis persuasionibus in opinione persisto, ut non facile crediderim quod mulier tantis circumfulta virtutibus in tantam laberetur insaniam, ut quenquam preponeret illi, cui morum integritate seu vite dulcedine nullum, quem ego quidem noverim nostri temporis, natura preposuit; quod illum parvi penderet, quo non sola civitas hec, sed omnis Italia gloriatur, in cuius serenissimi oris adspectum inhians scolarium turba suspenditur, quem non segnius stupentes advocatorum Parmensium chori cum veneratione suspiciunt, quam olim aut Marcum Tullium Ciceronem <Roma> aut Demosthenem mirabantur Athene moderantem pleni frena theatri (sic enim de illo scriptum legimus). Ponite igitur metum, queso, ni impossibile sit amanti; et si quid fortasse inter tot virtutum radios vidistis obscurius, cogitate id non tam ex illibata rerum veritate quam ex tenerrime zelantis delicatissimo iudicio processisse. Sicut sane sibi vel etatis vel conscientia forme lascivire permittit, citra tamen fame rubiginem et pudicitie lesionem – quod et in Claudia clarissima femina severior excusavit antiquitas et Cesar Augustus diutissime tulit in filia –, sic vobis iure proprio, si quid oculos vestros offenderit, accusare, et michi, qui vel iudex communi partium consensu vel spectator extra palestram huius ludi sedeo, non interdicitur vel ex arbitrio meo loqui vel equam, si sic dici debet, proferre sententiam.
Hactenus hec prosayco sermone processerint. Ad carminis autem iugum dispersas plurimisque iam diebus peregrinantes ab hiis laribus Musas, etsi sepe receptui cecinerim, congregare non potui. Parcat igitur urbanitas vestra, cui qualiacunque de arboribus meis poma furtim lecta pro tempore rusticanis vasculis offeruntur. Valere vos feliciter cupio.
[maggio 1344-febbraio 1345]
7 (Var. 49) A Barbato da Sulmona
Pro hoc tam michi carissimo coniunctissimoque Lelio, quem Lelium Petri Stephani vulgo dicunt, moderne quidem sed generose romane originis, ac pervetuste vereque romane indolis viro, apud te, frater, preces meas fundo: perque amicitie fidem obsecro, ut in iis que dominus Tranensis Archiepiscopus super negotiis eius tibi dixerit, talem te exhibeas qualem in meis promovendis commodis atque honoribus exhiberes. Et quod tibi scribo Iupiter noster egregius sibi demum ut accipiat queso, cui suum Mercurium recommenda, nichil paterni sui ac dominici imperii recusantem. Vale, mi frater. Hic me Lelius, quamvis segnitie quadam ex fastidio rerum curialium suborta, et occupationum gravi sarcina recusantem compulit, ut bucolici carminis, quod in solitudine mea apud Vallem Clausam michi nuper in mentem venit, particulam saltem unam dedicatam eterne memorie sacratissimi domini nostri, regis, vel sic defessis digitis exararem, volens ut verbis eius utar, hoc pretium, parvum quidem, sed sicut ipse existimat, animis vestris gratum, vobis duobus, nec non et magistro N. de Aliphia premittere, quorum consiliis ac favoribus negotia sua ad votivum exitum perventura confidit. In quo, ne spes eius, si possibile est, ulla ex parte frustrentur, iterum atque iterum precor. Ceterum ut ecloge huius facilior sensus sit, noveris per argumentum, de quo hic mentio est, pastorem oculatum, circumspectissimum dominum regem, qui et ipse populorum suorum totus oculeus pastor fuerat, importari: per Ideum Iovem nostrum, qui in Ida Cretensi altus est: per Pythiam Barbatum meum, propter insignem amicitie gloriam, quam cum michi non arrogem, non Damon elegi esse sed Silvius, et propter insitum silvarum amorem, et quia hoc poetandi genus, ut dixi, in solitudine michi et in silvis occurrerat. Cetera clara sunt. Iterum vale.
Data in inferno viventium, XVIII Ianuarii.
Lelius antiquis celebratum nomen amicis
durat adhuc faustum nomen amicitiis.
Hic magno dilectus avo: placet ille nepoti,
Scipiadum geminus perpetuusque decor.
Tertius alter ego est: sed mentior: unus et idem,
dimidiumque animi vir tenet ille mei.
Dimidium dixi, totum dixisse decebat.
Faveris ergo michi, si sibi, care, faves.
[Avignone, 18 gennaio 1347]
8 (Var. 48) A Cola di Rienzo e al popolo romano
Primum tibi, vir magnanime, pro tantarum rerum gloria an liberatis per te civibus pro tuis erga illos meritis et felicissimo successu restitute libertatis gratuler, incertus sum. Utrisque pariter gratulabor, utrosque simul alloquar, neque quos tam coniunctos rebus ipsis video, sermone disiungam. Sed quibus iterum verbis utar in tam repentino tamque inopinato gaudio? Quibus votis exultantis animi motus explicem? Usitata sordescunt, inusitata non audeo. Furabor me tantisper occupationibus meis, et homerico stilo dignissimos cogitatus, quod penuria temporis hortatur, tumultuaria complectar epistola.
Libertas in medio vestrum est, qua nichil dulcius, nichil optabilius nunquam certius quam perdendo cognoscitur. Hoc tam grandi bono et experimento tot annorum cognito lete, sobrie, modeste tranquilleque fruimini, gratias agentes talium munerum largitori Deo, qui nondum sacrosanctissime sue Urbis oblitus est, et eam servam diutius spectare non potuit, apud quam terrarum orbis imperium collocarat. Itaque, viri fortes et virorum fortium successores, si cum libertate sana mens rediit, non prius hanc quam vitam deserendam sibi pro se quisque cogitet, sine qua vita ludibrium est. Preteritam servitutem ante oculos assidue revocate! Sic etenim, nisi fallor, erit presens aliquando etiam quam vita carior libertas, ut si alterutro carendum sit, repperiri valeat nemo, cui modo quicquam supersit Romani sanguinis, qui non malit in libertate mori, quam in servitute vivere. Elapsus hamo piscis quicquid undis internatat metuit; excussa faucibus luporum ovis glaucos eminus horret canes; explicita visco volucris tuta etiam arbusta formidat. Et vos – michi credite – inescati hami false spei blanditiis et vos pestifere consuetudinis viscum et vos famelici luporum greges obsident. Circumspicite vigilantibus animis et videte ut, quicquid omnino cogitatis, quicquid agitis, libertatem sapiat! Ad hanc unam cure vigilieque vestre, ad hanc omnes omnium pertineant actiones; quicquid preter hanc agitur, vel irreparabilem iacturam temporis vel insidias extimate! Amor immeritus, quem ad tyrannos vestros longo usu forsitan concepistis, et affectionis indigne memoria omnis ex pectoribus vestris excidat! Et servus superbum dominum ad tempus colit, et clausa possessori suo avis alludit; et ille, si liceat, catenas excutiet, et hec, si detur exitus, cupido fugiet volatu.
Servistis, clarissimi cives, quibus omnes nationes servire consueverant, et quorum sub pedibus reges erant, sub paucorum infami tyrannide iacuistis; quodque ad doloris cedit et pudoris cumulum, adventitios et alienigenas dominos habuistis. Decoris vestri fortunarumque raptores, libertatis eversores dinumerate, singulorum origines recensete. Hunc vallis Spoletana, illum Rhenus aut Rhodanus aut aliquis ignobilis terrarum angulus misit. Ille vinctis post tergum manibus ductus in triumpho repente de captivo factus est civis. Imo vero non civis sed tyrannus, ut minime mirandum sit, si talibus Urbs Roma, si gloria, si libertas, denique si sanguis vester invisus est, dum antiquam patriam, dum proprie servitutis ignominiam, dum campis effusum sanguinem recordantur! Illud potius miror, unde vel vobis tam longa patientia viris Romanis et armatis, vel illis tam intoleranda superbia? Quid enim precipuum, cur tantopere sibi placeant, habent? Quibus inflantur et efferuntur flatibus virtutibusve, quarum nullum genus hominum pauperius usquam est? An superexundantibus divitiis, qui sine furtis ac rapinis famem sedare nequeunt? An ingenti potentia, que mox, ut vos viri esse ceperitis, nulla erit? An claritate nominis vel sanguinis et furtivo forsan aut precario domicilio gloriari possunt? Quid est autem, cur Romana prosapia glorientur? Impudentissime tamen id faciunt; et quia diu se Romanos esse mentiti sunt, ceu mendacio prescripserint, iam Romani sibi videntur; quodque utrum risu an lacrimis prosequendum sit nescio, iam Romanorum civium viluit nomen: non Romani cives, sed Romani principes appellantur. Sed minus indignor, dum eos etiam humanitatis oblitos video: nonne enim iampridem eo vesanie perventum est, ut non «homines» sed «dominos» dici velint? Proh nefas! In qua Urbe divus Cesar Augustus, mundi rector ac regnorum omnium moderator, edicto vetuit se dominum dici, in ea nunc mendici fures gravi iniuria se affectos putant, nisi domini vocitentur. O miserabilem fortune vertiginem, o mutationem temporis inauditam! Discutiantur umbre, pellantur errores, perveniatur ad verum. Utrum «homines» sint rationis expertes, viderint qui diffinitionibus rerum student; utrum «domini», vos quorum res agitur videritis, dum memineritis, in eadem urbe illos simul dominos et vos liberos esse non posse. Quod unum diffinire meum est, certe Romani homines non sunt. Horum omnium, quos inani nobilitatis titulo tam superbe fastidiosos videbatis, undecunque venerint, quolibet infelici vento delati sint, quecunque illos miserit barbaries, quamvis foro vestro obversarentur, quamvis stipati satellitum turbis in Capitolium ascenderent, quamvis superbo gressu Romanorum illustrium cineribus insultarent, nemo non peregrinus erat, et ut ait Satyricus:
Nuper in hanc urbem pedibus qui venerat albis:
verificatumque est illud alterius poete:
Solatia tantiPerdit Roma mali, nullos admittere reges,Sed civi servire suo.
Vobis vel illud utinam solamen miserie contigisset, ut uni saltem, seu civi seu regi, et non pluribus simul externis predonibus serviretis.
Sed verum est quod dixisse traditur ille famosissimus olim Romani generis hostis Hannibal, «preterita magis reprehendi posse quam corrigi». Ideoque ne amplius urgeam neu transacta vobis exprobrem, quin potius ut aliquod pudori vestro velamentum prebeam, fuerunt et maiores vestri sub regibus, iisque non semper Romanis, sed nunc Sabine, nunc Corinthie, quibusdam etiam, si credere libeat, servilis originis. Verum ut prospera sic adversa fortuna suum finem habet, et illorum et vestre libertati defensor insperatus adfuit, et suum Brutum utraque tulit etas. Tres iam hinc ex ordine celebrantur Bruti: primus qui Superbum regem expulit; secundus qui Iulium Cesarem interfecit; tertius qui nostri temporis tyrannos et exilio et morte persequitur: in hoc ambobus similis, quod gemine laudis materiam, quam inter se alii duo unitam dividunt, iste totam occupat, priori tamen quadam morum ac propositi occultatione similior: «iuvenis» uterque «longe alius ingenio quam cuius simulationem induerat, ut sub hoc obtentu liberator ille Populi Romani animus latens aperiretur tempore suo». Et illius quidem veteris Livius, princeps historie, huius autem vestri experientia testis est. Ille regibus, hic tyrannis contemtus primum, postea formidabilis. Illum legitis, hunc vidistis despectum ab hominibus, quibus equo iure vivere cum civibus extrema servitus, quibus nichil nisi iniustum atque insolens videtur esse posse magnificum. Illi humilitatem viri huius contemnebant atque calcabant, sub qua tam magnus animus interius tegebatur. Testis ego sibi sum, semper eum hoc, quod tandem peperit, sub precordiis habuisse, sed tempus idoneum expectabat; quod ubi adfuit, nichilo ille primus terribilior apparuit. Eductum corde «Lucretie cultrum tenens» nichilo virilius ille concivibus tunc suis libertatem reddidit quam iste nunc vobis.
Hoc interfuit, quod illorum patientia unius indignitate sceleris, vestra innumerabilibus flagitiis atque intolerabilibus iniuriis victa est. Pro quibus sanguinem vestrum totiens fudistis, quos vestris laboribus, vestris patrimoniis aluistis, quos publica inopia ad privatas copias extulistis, hii neque vos libertate dignos iudicarunt, et laceratas reipublice reliquias carptim in speluncis et infandis latrocinii sui penetralibus congesserunt; nec pudor apud gentes vulgandi facinoris aut infelicis patrie miseratio pietasque continuit, quominus post impie spoliata Dei templa, occupatas arces, opes publicas, regiones Urbis atque honores magistratuum inter se divisos – qua una in re turbulenti ac seditiosi homines et totius relique vite consiliis ac ratione discordes inhumani federis stupenda societate convenerant – in pontes, in menia atque immeritos lapides desevirent. Denique post vi vel senio collapsa palatia, que quondam ingentes illi tenuerunt viri, post diruptos arcus triumphales, unde maiores eorum forsitan corruerunt, de ipsius vetustatis aut proprie impietatis fragminibus vilem questum turpi mercimonio captare non puduit. Itaque nunc heu dolor! heu scelus indignum! de vestris marmoreis columnis, de liminibus templorum, ad que nuper ex toto orbe concursus devotissimus fiebat, de imaginibus sepulcrorum, sub quibus patrum vestrorum venerabilis cinis erat, ut reliquas sileam, desidiosa Neapolis adornatur. Sic paulatim ruine ipse deficiunt, ingens testimonium magnitudinis antiquorum. Et vos, tot millia virorum fortium, coram paucis latrunculis non aliter quam in capta urbe crassantibus, ceu totidem non tam servi quam pecora; cum publice matris membra discerperent, siluistis. Nimirum super vos enim sortem iecerant, quis huic, quis illi cederet in predam; et quod imbelli civitati Athenarum miramur et indignamur obtigisse, cum legimus eam ornamentis suis omnibus et luminibus orbatam ad triginta tyrannorum arbitrium pervenisse, hoc in Urbe Roma, domitrice orbis, urbium ac terrarum domina, sublimis adhuc Imperii et summi Pontificis titulis illustrata, potuisse contingere, ut non multo plurium forte, etiam paucorum tyrannorum libidinibus subiaceret, nemo quidem usque ad hoc tempus, qui satis indignaretur, inventus est. Quis illorum, precor, umquam a vobis servili aliquo nisi eorum sordido contentus obsequio fuit? Servis paulo cultioribus ipsisque etiam iumentis parcitur, etsi non eorum caritate, at saltem damni metu: vobis quis pepercit unquam? Quis non unumquemque vestrum hieme et nocte media, dum ubertim pluit aut fulminat, care gremio coniugis avulsum vel in periculum mortis misit vel nivosis montibus ac limosis paludibus ceu vile mancipium circumduxit?
Experrecti tandem ex tam gravi sopore videmini, ideoque si preteritarum feditatum pudet ac penitet, aciem mentis acriter adversus omnes casus exacuite, ne quis forte luporum rapacium, quos a vestris ovilibus repulistis et qui etiam nunc assidue septa vestra circumstrepunt, ululatu ficto aut specie alia blandiore, unde violenter exivit, fraudulenter irrumpat. Nisi enim hoc provideritis – quod omen venti auferant, et quod nedum cernere sed cogitare etiam abhorret animus – nolite credere eamdem illos quam extulerunt famem recreaturos, sed multo rabidiorem et magis magisque tractu temporis efferatam. Eque gregis sanguinem sitiunt et pastoris, et libertatem vestram et liberatoris vestri gloriam miseriam atque ignominiam suam ducunt. Adversus hos hostes fidenter insurgite: pauci et contemptibiles erunt, si vos unum eritis.
Sed multum timeo, quia multum diligo, eademque ratione multum audeo; amor enim et pavidos facit esse securos. Scio quidem in illa tempestate Reipublice, cuius supra memini, fuisse qui paucorum tyrannidi adversus libertatem omnium faverent, idque non ab obscuris, sed a preclarissimis adolescentibus atque ipsius liberatoris filiis admissum, quibus et mixti sanguinis nexus et consuetudo longior et familiarior convictus oblivionem sui ipsius invexerant; eos ille tamen orbitate forsan infelix, sed virtute animi felicissimus pater merita morte multavit, sanctius extimans sibi filios eripi quam patrie libertatem. Idemque prorsus in hac tempestate permetuo, eoque magis, quo fragiliora nunc et volubiliora sunt pectora. Quam multos futuros arbitramur, quibus vel mixto sanguine cum tyrannis vel miserrima consuetudine serviendi persuasum sit, dulciorem esse servilem crapulam quam sobriam libertatem, qui se grande aliquid assecuturos putent, si salutentur in publico, accersiantur, fatigentur obscenis imperiis, tandem infames et sordidi parasiti iniquis mensis assideant tyrannorum atque aliquid de reliquiis gule tam capacis absorbeant! Hec enim profecto, non alia sunt miserorum solatia, hec tantorum discriminum ac laborum premia.
Tu vero, vir fortissime, qui tantam labentis reipublice molem piis humeris subiisti, nichilo segnius adversus tales cives quam adversus crudelissimos hostes armatus invigila! Iunior Brute, senioris imaginem ante oculos semper habe: ille consul erat, tu Tribunus. Si conferimus dignitates, multa quidem a consulibus adversus plebem Romanam animose dicta, multa etiam atrociter facta sunt, cuius tribunos constantissimos defensores semper accepimus. Quodsi consul ille studio libertatis filios interemit, quid Tribuno tibi agendum sit in ceteris vides. Si fidele consilium non respuis, nil sanguini tribues vel amori. Quem libertatis inimicum senseris, scias, hunc non magis amicum tibi esse posse quam sibi, dum utrique, quod prestantissimum habet, tendit eripere.
De urbe Roma loquebatur Sallustius, ubi ait: «in tam magna civitate multa et varia ingenia sunt». Quot autem in eadem modo sunt, qui exiguo pretio facile se ipsos et universam rempublicam atque omne divinum humanumque ius perderent? Bene nobiscum agitur divinitus, si maior populi pars unum sentit, si torporem quo premebatur excussit. Magnum et formidatum nomen est quamvis afflicti populi Romani. Magne opes, magna presidia, si consilio gubernentur: abunde per se ipsum potest, modo velle unum incipiat. Incepit autem et iam vult: qui enim contra sentiunt, non de populi, sed de hostium numero sunt habendi, quibus velut pravis humoribus exoneratum reipublice corpus quo tenuius eo expeditius validiusque remanebit. Adsit providentia nec animus desit, robur quippe non deerit, non modo ad libertatem tuendam, sed etiam ad imperium repetendum. Quantum vero conferet recordatio vetustatis et mundo dilecti nominis maiestas? Quis non Rome ius suum prosequenti prosperos optet eventus? Tam iuste cause patrocinium Deus hominesque suscipient. Italia, que cum capite egrotante languebat, sese iam nunc erexit in cubitum; si persisteritis in incepto et letus rumor invaluerit, mox sospes et iocunda consurget. Boni omnes qui poterunt, auxilium ferent: quibus posse negabitur, votis saltem et precibus adiuvabunt. Contra autem proditores patrie et hic gladio ultore ferientur et apud inferos meritas penas luent, quas eis non novi tantum doctores, sed poete etiam veteres comminantur. Hii sunt enim, quos in acerrimo suppliciorum circulo Maro conclusit:
Vendidit hic auro patriam dominumque potentemImposuit, fixit leges pretio atque refixit.
In hoc igitur genus hominum seu potius beluarum, dicam quod sentio, omnis severitas pia, misericordia omnis inhumana est.
Tu quidem, vir, tibi egregie ad immortalitatem nominis aperuisti aditum. Perseverandum est, si cupis ad terminum pervenire: alioquin scito quod quanto clarius principium fuit, tanto obscurior finis erit. Hoc autem calle gradienti multa periculosa, multa perplexa, multa aspera se ostendent; sed virtus arduis, patientia difficilibus delectatur. Ad laborem gloriosum nascimur: quid ad quietem inertissimam suspiramus? Adde, quod et multa difficilia primum aggredientibus visa sunt, que longius progressis apparuere facillima. Quamquam quid ego de qualitate rerum disputo, cum multa quidem amicis, plura parentibus, omnia patrie debeamus? Itaque etsi infestis cuspidibus cum sceleratis hostibus concurrendum fuerit, concurres tu prorsus imperterritus Bruti ipsius exemplo, qui oblatum in acie Superbi regis filium occidit, mutuis ipse vulneribus occumbens; ita, quem urbe depulerat, in Tartarum usque persecutus est. Tu vero victor incolumis illis pereuntibus consistes, et si utique cadendum sit reddendaque patrie vita, illis ad inferna properantibus, celum petes, quo tibi virtus et tuorum caritas viam stravit, eterne fame vestigium hic relinquens. Quid aliud sperare licet? Romulus Urbem condidit: hic, quem sepe nomino, Brutus libertatem, Camillus utramque restituit. Quid ergo inter hos teque, clarissime vir, intererit, nisi quia Romulus urbem exiguam fragili vallo circumdedit, tu omnium que sunt et que fuerunt permaximam civitatem validissimis muris cingis? Brutus ab uno, tu a multis tyrannis usurpatam libertatem vendicas. Camillus ex novis et adhuc fumantibus, tu ex iam pridem desperatis ac veteribus ruinis eversam restituis. Salve, noster Camille, noster Brute, noster Romule, seu quolibet alio nomine dici mavis! Salve, Romane libertatis, Romane pacis, Romane tranquillitatis auctor! Tibi debet presens etas quod in libertate morietur, tibi posteritas quod nascetur.
Duo quidem a te dictu levia, sed effectu saluberrima nominatim petere, vir illustris, institueram: tu me in altero sponte preveniens efficis, ut alterum petiisse satis sit. Sic enim fama de te loquitur: solitum per singulos dies, ex quo ad reipublice regimen ascendisti, luce prima, antequam publici privatique negotii quicquam agas, venerandum Dominici Corporis sacramentum cum multa devotione et exactissima tue mentis discussione suscipere. Hoc nimirum sapientis fragilitatem corporum et vite brevitatem reputantis et impendentes undique casus varios circumspectantis viri opus est. Servasset, ut auguror, hunc morem, si ad hec tempora pervenisset, servavitque quoddam simile, quantum obducta tenebris et etheree lucis egens permisit etas, ille Romanorum ducum longe clarissimus Africanus. Reliquum est igitur, ut, quotiens seu discumbens forte seu insomnis iacens seu quid aliud corpori tribuens aliquid otiosi temporis nactus eris, animo etiam sui generis alimenta ne subtrahas. Lege dum vacat: quando id ex commodo non potes, legentes ausculta. Habes et huiusmodi rei ducem imitatione dignissimum Augustum, de quo ita scriptum est, «quod in lectulum transgressus non amplius cum plurimum quam septem horas dormiebat ac ne eas quidem continuas; sed ut in illo temporis spatio ter aut quater expergisceretur, si interruptum somnum recuperare, ut evenit, non posset, lectoribus vel fabulatoribus accersitis». De eodem legitur quod tam parcus temporis dispensator fuerit, ut inter «tondendum radendumque legeret aut scriberet». Tibi autem in hoc precipue rerum statu quid legendum audiendumve sit potius quam maiorum tuorum res geste et, quorum nulla abundantior urbs est, omnis virtutis exempla domestica? Est sane in libro De origine illius Censorii Catonis senis «solitos canere ad tibicinem de clarorum hominum virtutibus». Id non exigo, quamvis et hoc interdum scintillare animos et ad imitandum exardescere faciat: michi autem satis erit, si coram te crebro Romani annales et historie relegantur. Et tecum quidem hactenus.
Vos vero, nunc primum veri cives, hunc virum celitus vobis missum credite, hunc ut rarum aliquod Dei munus colite, pro salute eius animas vestras exponite! Licuit et sibi cum reliquis in servitio degere, et quod tam magnus populus sponte subierat iugum pati; licuit, si id molestum videretur, procul a conspectu miserrime Urbis effugere, et, quod quosdam summos viros fecisse novimus, spontaneo exilio suum caput contumeliis eripere. Retraxit eum solus amor patrie, quam cum in eo statu deserere sacrilegium putaret, in hac sibi vivendum esse, pro hac moriendum statuit fortunas vestras miseratus. In quam precipitem locum venerit, videtis: opem ferte, ne corruat! Cogitate, queso, quotiens vos periculo mortis pro tyrannis superbissimis et ingratissimis obtulistis, dum ferro decernitis, non ubi res vestre, sed illorum sint, hoc est: quis potissimum regnet, quis licentius rapiat, spoliet, laniet, spargat, occidat. Ausos pro indignis dominis et pro obscena servitute tam grandia audere aliquid pro vobis et pro libertate dignum est, pro qua inventus est et qui Urbe reges et qui vita Cesares spoliaret. Dicite michi: si Romanorum regum et imperatorum licentiam non tulistis, alienigenarum predonum tamdiu cruentam rabiem et inexplendam avaritiam preferetis? Non ita Deum a piorum consiliis aversum reor. Vivere sub illis est tristius quam sine illis mori. Audendum preterea aliquid pro filiis vestris, pro coniugibus, pro parentum canitie, pro avorum tumulis, postremo nichil non audendum pro Republica, cuius caritas Decios coegit, ut devotis corporibus ad mortem irent; Marcum Curtium, ut se in horribilem illam terre voraginem eques armatus immergeret, Horatium Coclitem, ut armis onustum corpus, quod muri loco legionibus hetruscis obiecerat, in Tyberini amnis vortices effracto ponte dimitteret; Gaium Mutium Scevolam, ut erranti dextere inferret mirandum ipsis hostibus formidandumque supplicium; Atilium Regulum, ut, cum manere domi posset, ad irati carnificis tormenta remearet; duos Scipiones, ut in Hispania morientes iter Carthaginensium, quando aliter non poterant, corporibus suis et morte precluderent, horumque alterius natum, ut exul inops inglorius mori mallet quam libertatem populi ulla ex parte concutere, alterius, ut privatus Tiberii Gracchi turbidos motus morte comprimeret; multos item alios, ut adversus tumultuosos cives eodem remedio uterentur; Marcum denique hunc recentiorem Catonem, qui agnomen a morte sortitus est, ut sibi ipse manus ingereret potius quam tyranni eiusdem, licet singularis et unici viri, vultum et servientem patriam videret. Singulos enumerare curiosum est, apud illos presertim quorum de sanguine non viri tantum, sed eiusdem unanimis et iuncti propositi illustres etiam familie surrexerunt, cuius rei testis est Cremera sexque et trecentorum Fabiorum clarus simul et miserabilis casus, nec familie modo, sed legiones, sed exercitus, quibus ruere in mortem pro patria dulce fuit; ad hoc cum in eo ipso Capitolio, ut auguror, ista relegenda sint, de cuius olim vertice vir acerrimus Manlius, qui eius paulo ante custos fuerat, ob id solum quia libertati, cui faverat, insidiari et egregio cepto dissimiles exitus spectare videbatur, preceps impulsus est idemque saxum habuit et eximie laudis et supplicii monumentum exemplarque reliquit perpetuum similia non audendi. Nec vero sibi quisquam falso persuadeat, eos, qui pro libertate excubant, qui hactenus deserte reipublice partes suscipiunt, alienum agere negotium. Suum agunt: in hac enim una reposita sibi omnia norint omnes, securitatem mercator, gloriam miles, ubertatem agricola, postremo in eadem religiosi cerimonias, otium studiosi, requiem senes, rudimenta disciplinarum pueri, nuptias puelle, pudicitiam matrone, gaudium omnes invenient. In hoc tam publice tamque privatim salutare negotium omni publica et privata ope Romani cives intendite: huic uni relique cedant cure; si hanc omittitis, in quantalibet occupatione nichil agitis; si huic incumbitis, etsi nichil agere videmini, cumulate tamen et civium et virorum implestis officia. Deleatur, oro, de medio vestrum civilis furoris omne vestigium; incendium, quod in vobis tyrannorum flatibus exarserat, liberatoris vestri monitis et mutua benivolentia restinguatur. Unum ex omnibus certamen assumite, non uter potentior, sed uter melior, uter patentior, uter patrie amantior civis sit, uter vicinis humilior, uter tyrannis infestior! Certate vicissim cum Tribuno, an ille ad honesta imperia prudentior an vos ad obedientiam promptiores; et si fortassis amor, quo nichil solet esse validius ad coniunctionem animorum, non satis virium haberet, habeat communis utilitas: eo vinculo nexi herete invicem tenaciter atque pacifice, et tradita vobis a patribus vestris non nisi in hostes publicos arma convertite. Horum exilio, egestate, suppliciis illorum cineri pulcherrimas inferias date! Qui hec si, dum aguntur, viderint, exultabunt, si autem previdissent, equanimius expirassent.
Sed iam vereor ne plus equo vos in verbis detineam, hoc presertim tempore, cum factis potius opus est. Que quoniam neque professioni neque fortune mee suppetunt, quod unum auxilii genus habeo, verba transmitto. Et primo quidem clarissimis rumoribus excitatus invidi, fateor, honori vestro, fortunamque meam multiplicibus querelis oneravi, quod me presentis tanti gaudii fecisset exsortem. Sed ne exsortem fecerit, venit ad me per terras et maria mea virilis portio letitie. Itaque calamum festinabundus arripui, ut in tanto tam celebri libertatis populi consensu vox mea de longinquo saltem audiretur et vel sic Romani civis officio fungerer.
Ceterum quod soluta oratione nunc attigi, attingam fortasse propediem alio dicendi genere, modo michi, quod spero quidem et cupio, gloriosi principii perseverantiam non negetis. Apollinea fronde redimitus desertum atque altum Helicona penetrabo: illic Castalium ad fontem Musis ab exilio revocatis ad mansuram glorie vestre memoriam sonantius aliquid canam quod longius audietur. Vale, vir fortissime! Valete, viri optimi! Vale gloriosissima Septicollis!
9 (Var. 38) A Cola di Renzo
Non desinam quotidie tibi ascribere, magis ut quidquid de te michi parturit animus meus primus omnium scias et tui sollicitudinem apud te potissimum deponam, quam ulla responsionis tue spe. Hanc enim, fateor, cupio potius quam expectem inter tantas et tam varias curas tuas. Hoc igitur primum scio, te in altissima specula constitutum, nec Italorum tantum, sed omnium omnino mortalium, neque eorum modo qui nunc sunt, sed eorum etiam qui omnibus seculis nascentur, aspectui iudicioque ac sermonibus expositum onus ingens sed preclarum, ac pulcherrimum sed singularis et gloriosi negotii suscepisse. Nunquam te presens etas, ut reor, nunquam posteritas silebit. Ceterum sermones hominum pro uniuscuiusque libidine varii atque discordes sunt; propositum tuum, nichil ipso quod inhabitas Capitolii saxo immobili mobilius, ventorum flatibus non mutatur.
Unum sane an scias, an cogites, an ignores nescio: litteras tuas, que istinc ad nos veniunt, non extimes apud eos, quibus destinantur, permanere, sed confestim ab omnibus tanta sedulitate transcribi tantoque studio per aulas Pontificum circumferri, quasi non ab homine nostri generis, sed a superis vel antipodibus misse sint. Ad quarum litterarum tuarum suspitionem vulgus omne circumfunditur. Nunquam Delphici Apollinis oraculum in tot sententias tractum fuit, in quot intellectus verba trahuntur tua. Circumspectum igitur animum laudo, quo tam irreprehensibiliter hactenus stilum tuum temperare studuisti. Ut imposterum magis magisque studeas, hortor ac deprecor. Sic enim in verbis tuis et magnanimitas scribentis et populi Romani maiestas elucescit, ut nec reverentia Romani Pontificis nec honor debitus obscuretur. Hoc eloquentiam, hoc sapientiam tuam decet, posse sic ea, que contraria videntur sed non sunt, miscere, ut unumquodque suam teneat dignitatem. Nonnullos obstupescere legentes vidi, ut sic in litteris tuis modestie certantem fiduciam viderent, ut ambigua victoria pares essent, nec in eam palestram aut degener metus aut superbie tumor irrumperet. Vidi hesitantes, an res tuas an verba potissime mirarentur, nec abnuentes, quin libertatis beneficio Brutum eloquio Ciceronem dicerent, ad quem Catullus Veronensis ait: Disertissime etc. Fac igitur ut cepisti: sic scribe tanquam omnes visuri sint, nec visuri tantum, sed agnitorum ictibus impulsuri et evertere tentaturi.
Iecisti fundamenta validissima: veritatem, pacem, iustitiam, libertatem; super illis edifica. Quidquid enim erexeris, firmum erit, adversus que quisquis impegerit collidetur. Qui contra veritatem venerit, mendax erit, qui contra pacem, inquietus, qui contra iustitiam, iniquus, qui contra libertatem, arrogans et impudens.
Laudo etiam, quod apud te omnium epistolarum, quas ad quaslibet terrarum partes miseris, exempla permaneant, ut et dictis dicenda conveniant, et si quando casus fuerit, conferre valeas aliena cum tuis. Id te facere data michi litterarum tuarum indicio est, ubi magnificentissime subscribis liberate reipublice anno primo. Reficiendorum annalium propositum sapit. Id verbum solatur, placet et delectat.
Et quoniam tu in agendo occuparis, donec ingenium rebus par inveneris, ego tibi, nisi Deus..., in eam rem ingeniolum hoc et hunc calamum spondeo, pro virili parte, ut ait Livius, principis terrarum populi memorie succursurus; nec cedere paululum indignabitur Africanus meus. Vale, Vir clarissime!
10 (Var. 40) A Cola di Rienzo
Non facile dici potest, optime Vir, de eventibus ceptorum tuorum quam sollicitus quamque suspensus sim. Sic me Deus diligat, ut quodammodo particeps michi videor et periculi et laboris et glorie. Et revera nec volo dissimulare nec possum, quin in acie verbis disceptantium de rebus tuis, quociens fortuna me presentem facit, primas susceperim partes. Nota loquor, et michi populus testis, quanto semper fervore animi quantoque studio adversus oblatrantes de tribunatus tui iustitia et de intentionis sinceritate animi disserui, nec retro nec ante respiciens, nec attendens, quos sermone pungerem, quos mulcerem. Multos michi quos conciliaveram convictu, verbis alienavi, nec miratus sum. Sciebam enim, verissimum Terentianum esse illud Obsequium amicos, veritas odium parit, nec multi facio, quis me accuset, si absolvit conscientia. Hec prefari libuit, ne forte frequentiam litterarum et sedulitatem in me supervacuam mirareris. Neque enim ut absens et de longinquo finem spectans, sed in acie media presens sum, vel victurus ingenti prelio vel vincendus; ideoque et dies curis et quies turbatur insomniis, et dormiens et vigilans laboro et quietem nulla pars michi temporis largitur. In hoc statu unum michi solatii genus est calamus: ut illum in manibus habeo, tecum sum, loqui incipio non quod dictu pulchrius, sed quod prius occurrit, neque tam coloribus sermonum studeo quam ut stilo quolibet in auribus tuis animi mei curas et pregravatum pectus exonerem. Que cum ita sint, epistolas meas sic inspicias, ut ab eis expectes potius familiare colloquium quam dictamen. Rerum enim tuarum curis anxius hoc per diem, hoc per noctem cogito, et quoniam memoria fugax atque volatilis est, ne confestim evanescat, litteris eam tenacibus illaqueo et diurnos quidem cogitatus sero domum repetens, nocturnos mane consurgens scribo; neque si impetum sequerer, dies ulla sine litteris preteriret.
Quid autem de te proxima nocte, nescio an pervigil an semisopitus, cogitaverim an viderim dicam. Videbar te videre in medio et altissimo mundi loco, tam supremo prerupti montis vertice, ut prope celum tangeres. Quidquid de nostris montibus videram, quidquid de peregrinis audieram seu legeram, planities deiecta videbatur; ipse cantatus utriusque lingue vatibus Olympus humillimus collis erat. Nubes longe sub pedibus, sol non multo super verticem ferebatur. Caterva te virorum fortium stipabat, tu medius et cunctis sublimior sedebas radianti solio, tanto mortali specie augustior atque fulgentior, ut ipsi et Phebo movisse videreris invidiam. Volvebar in circuitu, et ecce tantus populus sub oculis meis erat, ut eum nec metiri animo possem, et quasi pre stupore deficerem. Percunctabar attonitus unum ex iis, qui proximi constiterant, quidnam miri quidve prestigii viderem; neque enim reri me unquam potuisse vigesimam illius populi partem terras incolere. 'Nec fallebaris', respondit ille; 'non enim hic presentis tantum, sed omnis venturi evi populum convenisse noveris illius imperio, in cuius manu omnis mundi pars, omne genus hominum, omnis temporum cursus est.' 'Et quid hic? Nunquam omnes tam intenti fuerunt.' 'Eventum', inquit, 'viri illius expectant' – et ad te oculos erexit – 'de quo, ut vides, non terra solum, sed celum ipsum atque astra dissentiunt.' Et his addidit: 'Audisne murmur ethereum?' Intendi aurem, et ecce velut adventante procella tonitruum raucum de nube longinqua. 'Mars', inquit, 'fulmen minatur, sed Iupiter est tranquillus.' 'Et quid putas', inquam: 'quis huius tante expectationis exitus?' 'Deus', inquit, 'solus novit. Sed quisquis erit, latere non poterit nec sileri; omnis hic populus semper meminerit et loquetur. Quantum tamen humanis coniecturis previdere licet, vivax et perennis erit huius viri gloria, modo ventos non timeat; nec timebit. Quid enim metuat, cui fixum sit, si oporteat, pro virtute mori? Unum vereor, ne quorumdam ex eis, qui secum in eiusdem cacumine montis sunt, fides titubet, oblique nimis aliena cernentium, eorum scilicet, qui ad preeminentiam non rectis tramitibus aspirant et deiecto illo se solium eius invasuros putant. Sed falluntur. Si inde sibi caverit, tutus est.' 'Heu!' inquam, 'ulline hominum tam ferox inhumanitas, ut quo duce ad tantum glorie culmen ascenderit, de illius cogitet ruina? Quid, Deus bone, amentie, quid furoris, sospitatorem suum non ut se ipsum salvum cupere? Quid autem illi, si unus hic – quod Omnipotens avertat! – rueret, quid agent? Quo duce consistent? Uno verbo: quo usque miseri omnes precipites post ipsum ruent?' 'Sic enim', inquit, 'livor, quo
in orbem terrarum mors introiit, certus est: nedum dolore impulsus alteri noceat, sua damna circumspicit. Melius tamen spero evasurum omnes fortune laqueos, quia cum illo Deus est'. 'Post hoc audiendi avidum linquebat. Ego autem manu prendens: 'Quo', inquam, 'properas?' 'Nocte', inquit, 'fugiente festino'... Et ego: 'Hoc saltem michi ne subtrahas: quis hominem hunc tam alte labor extulit, quod studium, que fortuna?' At ille Virgiliano versiculo elegantissimo fretus in tempore: 'Ex
paucis', inquit, 'est
quos equus amavitIupiter aut ardens evexit ad ethera virtus.'
Hoc dicens aurora iam rutilante disparuuit. Et ego vel ad me reversus vel experrectus sum. Vale vindex libertatis unice!
Magistro Iohanni, Excellentie tue nuntio, testis ego sum, testis Curia, testis est veritas tanta cum fide in tuis et reipublice negotiis se gessisse, ut principali laude et honore, nisi fallor, et gratia dignus sit. Quod etsi me tacente noveris, tamen credidi non tacendum.
[Valchiusa, agosto-settembre 1347]
11 (Var. 42) A Cola di Rienzo
Nuper ex procellis huius curie, que Romana dicitur, inter quas egre iam senior navita, sed adhuc rudis et inexpertus navigo, in solitudinis assuete portum fugiens abivi ac Vallem clausam ex re nuncupatam petii. Locus est XV passuum millibus ab hac turbulentissima civitate et sinistra Rhodani ripa semotus, adeo tamen hoc tam parvo spatio dissimilis, ut ab ultimo occidente in extremos solis ortus transiisse videar, quotiens hinc digrediens illuc pergo. Nichil simile preter celum: alter hominum, alter aquarum, alter terrarum habitus. Surgit hinc Sorgia inter clarissimos atque pergelidos fluvios numerandus et crystallinis undis et smaragdeo alvei nitore spectabilis et sine exemplo vicissitudine modo tumentis, modo subsidentis fontis insignitus; quem miror a Plinio Secundo positum inter memorabilia provincie Narbonensis; et Arelatensis enim rus est, ubi me extra Italie fines adamantine necessitatis laquei morantur, studius meis aptissimum matutinis simul et vespertinis umbris collium et apricis vallium recessibus ac late tranquilla solitudine, in qua plura ferarum videas quam hominum vestigia, magno preterea perpetuoque silentio, nisi quatenus fugientis aque murmur aut pascentium in ripis mugitus boum et cantus volucrum audiuntur, de quo plura dicerem, nisi quia ille locus preter raras nature sue dotes iampridem longe lateque meis carminibus notus est.
Illuc igitur cum avide confugissem, tum ut aliquantisper animum et aures fessas urbanis tumultibus recrearem, tum ut aliquibus ceptis meis, quibus premor ac pregravor, supremam imponerem manum, ipsa silvarum facies hortata est, ut silvestre aliquid et incultum canerem. Igitur ad Carmen Bucolicum, quod estate altera eadem valle cecineram, unum capitulum, sive, ut in re poetica non nisi poeticis utar verbis, eglogam unam addidi, et quoniam illius lege carminis silvas exire prohibeor, duos pastores eosdem, germanos fratres, colloquentes feci, quod tibi, Vir studiosissime, multiplicum curarum tuarum solatio transmisi. Sed quia natura huius generis scriptorum hec est, ut, nisi illo ipso qui edidit exponente, divinari possit sensu eorum forsitan, sed omnino non possit intelligi, ne te summis Reipublice factis intentum cogam unius pastoris scilicet verbis intendere, ac ne in nugis meis vel momento temporis divinum illud occupetur ingenium, paucis tibi patefaciam propositi mei summam.
Duo quidem
pastores duo sunt civium genera in eadem urbe habitantium, sed de Republica longe discordantium; alter est
Martius, hoc est bellicosus et inquietus, scilicet a Marte, quem conditoris nostri parentem finxit antiquitas, nominatus, erga genitricem pius et sibi compatiens.
Genitrix autem Roma est. Alter frater eius est
Apicius, quem magistrum coquine novimus, per quem voluptatibus et inertie deditos licet intelligere. Inter hos sibi de pietate vetuste matri debita magna contentio est, super
restituenda presertim
domo eius antiqua, que domus Capitolium est, et
ponte, quo
rus suum petere solebat, qui pons Milvius est, supra
rivum, hoc est Tiberim, ex
alto Apennini vertice descendentem. Iter illud ad
veteres hortos et ad
Saturni domos, hoc est ad Hortanam civitatem veterem ac Sutrium ducit, et ad
umbrosa Tempe: hoc est ad Umbriam, in qua est Narnia et Tudertum et alie multe, et ulterius in Tusciam, cuius populos a Lidorum gente profectos esse non ignoras.
Pastor autem, de quo illo loco fit mentio, qui
fures in
ponte reperit et occidit, Marcus Tullius Cicero est, qui ut nosti supra pontem Milvium coniurationem reperit Catiline. Bene
pastor, quia consul; bene
argutus propter eloquentie principatum.
Silva quidem, cui pontis ruina damnosa est, et
grex patria est et populus Romanorum.
Coniuges et filii quibus neglecta matre studet Apicius, terre et eorum vassalli sunt.
Antra autem que nominantur, arces sunt potentium, quarum fiducia calamitatibus publicis insultabant. Vult autem Apicius non refici Capitolium, sed Romam lacerari et in duas partes discerpi, ut alterne nunc apud hos, nunc apud illos summa rerum sit. Alter ad unitatem nititur, et in eo quod ad refectionem Capitolii maternas etiam divitias commemorat, vult Roman adhuc potentem, si filios habeat unanimes, que scilicet et
oves et iuvencos pascit, plebem scilicet humilem et populum fortiorem. Inter ceteras autem fortune prioris reliquias et
salis occulti meminit, per quem licet simpliciter publicos ex sale redditus, qui ut audio magni sunt, possimus accipere, melius tamen accipe sapientiam Romanorum diutius metu tyrannidis occultatam. Qua de re sic altercantibus, volucer supervenit, hoc est
Fama malum quo non aliud velocius ullum,
ut ait Maro. Hic volucer curas eorum vanas arguit et iurgia superflua, nuntians ipsos a matre abdicatos, iuniorem fratrem matris consensu domos erigere,
silvas regere, eisque
silentium indicere, gregibus animalium
canentem dulciter, hoc est leges iustissimas ferentem et nociva repellentem. In quibus sub ferarum vocabulo quorumdam ex tyrannis vel nomina vel naturas vel armorum signa recondidi. Frater iste iunior hactenus est tu. Cetera clara sunt. Vale mei memor, Vir illustris!
[Valchiusa, fine estate 1347]
12 (Var. 45) A Lapo da Castiglionchio
Orationem Tullianam pro Licinio Archia, quam pollicitus sum tibi, presentem mitto refertam miris poetarum laudibus. Iuvabit puto fide digno teste cognoscere, quod studiis quibus delectamur preco ingens et preclarissimus Orator accesserit, cuius rei admonuisse te velim, ut rem licet parvam in pretio habeas. Neve pro una tres eiusdem oratoris remisisse te pigeat, quas fateor ipse mecum detulissem, et sicut uno, sic duobus te libris uno tempore spoliassem per fiduciam, nisi propere Philippicas dimisissem, neque id eo proposito ut eis perpetuo careres, sed ut accuratius et littera floridiore transcriptas ad te quamprimum remitterem. Ego enim usque adeo vetustati oculos assuefeci ut novam scripturam qualemcunque fastidiam. Super hoc nichil amplius. Tuus sum et Lapum meum lappis tenacissimis amoris obsitum fuisse nunc sentio, a quo divelli nequeo. Sic te semel complexus animo inhereo. Feliciter vale.
Franciscus Petracch. tuus Parme, octavo Idus Ianuarii festinanter valde.
13 (Var. 29) A Francesconelli
Literas tuas iocundissime perlegi: presentem enim michi te presentesque vivas voces tuas et exoptatam faciem fecerunt. Nichil in eis vidi quod vel trasonem redoleat vel gnatonem, parce suspicionibus, sed lucidum ac sincerum pectoris affectum. Cuius tamen extimatio quam vera sit ab experto quidem tu, fidissimum caput intelliges. Iudicantis gravem atque stabilem esse animum oportet; volatilis Amor est. Amictu varie cogitationis indutum; nudus est. Lynceis luminibus; cecus est. Etate integra; puer est. Pacificum et inermem; faretratus est. Rectum et inflexa sectantem; procurvo gaudet arcu. Innocuum; nulli parcit. Que cum ita sint, non inepte dicitur amor obesse iudicio. Ego tamen te in rebus meis semper sic errare cupio, ne si forte pressius adspicias, despicias, et quo plus nosse ceperis minus ames. Ac hactenus.
De reliquo sic habe: nichil te silentio agere: extorquebo quod celatum vis, alioquin tu ex me tacendo elicies quod non vis: ut liber scilicet quem donatum cupis ad te redeat. Neque enim michi ad renovandum tui memoriam hoc vel altero quolibet amoris opus est pignore. Occupasti animam et cuius oblivisci nequeo vel meminisse quidem possum. Vale felix. Patavii, VIII Idus aprilis. Franciscus tuus
Cetera Iohannes noster. Rescribenda erant. Sed, signum adventantis libentissime senii, fugio laborem.
14 (Var. 2) A Zanobi di Firenze
Ingenioso ac facundo viro magistro Zenobio de Florentia [Siculi regis secretario] amico dilectissimo.
Ad ea que scribis brevi responso, ni fallor, opus est. In primis suspicari nullo pacto debueras ad amicos, quos in patria michi carissimos ac predulces illorum virtus et meritum fecit, familiares epystolas dictanti tuum nomen excidere potuisse; necdum enim aut tanta segnities incessit, aut pectus hoc de tam fluxa materia amicorum sibi fingit imagines. Amice igitur fecisti et, ut res docuit, vere, quod omnem culpam in nuntium reflexisti. Homericum illud, ne dubites, mittam cum primum facultas affuerit. Ceterum ex eo tempore parmense domicilium et quam ille nunc incolit bibliothecam nostram non revisi. Scito brevissimum opus esse, quoque facilius ad scribendum eo laboriosius ad querendum; sed hanc tibi libens diurnam operam dicabo, neque, quod iucundo admodum figmento timere te innuis, metuendum est, ne ille divini vir ingenii, audito quo mittendus est, fugiat et profundioribus latebris caput abdat: illud potius spero, ut, ubicunque fuerit, ad tuum nomen exiliat. Postremo parum abfuit quin <***> modo pro moderamine stili tui, ut me scilicet deinceps singulariter adloquendum crederes, cum sim unus et o utinam integer nec in multa cupiditatum ac passionum mearum frusta discerptus. Epystole cuiusdam mee ad tribunum quondam urbis Rome, qui spem publicam, ut vidistis, tam claro principio fefellit, tibi mitterem particulam misissemque, sed laborem timui. Tu vale et me illi viro optimo tuis litteris quanto familiariorem potes efficito.
Patavi VIII Idus Aprilis.
Franciscus tuus
Padova, 6 aprile [1351]
15 (Var. 5) Aniccolò Bartolomei da Lucca
Amicus noster communis, quo nichil fidelius, nichil potest esse sincerius, sepe admonuit ut te meis litteris visitarem. Excusavi nunc occupationum variarum turbam adesse dictitans, nunc scribendi deesse materiam. Nunc autem occasionem nactus, omne mearum excusationum dimovit obstaculum, petens ut Florentini Senatus litteras humanitatis eximie, novo quodam et insolito et inaudito genere honoris, publicum erga me testantes affectum tibi mitterem, commoda et honores meos precordialiter gavisuro. Digna res visa est, in qua sibi morem gererem. Mitto igitur et illorum exemplar epistole, et responsi mei, ut intelligas quanto adhuc esset in pretio vera virtus, si usquam appareret, quando falsum eius nomen non despicitur. Vale.
Patavii XII Kal. Maias.
Franciscus tuus
Padova, 20 aprile [1351]
16 (Var. 33) A ignoto
Miratur ille vir doctus, sed docendus adhuc, quid est quod in epistola quadam nuper Senecam ac Tullium, quodque Christiano ingenio maius est, ipsum quoque Hieronymum notare non sim veritus. Ultimum nego: de reliquis rationem cum illo communicandam accipe. Nemo fere est cuius aliqua non reprehendantur. Non tam subtile quam laboriosum fuerit rem exemplis asserere. Verte Philosophorum libros ac Sanctorum quorumdam quorum celebrior fama est: multa passim apud illos vel ab ipsis vel ab aliis retractata, seu certe retractanda comperies. Notavi ego aliquot Senece sententias, sed ut arbitror, non iniuste; notavi aliquas: crede michi, plures poteram; et tamen Senecam ipsum miror ac veneror. Notavi Ciceronis mei unicam. Verum id non sic accipi velim, ut quasi aliene fame delatoris titulo gloriabundus insultem, sed ut ex unius hominis duabus invicem contrariis sententiis preferrem veriorem, idque non arroganter, ut qui me non modo non inferre maioribus, sed nec paribus conferre nec minoribus preferre consueverim; nec iniuriose quidem ut cui, fateor, Cicerone ipso scriptorum nullus acceptior sit. Illam itaque sententiarum repugnantiam quamvis ab ineunte etate perpenderem, tamen verecundius asserebam, donec civitatem Dei, Augustino duce, ingressus, animadverti opinionem meam illius auctoritate firmari. Leges illum Augustini locum: est autem magni operis Libro primo haud procul a fine. Videbis illic Catonis voluntariam mortem improbari, quam Seneca ante omnia viri illius egregia facta collaudat. Cicero autem excusat, et licet aliquanto modestius non negem excusare culpam quam laudare, tamen si Augustini rationes dicto conferas, intelliges nec metu imminentis mali, nec presentis odio, nec spe vite melioris arcessendam mortem, nec iniussu eius a quo corpus istud accepimus, emigrandum, nec Catonis in morte, ne dicam laudem, sed excusationem ullam esse; et quamvis pluriformiter utrinque suppresso Ciceronis nomine, conicies tamen Ciceronianam Catonis excusationem eiusdem Ciceronis sententia meliore damnari. De me autem sic habeto breviter. Michi quidem nomina virorum illustrium, si dici fas est, totidem prope numinum loco sunt, et tamen in his ipsis cum multa delectent, veritas prime reverentie causa est, que ubi cultoribus etiam suis neglecta videbitur (quis enim tantus amicus veri est qui non interdum a veritate deviet, seu illa segnities sit, seu rerum obscuritas, seu ingenii hebetudo), tum procul dubio rem solidam umbris inanibus et veritatem ipsam quantorumlibet nominum glorie anteponam, nec metuam hoc meo iudicio vel hostes vel amicos veritatis offendere, quod illos oderim, hos certe sciam mecum esse sensuros, atque illam semper proprie sententie prelaturos. Denique sic animum institui ut cuius benedicta laudare ausim, eiusdem errores improbare non verear, quamvis illud volens faciam, hoc invitus. Si enim vere fit, utrunque permissum; alioquin est alterum honestius, utrobique par mendacium. Vale et iterum vale.
[Provenza, estate 1351-maggio 1353 (?)]
17 (Var. 36) A Benedetto Colonna (?)
Non aliter litteras tuas legi quam frontem oculosque tuos spectare consueveram. Quid tibi vis dicam, pater? Conscientiam meam testor: semper ego tecum sum, et cupide tecum versor, quantum sinor interiecto tanto maris ac terrarum spatio. Ceterum illo die multisque sequentibus dum alternis epistolam tuam pono et positam resumo, dumque illam nunc lego nunc cogito, diu toto animo tecum fui. Tibi sane in presens occupatior etiam fragiliorque quam soleo, quod et loci mutatio curas auxit et vires corporeas morbus imminuit, hoc unum pro responsione reddiderim. Gaudeo medius fidius te ad proprias sedes incolumem pervenisse, atque feliciter Tyrrhenum litus Adriatico permutasse. Gaudeo, atque utinam propediem locum hunc feliciore aliquo, ad extremum vero permutatione felicissima terram celestibus permutemus. Quid autem vetat augurari cito te Tyrrheni maris oram revisurum, ac prope Theanum tuum antiquum, vel Parthenopeio litori vel Casilinis collibus prefuturum? Romuleis mallem, idque magis vel origini tuo debitum, vel virtuti. Sed tam alta spectare prohibet durior nunc Italis fortuna, haud equidem prorsus immerito; neque enim iniustum est ut eo diu careant, quo se ultro per insolentiam atque impatientiam spoliarunt. Quamquam quid nos meriti, quos nondum ad vite limen sors violenta proiecerat? Sed neque id novum est, paterne culpe supplicium insontem ferre progeniem. Comederunt acerbas uvas patres nostri et ecce filiorum dentes obstupescunt. Et iterum: Patres nostri peccaverunt et non sunt, et nos iniquitates eorum portavimus. Itaque Tiberinos honores cuncta rodens Rhodanus vorat. Et que spectacula, bone Iesu! Sed ne congratulatoriam epistolam querelis impleam, ad te revertor. Gratulor quidem tibi, et spero dignitatis tue gradum hunc esse non terminum. Ceterum quocunque pedem moveris, animo consequar, et ubicunque fueris, tecum ero. Quod si imaginarie presentie forsan vera successerit, te pater optime, Barbatumque meum eximie gavisuros, tacentibus licet vobis, certe scio: non opus erat huic rei asserende multum tempus impendere. Animos vestros novi. Verum id hac tempestate, verum fatear, occupationes meas circumspiciens, non tam spero quam cupio. Oh si quotiens vellem possem ut animum, sic corpus hoc in longinqua transmittere, quam sepe me hospitem haberetis! Sed enim id non ante futurum credimus, quam corruptibile et mortale istud naturam induerit immortalem. Vale.
IIII nonas Octobris.
[Avignone,] 4 ottobre [1352]
18 (Var. 24) A Giovanni Aghinolfi
Iucundum in stuporem tua me vertit epistola. Quis enim non miretur et gaudeat, etate presertim unde tam longe virtus exulat, ubi tam late regnat avaritia, potentis animum reperiri et libertatis amicum et principum modernorum moribus generosa contumacia rebellantem? Loquor de communi domino, cuius nunc et sepe alias insignis munificentia cupientis licet animi spem ac desiderium supergressa est usque adeo, ut dum pro reliquis gratias agam, unum in ea sit quod obstupeam potius quam amplectar. Quod enim meis usibus applicandum aliquid filio pater eripiat, absit ut patiar. Plaudenda quidem ista magis quam toleranda benignitas. Sed hec et alia propediem mutuo coram sermone tractabimus. Ad vos enim hinc nunquam deflexo tramite et me meus urget animus, et trahit eximia caritas tanti viri. Et quid scimus an ita datum sit ut, ubi Maro noster primitias, illic ego reliquias vite agam, et que illum in peregrinationes varias misit, ea me de tot peregrinationibus redeuntem ac prope iam fessum tranquilla demum statione refoveat; postremo que sibi tellus incunabulum, michi prebeat sepulturam? Ignara fati proprii mens est: fieri potest ut que illi procul a patria, eadem et Mantue me scio dulcem michi fecit fortuna participem. Sane de his totoque rerum nostrarum statu Fortune dominus celi regnator viderit. Volo enim ut intelligas me his precipue diebus sacre studiosissimum lectionis dixisse domino: Dominus Deus meus es tu, in manibus tuis sortes mee. Hec hactenus. Ceterum nepos tuus sperate similitudinis indolis, preceptique tui memor, semper insistit ut sibi de scripturis meis nescio quid liceret excerpere mittendum tibi. Negavi cum ne fervidus adolescens proprio studio distractus alienis in finibus vagaretur, tum ut id onus digitis tuis servaretur integrum, ac more venantium dulcius saperet, quod cum labore quesisses, et sudor tuus nostrum condiret eloquium. Vale.
19 (Var. 7) A Zanobi da Strada ecc.
Babylonicis tandem vinclis, et carcere vix explicitus Transalpino, letus ac liber in patriam revertebar vobiscum ex voto vite reliquias acturus. Sed pervertit dulce propositum dominatrix rerum Fortuna mortalium. Qui me pontificibus romanis, qui Gallie Sicilieque regibus aperta toties me fronte negaveram, huic Italicorum maximo, satis humane postulanti, negare non potui. Subitis et inexpectatis precibus ac maiestate viri circumventus obstupui. Consilia hominum inania! Quod impossibile amicorum arbitrabar, huius victus instantia cessi, et desueta iugo colla submisi. Tanti est libertatis et otii nomen, que sub illius imperio promittuntur, quorum me ita cupidum norunt omnes, ut quisquis me capere decreverit, non voluptates, non divitias, non honores, sed hec duo tantum velut escam laqueis adhibeat dulciorem. Tu vero tibi persuadeas me sive sub Austro, sive sub Arcto agam, tamdiu vobiscum animo futurum, quamdiu mecum fuero, nec unquam ab illius optimi viri fide atque obsequio discessurum, nisi a me prius ipse discessero.
20 (Var. 56) A Francesconelli
Solebant Romani Consules legatos consulares ad exercitum ducere, quibus in bello cooperatoribus et consultoribus uterentur. Horum crebra romanis in annalibus est mentio. Legatorum clarissimus Africanus est meus ille superior, qui Lucio Scipioni Asiatico fratri suo legatus in Greciam atque Asiam profectus, ut fraterne pietatis preclarissimum exemplum, sic ingens magne victorie causa fuit. Regum quoque gentiumque nuntios solemnes legatos dici solitos scimus; horum plena est omnis historia quum reges aut populi, sive hostes, sive federati, sive bello domiti legatos vel auxilii poscendi, vel res ablatas reposcendi, vel misericordie implorande gratia Romam miserint Romaque transmissos acceperint, sive harum aliqua, sive aliis causis. Clarissime quidem hoc in genere habentur et Fabii Maximi legatio ad bellum Carthaginensibus indicendum, et Sulpitii ac Vilii ad bellum scythiacum compescendum, et Titi Flaminii in Bithyniam ad Hannibalem deposcendum. Externorum vero legatio insignis fuit Asdrubalis senis cognomento Hedii, qui missus a Carthagine ad misericordiam excitandam poscendamque a Romanis pacem, animos solo flexit aspectu; nec minus illustris Africani iunioris quolibet in genere numeranda legatio, qui, ut ait Cicero, obiit legatus Egyptum, Syriam, Asiam, Greciam, atque absens ad bellum maximum conficiendum conscidendamque Numantiam consul iterum est directus. Philosophorum quoque legatio preclara ad impetrandum mulcte remissionem ab Atheniensibus Romam missa, in qua et Academicus Carneades, et Stoicus Diogenes fuerunt, et Peripateticus Critolaus, quorum quenam in publicis ac celeberrimis Rome locis ingenii atque eloquentie ostentatio, quenam Catonis censorii et quam severa sententia, de illis dico dimittendis, et tibi notum est, et locus iste non exigit. Quorsum enim hec? Nempe non nisi ut advertas hoc legati nomen apud maiores tritum atque vulgatum, nec omnibus ereptum (longa quid non mutat dies?), Romanam Ecclesiam sibi proprium vindicasse, ne dicam usurpasse. Itaque iam legatos exercituum suis quoque nominibus vocat: at quibus mandata regum aut urbium committuntur Nuntios dicunt, sive aliter, aut vulgo alius atque alius sermo est. Soli igitur sunt legati, quos, ut aiunt, Romanus Pontifex ad aliquas provincias destinavit, e quibus quidam legati tantum, quidam vero de latere legati nuncupantur, quos videlicet missos e Collegio, quod sacrum vocant, Romulei Cardinis fulgor illustrat. Ita michi fando videor audiisse, neque enim res est cui ediscende multum temporis impendisse velim. Sit autem ita: quid enim ad nos? Et ferendum est equo animo ut qui rerum potiuntur summa, nomina rebus vel auferant vel imponant: quando etiam senes nostros modestissimos hominum, tamen propter potentiam atque opes, quibus, teste Livio, ante ipsum romanum imperium floruerunt, geminis equoribus quibus Italie magna pars cingitur, nomina que adhuc durant, tot circum litoreis gentibus nichil obluctantibus, imposuisse meminimus. His ante propositum decursis, ad rem venio. Legatus iste de latere, qui iam solus mundo patiente nomen hoc habet, XVIII Kalendas Octobris Mediolanum obvio domino et magna celebritate populi faventis ingressus est; cui ego nescio qua recti confusione iudicii, ut me urbanum ostenderem, quod non sum, nec esse velim, neque si velim natura permittet mea, pregressus alios, Ticinensi porta ad secundum forte lapidem occurrens, didici, si non antea didicissem, quam sit rerum naturalium fragilis ac lubricus status. Cum enim ingentes pulveris globi, rotarum atque quadrupedum agitatione commoti fusca nube celum solemque texissent, conspectu mutuo erepto, contra morem meum, ita me malus abstulit error, inferor in mediam cohortem. At vix data et reddita salute, sic pulvis omnium fauces et ora compleverat, aridumque precluserat vocis iter, ut dum me recolligerem quo et aliis parcerem et michi, equus quo vehebar et ipse oculis captus, postremisque pedibus in prealtam iuxta viam foveam dilapsus, omnes qui aderant metu et horrore complevit, preter me unum, qui quid mecum ageretur nesciebam: tanta caligo pulveree noctis incesserat, eo michi molestior quod a luce venientes oculi sunt in tenebris pigriores. At vero ille magnanimus adolescens, quem nisi ceptam successionum telam fata preciderint, Mediolani Ligurieque dives expectat hereditas, et quo, nisi iudicium amor fallit, inter iuvenes fortunatos nullus est melior, nullus humanior, ante alios me nomine inclamans ut caverem admonebat. Ego ignarus, et plus fateor clamore omnium quam periculo meo motus, non prius intellexi quid rei esset, quam solas equi auriculas extantes, meque densis vepribus oppressum vidi. Profuit ad salutem proprium non nosse discrimen. Quosdam iuvit ignorantia, et dum nil metuunt nil nocuit: sic contra multos egros morbi fecit opinio, ut aliquando essent quod diu esse crediderant: neque enim de nichilo dictum est, imaginatio facit casum. Cui pari ratione illud obiecerim, imaginatio casum tollit. Ita cum multa scire sit optimum, quedam melius nesciuntur. Certe cum discrimen ipse meum nescio, dumque nil mali suspicor, nil incommodi passus sum: neque enim periculum nisi post periculum agnovi, magisque, cum iam timendum nichil esset, timui, et nunc, ut ait Maro, horresco referens. Tunc ut eram in pedes subito desilui, supremumque ripe marginem illesus, plusquam meo saltu, tenui invisibili subnixus auxilio. Substiterat equidem adolescens ille mitissimus, iussisque famulis descendere, ipse non modo vocis obsequium michi prebuerat, sed dextere: dum interim equus meus magno nisu sibi consulens primisque (dictu mirum) ungulis dependens, attritus genua vix tandem emergebat, qui si ut natura rei poscebat, repente postquam labi ceperat in tergum cecidisset, actum erat, et absolutus eram omnibus curis. Adfuit hominum succursus, adfuit equi vigor, dicet aliquis. Ingratum mendacium, mendax ingratitudo: vana manus hominis, fallax equus ad salutem ipse suam; ut alias, supposuit manum presentique me solus exitio Christus eripuit. Quod idcirco tibi notum volui, ut sicut apud Flaccum caduce arboris ruina, sic apud me instabilis equi lapsus proprie nos conditionis admoneat, inanem esse providentiam humanam, ineluctabilem fati vim, innumerabiles mortalium casus, inestimabilem cecitatem. Itaque dum huic occurrimus in illud currimus, et dum maxime circumspicimus ac multa providemus, tum maxime unde nil metuebamus opprimimur, fitque quod ait ille verissimum:
improvisa letiVis rapuit rapietque gentes.
Nequidquam estuamus atque angimur, sola potens est occurrere cunctis divina clementia. Ea tunc Flacco adfuit, nunc michi, sepe aliis: alioquin nec ille suum, nec ego meum, nec multi bellorum casus in pace, pelagique pericula in litore renarrarent. Hic semper scrupulus premit, quod dum difficultatem unam evanuisse credimus, superest altera. Tota nostri nostrarumque rerum custodia committenda Deo est, et de propriis viribus aut consiliis nil sperandum. Sed iam de moribus satis est dictum: ad familiaria convertamur. Legatus ergo hic, de quo ambigue tibi scripseram, spem meam liberalitate vicit sua, ut prope me diffidisse peniteat, quamvis semper minus sperare sit tutius. Nil omnium que petieram negavit: ultro etiam ut pro me ipso grande aliquid peterem, hortatus est. Ego autem pro me nichil. Fallor: immo vero pro me omnia: quid enim verius meum quam quod amicorum est? Ceterum ego iampridem michi modum statui, et fines posui, quos ne transeat siticulosa cupiditas, vallum ac foveam circumduxi, coegique animum stare. Neve illum testimonio suo privem, neque renuentem iusta imperia, neque recusantem frenos, neque suadentem ferocia, si obstrepere pestilens consuetudo desierit, rebellantem patior: sic sementem qui dedit adiuvet, ut michi frugalitas grata est, ut leta et otiosa paupertas amicior quam tristes occupateque divitie. Si quid secus ac loquor facio, prerapido rerum humanarum torrente raptatus, indignans tamen facio et in diversum nitens. Mitto autem hec: sic enim glorior, sic queror, sic omnia tecum loquor ut mecum. Idem animus, eadem patria est, idem studium, idem nomen, par voluntas affectusque persimiles. Tu pietate prior, tu religione prestantior, et familiarior Deo: sed et hec sileo. Verum ut intelligas quod mallem clariori aliquo scire posses indicio, quanto pluris ego faciam preces tuas quam tu ipse qui eas tam verecunde porrexeras, ut inter poscendum omnem michi negandi viam ostendere videreris, scito quod etsi pro his amor, pro his sanguis, pro his miseratio, pro quibusdam familiaritas meritumque certarent, prima tamen omnium petitio tua fuit, quam tuis scriptam ut misisti legatique signatam digitis accipies huic epistole interclusam. Litteras hinc fieri, non illud modo quod pro quibus executionibus (
sic) uti velles eram nescius, sed extreme temporis angustie vetuerunt. Petitione enim michi sero tradita, ille mane discessit. Ita tamen res acta est ut amantissimus pater Egitaviensis Episcopus cancellarius suus, litteras ipsas expediri iubebit, ubi tu eum vel pro parte mea, vel nostra alter adierit. Ibis ergo vel mittes aliquem ex tuis Pisas aut Senas qua ille iter acturus est, Episcopumque convenies, et viva voce de negotio instructum et litteris ad eum meis, que cum istis veniunt, excitandum. Pro aliis vero unum ex meis sequi illum iubebo: nullas enim his litteras scribi temporis sivit inopia. Doleo quod tibi laboris aliquid aut negotii reliqui: sed necessarium fuit.
Nil sine magnoLabore vita dedit mortalibus.
I ergo, et laborem tibi certum imaginaria condias voluptate. Iucundum si tibi finxeris, efficies. Estima te otio non negotio trahi. Semper sedes, nunquam patrium limen transis: in hoc nempe differimus, ad cetera pene gemelli. Et hic quoque meum morem indue, tuum exue. Habet et motus suam dulcedinem, et sepe quiete gratior fuit labor; ut nichil aliud, quietem ipsam efficit gratiorem. Incipe, surge, age, move te loco; reversus saltem melius sedebis. Qui semper alienas facis, aliquando res tua facito. Fallere te, et si possim, nolo, et si velim, nequeo. Artificium meum vide. Facio quod consolatores solent: fando quod oportet ut delectet nitor. Cuperem legatum ipsum Florentiam invisere, quod et optare illum arbitror: sed puto non poterit, magnis et gravibus Ecclesie negotiis recto Romam calle festinans. Ipse vero quantum obliquo atque udo calle festinaverim, frustra tamen ut huc ante crepusculum pervenirem, claudicantes linee et fesso simillima viatori, vel sola frons indicat litterarum. Vale.
[Milano, 18 settembre 1353]
21 (Var. 8) A Moggio da Parma
Clari ingenii facundieque viro magistro Modio Parmensi amico carissimo. F.
Amice. Carmen egregium quod misistis responso, non infitior, dignum erat. Verum occupatus mirabiliter et distractus, tempus ad ista non habeo. Agite modo summo studio pueri insignis et divine indolis sue curam. Ego, siquid in me opis est, in tempore adero, et, ut apostoli verbo utar: «Tu plantabis, ego rigabo; Deus autem incrementum dabit». Litere vestre XV dierum spatium in itinere posuerunt; quod idcirco dixerim, ne forsan in admirationem aliquam responsi tarditas vos compellat. Vale feliciter. XVIIII septembris, Mediolani. Franciscus vester se recommendat.
Milano, 19 settembre [1353]
22 (Var. 62) A Barriano da Correggio?
Virtuti tue congratulor, adolescens, quando tu sic unus adversum millia, sic solus adversum agmina clavam de manibus Herculis extorsisti. Redemisti, sicut audio, iugera tua certamine magno: quod eo letius intellexi quo certius reor ob hoc ulla te iactantia non extolli. Iam verbis non eget tempus: tempus est, fateor, iam sulcis telluri semina credere: que suum sperato fenore non deceptura cultorem, stridentia plaustra vocent, cumulentque felices areas ad trituram. Vale.
[Milano, settembre 1353 (?)]
23 (Var. 44) A Francesconelli
Onerabo te litteris, obruam te papyro, non sinam te aliud legere quam nugas meas, nullum respirandi spatium dabo. Comminatus sive pollicitus eram tibi breviores deinceps epistolas meas fore, quod occupationi nostre debitum erat, ne dicam fastidio eorum, quibus omnia sunt prolixa, nisi que hebes atque insolens eloquentie sue forceps absciderit. Nunc, ut video, multiplicant et crescunt: nil amicitia loquacius: amicorum colloquio nulla enim brevis nox, nullus non angustus dies fuit; cupidum dum convenerit amicorum par, improvise fugiunt hore; non loquentibus tempus, non ambulantibus rura sufficiunt; non gelu non estus non fames non lassitudo sentitur:
Omnia vincit amor. Duo sunt bene instituti animi solatia: litterarum otium, et fidelis amicitia. Duo tedia: occupatio et turba; ultimum in urbibus, primum illud optime in solitudine et in Helicone nostro semper experior; sive mane solus in silvas ierim, sive dulcis intervenerit amicus, nullus est finis, non prius obire solem quam abiisse perpendo: sin vespertina congressio est, non axem flecti, non stellas labi sentio, denique non fugam noctis intelligo, nisi solis adventu. Ego quidem perlibenter sum tecum: non unquam presentior es michi quam dum vel te alloquor vel loquentem audio. Hinc et epistolarum tuarum ista cupiditas, et prolixitas mearum. Invitus enim avellor; alloquor te dum scribo, audio te dum epistolas tuas lego; utrobique te audio, tecum sum. Hodie sane quia serium nichil erat, et intermissiones occupatis animis non minus quam exhaustis agris utiles esse solent, aures magnis rebus parumper ablatas non inameno ridiculo prestabis. Neophytus quidem ille, quem hactenus nesciebam, eo quod literas tuas illum loquentes de manibus non suis acceperam, eo ipso die dum forte huius sociam scriberem ad me venit, cum vestibulum prius atque atrium totamque domum verbis implesset. Nichil motus (ab assuetis enim non fit passio) excipio hominem vultu quam animo letiore, non quod aut me etiam intermissio non delectet, aut hospitem non amem, sed quia tempore minus idoneo obambulans, et nescio unde rediens, melioribus curis non satis opportunus incesisse videretur. Quid multa? Concedimus. Incipit ille de inexhausto fonte verborum, immo vero continuat, iam enim antequam limen attigisset inceperat.
Demitto auriculas ut inique mentis asellus,Cum gravius dorso subit onus.
Ille mox urgebat, instare, lingue fustibus ad pistrinum agere: ego autem nichil, nisi quod dum ille michi linguam suam, ego sibi aures meas accomodo. Ita illinc loquendo hinc tacendo impari pugna conseritur. Dum in hoc statu res essent, hortari illum incipio subducat equum, seque familiari prandio, cuius iam tempus instaret, equum prebeat. Ille autem ad hec surdus, sed non mutus ad propria cepti sermonis torrente profluebat. Multa de te in primis: quam michi, quam illi itidem amicus. Mirari cepi quisnam iste Dionysius qui nobis quoque tertius accessisset, Damonis aut Pitie moribus simile nichil habens, nec satis intelligere unde ille te nosceret. De me enim non miror. Ab extrema infantia nescio quo sidere hec me lingua persequitur, nec mutasse climata et effugisse patriam me iuvat. In te nostra omnis admiratio, ut nobis non animus modo, sed fatum idem, ut euntibus via sacra, Bolanus idem semper obvius; quibus enim ad te ille tramitibus penetrasset incertus eram, nec memineram me illi aditum prebuisse. Cum enim ante aliquot menses ille michi sub ardentissimo sole pulverulento et arcto quodam loco occurrisset, meque confestim ex more verbis aggressus esset, nec spes opis superesset aut fuge, sed hinc sol, hinc pulvis, hinc cicade, hinc Bolanus iste certaret, quid facerem? Iubebat ille aliquid sibi committi in patriam ad amicos; negabam ego commisso opus esse; ille transverso quadrupede, occupatis angustiis obstabat. Cepi consilium ex tempore, utique te meis verbis salutaret imposui: ita contentus ille ministerio cessit, et ego e manibus amici hostis evasi, ratus id verbum quod michi elapsum esset, nequaquam tanto studio colligendum servandumque. Sed verborum impiger agricola loquendi semen oblatum non tam sterilibus sulcis mandat, quin tamen centesimum fructum ferat: sic sementis exigue copiosissimam messem referens capax horreum patule auris impleverat,
Multa super Priamo cumulans super Hectore multa;
super te autem ante alios que stilo quolibet ad me perlata mulcebant; cetera vero rancidiora de se ipso, de amicis, de cognatis, de affinibus, de vernaculis, de clientulis, omnique sodalitio, de universa familia: quid germana, quid neptis, quid vicine omnes agerent; postremo de canibus ac lupis, de leone patrio, de tota Republica, de preside provincie, de primoribus populi, de sterilitate annua, et de innumerabilibus aliis que memoriam vincunt, ut non minus ego quam apud Milonem suum Apuleius posset, si nox esset, non modo somnolentus balbutire sed stertere, cenatusque solis fabulis cubitum ire; dum ecce cocus increpitans horam prandii transire denuntiat. Nichil ille lentescere, sed enixe quemdam excusare quod litteras ad me tuas quas afferre debuerat promisisset, nuntii celeritate fortuiti, festinationi tue consulueris. Nec dum talia dicente illo (oh! segne cerebellum), subibat animum quid presagii esset; ita michi persuaseram illum in somnio fabulare. Inde cum miris modis obtunderet, ut iam in labiis esset illud Horatii:
Confice, namque instat michi fatum triste,
subito expergiscor, tacitusque respicio ut noti nova forma viri, ut religio sine litteris, ut cetera omnia que epistola convenirent tue, simulque ad me ipsum redeo, et mecum: posset ne is esse Neophytus quem michi pridie meus ille sapidissimo sale descripserat? Ille est haud dubie. En rudis et nova religio, en illa verborum largitas: singula conveniunt; ille est. Talia cogitantem tantus risus arripuit, ut nec rationis freno, nec commorsicatis digitis, nec ulla meditatione dolendarum rerum cohibere potui: tum liquido expertus sum esse, ut aiunt, affecti animi motus indomitos. Ut vero ridentem ille me vidit, quesivit, quid rei esset admirans: ingenio impigro erat opus; nec enim consultandi quid loquerer spatium inopina res dabat: ex improviso respondendum erat: verum enim vero ex hominis habitu materiam responsionis arripio, et heus, inquam, quis non stupens rideat qui te meminerit armorum gloria paulo ante clarissimum, eumdemque nunc videat tanta gratia religionis insignem utramque vite viam multum diversis studiis brevis spatio temporis honestasse? Letari preconio visus est, et rauco plausu titulum bellice laudis amplecti seque protinus in talos attollere, quo grandiusculi formam bellatoris indueret. Hec inter discubuimus, ille plenus letitia cibo feriari contentus, bibere et loqui, ego autem satis habui audire et silere, et vicissim erumpenti cachinno frena substringere, cum totus non nisi de re militari sermo esset, qualiter arma movenda, qualiter feriendus hostis, qualiter declinandus. Phormionem illum diceres, nisi quod ego Hannibal non eram: ceterum nostri quoque seniculi mirus fervor, et inexhausta copia peregrine materie. Singula nutu quidem approbabam, nam nec loqui poteram, nec si possem, ille permitteret: sic totus ille transiisset dies, nisi publicum horologium, quo ultimo invento per omnes fere iam Cisalpine Gallie civitates metimur tempora, prelium diremisset; admonitus enim diem ire, surrexit. Ego illum ad limen cum pueris prosecutus sum, et egregium bellatorem vix omnes sustulimus in tergum equi, cui ad capelle squalentis effigiem preter cornua nichil desit, cum interea nil nisi rei militaris epilogum loqueretur. Quid te in verbis teneo? Vix tandem inde divulsus est. Nescio historie finem: nutantes ruinamque minitantes abierunt, neque compertum habeo in quam foveam equus sessorque ceciderint. Quod extremum petiit fuit ut per me tibi, per te familie eius innotesceret eum huc corpore quidem, ut ipse ait, ut ego testificor, lingua, incolumem pervenisse. Vale.
24 (Misc. 3) A Malizia
[Quidam eloquens Ganus de Colle vulgarem sonettum misit Francisco Petrarche per linguam cuiusdam lusoris nomine Malicia commode vulgaria recitantis: in quo prefatum dominum Franciscum commendat, dicens ipsum esse mundo unicum solem et singulare lumen, hortans eum quod discedat a tyrannide dominorum de Mediolano et accedat ad libertatis locum. Contra ipse dominus Franciscus alloquens portitorem sonetti qui prolationem habet quodammodo asperam et acutam, sic respondet]
Malicia salutabis Ganum. Cuius vulgare carmen responso non egere idem ipse qui scripsit fateretur, si videre omnia penitus posset. Sed error facti magna sepe fallit ingenia. Multi similia scripserunt, sed nemo fuit qui re comperta sententiam non mutaret. Metus et suspicio, amantium comites, per absentiam crescunt; multa de longinquo timuimus que sub oculis posita ridenda cognovimus. Ponat ergo metum et bonam spem concipiat de amico, cui non modo florentissima Italie pars, sed, si oporteat, quivis Indorum angulus aut extrema Taprobane patria est. Super his secundum tuam illam prerapidam eloquentiam disputabis ut tibi videbitur viva voce, sed non aspera ut solitus es: suaviter, oro te, sine clamore cerebrifrago et sine accentibus horrificis; denique non barbarice, queso, sed italice.
[Milano, autunno 1353 (?)]
25 (Var. 17) A ignoto
Equus meus stabulis tuis pastus ad me rediit solito vegetior atque lascivior: ita quem fessum atque egrum recreandum sanandumque susceperas, uberiori indulgentia saginasti. Multa ille dicturus de te si loqui posset, nunc liberalitatem tuam fronte testatur, ac tacitus clamat optimum se et qualem semper optasset hospitem habuisse. Venit secum tua de successibus meis parva quidem sed vere gravis epistola, cuius est illa summa, qua preclarissimus ducum Africanus apud Livium usus,
omnia, inquit,
que agimus subiecta esse mille casibus scio. Sciebat ille rebus in maximis expertus: scimus et nos qui idipsum assidue rebus licet in levioribus experimur. Dicerem quod magni dixerunt viri:
Fatis agimur, et iterum,
Fata regunt homines: et illud Mantuani vatis:
inevitabile fatum, nisi
Fati nomen suspectum esset apud nostros: sed certe quod dixi satius dicitur
Fortune rotamur imperio; quam licet apud Virgilium ipsum legam, omnipotentem dicere non audeo, cum in litteris sacris non nisi unus sit omnipotens; multipotentem dixisse non vereor: sepe quidem infirma consiliorum nostrorum acies illius adamantina soliditate retunditur. Parendum rebus, obsequendum tempori, cedendum necessitati, patientia durandus armandusque animus meditatione continua, et sic instituendus ut ad quelibet aspera, licet etiam impedimenta, sese preparet. Iam vero, ut tanta futurorum caligine circumsepta immeditatum nichil possit accidere, hoc unum inter vite tenebras remedium noris: expectare omnia, scire nichil non evenire homini posse, nichil horum omnium consistere, nichilque ideo magnopere metuendum, nichil optandum; de his loquor que miserum genus humanum mulcendo fugiunt, fugiendo solicitant. Quidquid undequaque contigerit immota fronte suscipere, et rerum suarum propriam portionem credere, et dicere: hoc me latebat; quid ad rem? non latebat illum, cui presentia et clara sunt omnia: hoc equidem me manebat, hec michi sors, hic votorum exitus debebatur: placet, amplector, insuper et gratias ago. Deus solicitus est mei; carior illi sum quam michi; cecum ille me regit ac dirigit, non in iucundiore forsan calle sed tutiore: aliud optabam, sed inconsulte: non desiderio nunc consulitur sed saluti. Illud delectabat, hoc proderit: meliora largitus est qui in electione non fallitur: recipiam non tantum equo sed leto gratoque animo, et in reliquum permittam ipsum expendere, iuxta Satyrici consilium, quod
Conveniens nobis rebusque sit utile nostris.
Longius ferebar: sed ut desinam hic brevior papyrus admonuit: et preterea sequi impetum temporis vetor angustiis. Hoc ipse die iter arripio, et hac ipsa hora, qui procellas perosus Parmensium simultatum, sedem otio Italico Mantuam Pataviumque delegeram, Mediolani michi sedes est! ut appareat vera esse que loquimur, quamque nichil ex consilio succedat. Vale.
F.
[Milano, estate 1353 (?)]
26 (Var. 64) A Philippe de Cabassoles
Utcunque aliis, quorum vel libertate vel opera fretus eram, quid dicerem inveni, ad te scribere cogitanti mirum ut sepe verba defuerunt. Quid enim dicerem? Ita michi persuasum profundeque insitum est tuum te negocium agere dum meum agis, idque non emolumenti consideratione vulgaris, sed alia quadam generosa et ingenua estimatione paucorum, et in primis tua. Sunt enim qui nichil nisi pecuniario pretio estimare didicerunt; tempus amicitius impendunt quo nichil est carius, tam nil sibi videntur impendisse, nisi forsitan quantum lucri idipsum tempus intentis ad alia collaturum fuisse videbitur. Dant consilium, dant auxilium, dant animam, dant seipsos, nichil se dedisse putant: forte etiam nec falluntur: at si quid pecunie impensum est, id estimatione tacita, id importunis verbis exaggerant; haud immerito: quando eis pecunia pretiosius nichil est, non tempus, non fama, non sanguis, non vita, non anima. Tantum imperii inter miseros mortales auro argentoque dedit insana cupiditas. Tibi vero mens alia, diversi mores, iudiciumque dissimile. Non te superficies rerum fallit; solerter introspicis, et suum pretium rebus ponis. Non tu ex me aurum speras, non ambitiosa suffragia, sed animum meum et obsides animi affectus tenes potius quam speras: de futuro etenim spes est; itaque quod habet sperat nemo. Tu quidem pleno iure animum meum habes; ubicunque sim ille tecum est, quem tibi pulchra negotiatione mercatus es. Pietas, fides, humanitas, sapientia, eloquentia, litterarum amor, caritas mei, conversatio suavis, et servata dignitate familiaritas inaudita. Hec sunt pretia quibus me hominem liberum comparasti. Posses, non inficior, contractum communi iure rescindere, ultra dimidium iusti pretii deceptus: non tamen id vereor, nam et prescripta res est, et multa preterea, licet exigua in se, adeo possessoribus cara sunt, ut ea vix ullis pretiis commutasse velint. Innumerabiles sunt affectuum humanorum cause, et inestimabiles estimantium voluntates, investigabilesque respectus. Quidam vasti animi sunt, et appetitum nonnisi ad immensa transmittunt. His orbis ipse terrarum carcer videtur, et angustie, quod de Alexandro Macedone, ac de Iulio Cesare lectum est: contra alii minimis delectantur, magna fastidiunt: his tugurium regia est, ampla domus ergastulum. Tales puto fuisse Diogenem et Amiclam illum Cesareum, prius quam vector sibi permaximus obtigisset. Multos quoque alios precipue ex nostris, qui pauperem ducem nacti omni studio fecerunt sibi familiarissimam paupertatem, in scissuris lapidum atque in desertis specuum habitantes: sic et in reliquis invenies. Quidam purpuras mirantur et quidquid supra humane mensure modum attollitur attoniti et hiantes aspiciunt: his regnare felicitas prima est: id si fortuna negaverit, at saltem amicitiis regum student, et proximum regno putant esse sub regibus. Alii omnem potestatem perosi ferre nequeunt regis occursum. Quibusdam melle dulcior, ut dixi, aliis amarior felle pecunia est. Itaque nummos alii non quasi fallax et fragile mortalis vite presidium, sed quasi fratres aut filios amant, sepe plus etiam quam se ipsos, quando ut nummis parcant fame pereunt. Horum alii contactum ceu contagiosum aliquid evitant, et quasi non sufficiat avaritiam declinasse, nisi in contrarium relabatur, bellum indixere divitiis, quas ut valde optare imbecillis, sic non posse pati enervati animi est. Hinc apud Flaccum extrema illa ridicula procul a virtute distantia Staberii et Aristippi, quorum primus multiplici pena heredibus apposita ni paruissent, omnem ingentis patrimonii sui modum sepulchri saxo iussit insculpi, quo scilicet posteritati nota felicitas sua esset quam in divitiis reponebat: alter in Lybia servos aurum suum quo gravati tardius incedebant, quasi cenum iussit abiicere, cum ille posset rem caducam penitus fenerari, et hic in meliores usus largiendo quam proiiciendo convertere. Sunt quibus in rebus omnibus mediocritas placet. Horum ex numero esse velim, nec verebor pusillanimitatis infamiam, meque illo Senece testimonio tuebor: Magni, inquit, animi est magna contemnere, et mediocria malle quam nimia. Sed omissa votorum varietate mortalium, ad nos et rem nostram redeo. Tu quidem quam industrie amicitias regum colas insigni nuper experimento et preclara usque ad exitum fide monstrasti, adeo ut te et amicum rex dum vixit, et nunc etiam regnum ipsum Sicilie patrem vocet. Nec ideo quod in monte stare consueveras vallem odis, doctus et suspicere et equa conspicere, nec tamen ima despicere. Omnia enim agere virtus docet, et diversissima licet, uno rationis imperio administrat. Non sum rex. Quid refert si apud eum cuius sum, quantuluscunque sim, in pretio sum? Multi deformes coniuges ardentius amavere. Sepe quo minor filiorum indoles, eo parentum amor fuit intentior. Scipio Africanus summus hominum, filium usque adeo dissimilem patri, ut hostis non filius videretur, plusquam paterne dilexisse traditur. Mirum; sed aliquid latet quod amorem excitet amantemque solicitet: sine causa enim nullus amat, quamquam aliis non tam pronis ad amandum eadem causa tanto impar forsitan sit amori. Certe ego, dum me metior, quid de me ipso sentiam, in dubio sum. Fateor enim, ipse michi non placeo, nec mirari sufficio quid est hoc quod clarissimis viris (neque enim vereor ne vanitati detur si hanc michi vere, licet immerite glorise, partem sumo), clarissimis, inquam, omnium qui nostra etate vixerint, carum fecit. Dum equidem ipse res meas funditus excutio, nichil invenio, quod in me bonis amabile suspicer, preter unum hoc, quod ipse etiam quisquis sim, bonos semper amavi et colui, semperque ab his amari et volui et optavi, nec ullas michi in vita maiores opes posse contingere ratus sum, quam benevolentiam bonorum, atque illustrium virorum, quorum quo minor est copia, maior est gratia optabiliorque convictus. Sed dum cogito tot claros viros haud facile in eo simul omnes errore versari, nescio quomodo de me michi spes oboritur: ita, ut dixi, dubius sim, nec scio quid michi, quid aliis credam. Vos videritis quicunque me vobis amandum, nullis causis apparentibus delegistis. Verum ut non alios sileam, de te loquar quem a principio crebrioribus et clarioribus indiciis patrem sensi. Veni Mediolanum, inquit Augustinus, ad Ambrosium episcopum, in optimis notum orbi terre: et post pauca: Suscepit me, inquit, paterne ille homo Dei, et peregrinationem meam episcopaliter dilexit. Quid tibi, quid michi convenientius dici potest? Veni ego non Mediolanum, unde tibi tamen hec scribo, quo pridem a te corpore digressus cum alio pergerem, Fortuna sic res hominum volvente, perveni, sed in ruris tui secreta, non te quidem, quem adhuc nisi facie non noram, sed solitudinem ab infantia dilectam ac locorum silentium querens veni, ubi a te quam paterne susceptus sim, quam erga me familiariter simul episcopaliterque te gesseris, tu forte vel nichil estimes, vel, quod valde beneficis inesse solet, oblitus sis; ego non si Lethei gurgitis fluenta transierim obliviscar, ut me semper una fronte unoque animo videris: ut ad te inde venientem exceperis, morantem excitaveris, segnem increpueris, et adhortationum stimulis sepe segnitiem excusseris, sepe nec stimulis quidem parentem, urbe relicta tua, quoque me dignatus sis consolatusque presentia, teque hospitis amor attraxerit quo locorum tuorum caritas non trahebat. Me ne, ut cetera pretermittam, illius loci immemorem arbitraris, dum coactis sarcinulis Italiam repetens, sero ad te pro benedictione ac licentia venissem, ante solis occasum Durentiam transiturus; ut te graviter egrotantem, quod dolori meo parcens me celaveras, mestus et admirans reperi; ut subito factus alacrior totos penates leto quidem sed modesto clamore complesti, te sanitati redditum adventu meo predicans; ut in egregium fratrem tuum versus nichil iam te de salute tua dubium dixisti, quia quem querebas invenisses; ut mox, dum ego dolens quidem et invitus, sed urgente hora qua ad transitum rapidissimi fluminis iam tardior videbatur, propositi mei summam, et ad quid venissem, quove iter intenderem indicassem tibi, repente tristior et pene intermortuus orasti ut illam tibi noctem darem: adfuturum enim Deum et aliquid remedii monstraturum? Quod cum pietate tua victus annuissem, meruisti ut, precibus credo tuis, quod Scholastica quondam virgo sanctissima pro Benedicto fratre promeruit, ingens et inopinus imber adfuit, cum tota non pluisset estate. Ceterum, quia seu laborum usus seu nature est, satis iam contra ventos, et fulgura, et estus, et pluvias induruisse videor, uni forte cessurus impedimento, quod etsi librorum quos mecum ferendos assumpseram amore tangebar ac vehementissime retrahebar, post me tamen illos dimittere non vetabar, et tergum indomitum imbribus dare, obstaculo interim validiore detineor. Siquidem nocte illa priusquam a colloquio tuo in cubiculum transissem, rumor ad nos incredibilis pervenit, te gaudente, me propter miraculum fictam a te fabulam opinante: iter quod destinaveram bello fractum, quod nec nostra unquam nec avorum nostrorum etas adiuverat. Qui cum mane percrebuisset auctus, substiti atque his causis in unum coeuntibus effectum est, ut sicut olim pia soror noctis spatium fraterne more, sic tu pius pater more mee prope integrum anni tempus adiungeres: cui totum quidquid id est vite reliquum adiungere potuisses, ut non a te magis corpore quam mente divellerer. Sed quod tunc nequivisti nunc implere satagis, idque non verbo, cui tamen fidei plurimum inesset, sed his que mentiri nesciunt rebus probas. Taces tu quidem, sed pietas tua loquitur; clamant actus, pro quibus gratias agens clamat animus meus, lingua tamen silet, cui paria meritis tuis verba non suppetunt: id enim agis non ut vulgare aliquid, sed ut suprema vite gaudia, libertatem, solitudinem, otium, silentium, id agis ut laborum ferias, ut tranquille mentis statum, ut te postremo, ut me michi restituas. In quo te adeo pervigilem probas quasi rerum immemor maximarum huic uni omne studium curamque devoveris; quod michi stupens Socrates meus scribit et stilo efficit ut pene rebus ipsis interfuerim. Perfecisti iam tandem, ut spero, quod sepe tentaveras, obluctantemque Fortunam pro nisu et indefessa diligentia fatigasti: victa iam nobis cedit, et patitur ut, quod semper optaveram, prope te vivam, prope te moriar; quod si ita est ut audio, fecisti rem, fateor, qua nescio an ulla michi gratior fieri posset. Ceterum, ut principio finem iungam, conscientiam tuam interroga, illa tuum te quoque negotium fecisse fatebitur. Supple igitur inscientiam meam, et tu tibi gratias age, quod licet a nemine fieri ipsi ego patri nostro Meldensi scripserim, sic habeto efficacissimam uberrimamque omnium in terris esse gratiam, quam bene conscius animus in silentio refert sibi. Vive et vale.
Mediolani, VII Kalendas Maias.
Milano, 25 aprile [1354]
27 (Var. 26) A Gui de Boulogne
Lex triumphalis Rome fuit multis servata seculis ne quis triumpharet, nisi quinque hostium millia saltem una acie cecidisset: cuius legis causa fuit ne more ingenii humani ad gloriam sepe non rectis tramitibus aspirantis, ob quelibet levia prelia immature quemquam lauree cupiditas ad triumphi spem precipitanter attolleret, neve aliquando virtus exigua indigno donata premio, et indignatione dignos accenderet, et Populum Romanum impensis impertinentibus pregravaret. Quid nunc dicam? Adulatio omnis fortibus viris invisa est: sed reddendum vero testimonium. At non aliter, dicat aliquis, nisi dum alteri scribas; illum enim ipsum, quem alloqueris, laudare muliebre nimis ac tenerum, ipsique nonnunquam vel laudanti damnosum vel laudato. Credo si adulator laudet, aut si laudetur stultus. Inter doctos autem ac prudentes viros, vera laus vere virtutis est stimulus. Inardescit qui laudat, accenditur qui laudatur: neque aliquando metuendum est ne in animos altissimos serenosque terrenarum nebula sordium possit obrepere. De quo alibi pluribus. Nunc ad te redeo. Si ergo belli victor fusor hostium et quinque millium interfector triumphum merebatur, quid non meretur centum millium e suis aut multo plurium conservator, conciliator hostium, pacis auctor, patrie sospitator? Hec pro te, pater optime, dixerim: nec insisto, ne forte solida laus incipiat nimium tractata mollescere. Id dixisse ausim, et siluisse noluerim: nullum armatum belli ducem, quantum te inermem pacis nuntium, patrie contulisse. Quotiens inundassent campi cesorum sanguine? Quotiens flumina rubuissent? Quotiens vester rubuisset Oceanus et lacerata cadavera litoribus reddidisset? Unus tu venturis malis ac prope iam presentibus occurristi. Posses utinam et preteritis succurrere! Sed irretractabile est quodcunque preteriit, et humanis consiliis exemptum quidquid a tergo est. Fecisti quod homini licebat: homini, inquam, non cuilibet sed unico, ad multorum hominum, imo ad innumerabilium populorum compescendas finiendasque miserias celitus destinato. Iure igitur, quod nulli unquam accidisse scio, de multis magnisque confectis bellis miro prorsus honoris privilegio, sine curribus, sine armis, sine captivorum pompa, sine tumultu circumstrepentis exercitus, sed togatus ac tranquillus inter faventium Gallie Britannieque voces, atque inter plausus multum gaudentis Ecclesie gloriosissime triumphabis. Heu cur nunc absum? Sed certe, quod michi preripere Fortuna non poterit, animo presens ero. In reliquis sane que me et statulum meum tangunt, oro te, dominorum optime patrumque mitissime, ut et Socrati meo credas, et libertati mee faveas, ut spero. Vale, gloriosissime presulum, decus nostrum.
Mediolani, VII Kalendas Iulii.
Milano, 25 giugno [1354]
28 (Var. , 32) Aneri Morando
Mirari cogor in tantis occupationibus tuis, in his fluctibus rerum maximarum quos ab aquilone veniens novus Cesar invexit Italie, et quorum te valde participem tua sors facit, hanc tantam meis in rebus diligentiam tuam, ut videri possis nichil aliud quam me unum cogitare; ita dico videri possis ignaris industrie ingeniique tui. Nam qui te noverunt non mirantur posse animum tuum ad multa et multum diversa sufficere, presertim ubi illum suis stimulis urget amor, quem omnis difficultatis victorem, et regem novimus animorum. Hec cur prefatus sim interroges? Quia dum te litteris prioribus fessum reor, ecce due simul alie a te michi, vir optime, redduntur omnes impigerrimis digitis tuis scripte; ita (mirum) plus tibi vacat in negotio quam in otio. Michi mirum, inquam, nisi celeritas que, ut Cicero noster ait, ingenii laus est, mirum esse discuteret. Sed venio ad rem, et illud transeo quod in primis quasi magni criminis te michi purgas infamiam, et prope sacrilegii instar ducis, in tuis me litteris singulariter compellasse. Itaque stilum mutas, quasi vel ego blanditiarum egeam, quas primum Iulii Cesaris fortuna mundo intulit, aut te vilior stilus robustiorque non deceat, quo usi veteres omnes quicunque calamum attigere: quem articulum quoniam alibi latius digessi, nunc suspenso pede pretervehor, et si quid auctoritatis apud te non quidem merui sed inveni, me quoque novissimum omnium habes auctorem, qui hoc stilo non tantum ad amicos, quos ex equo alloquor, sed ad Reges atque Pontifices Cesaremque ipsum uti soleo, quos reverentius affari ius equumque est. Verum ego reverentiam veram in mendaciis non repono; mentiri autem dominis his vocibus, quibus nunc vulgo utimur, etate ipsius Cesaris inventum Lucanus asseruit. Sentio autem quid te movit, neque tu dissimulas: motum te litterulis meis, in quibus stilum hunc intermisisse videor, cuius rei, ne de cetero moveare, reddenda ratio est. Ego quidem, amice, stilo huic constanter inhereo, quotiens grandiusculum aliquid adorior; grandia enim nec huius angustissimi fugacissimique temporis, nec ingenii mei sunt, nec huius calami, quem agrestem rectius cum liceret, celestem urbanus dicere maluisti. At quotiens ad plebeias atque humiles curas, quas nec stilo dignas putem, aliqua rerum necessitas me attraxerit, plebeium quoque characterem non recuso, ne forte plus opere verbis impendam quam sententiis debeatur, idque michi non aliud cause in illis literulis fuisse noveris. Et hec quidem hactenus. Ex nunc autem, quidquid agam et stilo quolibet, illud saltem non admittam ut plurali numero utar amico et uni loquens: idque tum propter me ipsum sum facturus ne amicis mentiar, tum vel maxime ne exemplo tibi noceam, cuius apud te non leve pondus esse video. Tu igitur, si me amas, ad proprium stilum redi, et id agamus non ut auribus vulgi, sed ut decori nostro satisfecisse videamur.
Venio nunc ad acerrimum dolorem meum, quo in secunda parte litterarum tuarum quasi venenata cuspide aures meas atque animum pupugisti. Oh! factum pessime de amico optimo, oh! infaustum negotium, oh! rem tristem calamitosam et miseram, oh! novum et inauditum seculis infortunii genus! Assuefeceram oculos tristibus spectaculis, aures amaris rumoribus, pectus cunctis fortune vulneribus, et cogitabam assidue quid unquam mali, quid asperi, quid acerbi accidisset homini, ut quidem michi et meis, quoniam homines sumus et non Dii, vel eventurum esse vel evenire posse certe scirem, utque adversus omnia iacula duratum atque armatum animum haberem. Telum hoc, quia nunquam tale aliquid videram, nil simile prorsus audieram, aut legeram, cogitare et previdere non potui: et ideo inermem improvidumque transfixit. Hei! michi quid querar? unde ordiar? Quid dicam? Accusabo Fortunam? Surda est. Accusabo mollitiem amici, qui sibi mortem, michi mortiferum dolorem attulit? Sera est accusatio erroris, irrevocabile damnum est, quod aucture potius inutiles sint querele. Et tamen: oh dulcedo effera! iuvat insistere, et fando alimenta miserie prestare. Quid enim aptius possit animus tristis, quam in tristi materia versari? Habet et meror voluptatem suam, duram quidem, sed sibi accomodatam. In Arte poetica scriptum est:
Tristia mestumVultum verba decent.
Utar consilio quod me decet. Sed quo pergo? ut illi nichil prosim, michi noceam, forte aures atque oculos tuos ledam? Oh ceca mens hominum et non futuri modo, sed sepe presentis etiam fati sui nescia! Ad Paulum Hannibalensem, unum ex Romanis principibus, cui me familiarissimum virtus et humanitas fecerant, quibus illum mirabiliter natura dotaverat, mandata dederam tibi, ignarus illum iam rebus humanis exemptum, taliter quidem ut non mortem, que natis omnibus equa est, sed genus mortis unice miserum cogerer usque ad meam ipse mortem lamentari. Oh! cogitationes hominum vanas, oh! inanem spem, oh! lubricum statum, oh! instabilem fortunam, oh! ancipites vite vias, oh! precipites exitus, oh! prosperitates ambiguas, oh! inevitabiles erumnas. Amisit filium Paulus: tritum et tolerabile mali genus. Quis enim non aliquando filium perdidit, nisi qui nullum habuit? Rari sunt quibus fortuna prolem dederit, nec donum suum delibaverit. Rapinam dicimus; primitie sunt. Amisit Paulus noster filium. Rem non insolitam narras. Et alius Paulus filios amisit. Hannibalensis unum perdidit, Macedonicus duos. Alii plures, quidam omnes, unum iste perdidit. Priamus unus ex tanta natorum acie superfuit. Sed hic suum ferro amisit. Quid refert an ferro, an incendio, an naufragio, an febribus, an veneno? mors autem una est. Sed hec iuvenem abstulit. Scio. Nam adhuc iuvenis pater erat. Quenam vero hinc tanti doloris causa fuit? An ignorabat doctus homo et prudens plures multo iuvenes mori solere, quam senes et ut vulgo dicitur, plures hedos perire quam capras? Humani generis incrementum terra non caperet, si omnes senescerent qui nascuntur. Quid igitur ploras, dicet aliquis, nichil adhuc novi audio. Adolescentem in prelio pugnantem in prelio cecidisse? Eveniunt ista quotidie, et fortium patrum innumerabilis multitudo est. Nam quod scribis, corpus exsangue hostibus fuisse ludibrio, hostili sevitie aliquid, sed superstitis existentisque miserie nil prorsus adiecerit: stultum enim cum mortem spreveris, cadaveris iniuriam formidare. Patres obitum filiorum forti tulere animo: laceros quidam artus siccis oculis collegere, multi autem suos cum lacrimis ad sepulcrum, ad inferos quidam versis in se gladiis prosecuti sunt. Fletu immodico, quod meminerim, ante Paulum nostrum nemo: hic est novus et rarus et inconsolabilis dolor meus. Homo nobilissimus, et mea quondam opinione fortissimus, sic Fortune tergum prebuit, sic laxavit frena mestitie, ut illa eum precipitaret in mortem. Oh! lacrimas meas, oh! inexhaustos fletu oculos, oh! liventia lumina. Da veniam, Paule: fons ille aruit, qui cunctis amicorum miseriis ubertim lacrimas dabat. Siccare illum, vel una Romana domus debuit: dum Columnensium familiam fleo, flere alios posse desii: omnes lacrimarum mearum scatebras illa consumpsit; pumice siccior factus sum. Tu tamen, vir optime, sine lacrimis meis non eris, quas de profundissimis atque abditis anime recessibus fando eruam, et quibus mestum funus absens prosequar, immo vero inter tristia funera fletu madidus presensque versabor. Quid, heu! michi, fecisti? Vir in rebus aliis acer ac strenuus, quid fecisti? Non sat magna pietas est visa paternis lacrimis filii funus ornare, quod ipsum virtute animi melius, et spe ac solatio promisse resurrectionis ornasses; sed parum pie vise sunt lacrime, nisi mortem morte accumulans, carissimo et insonti filio paterne mortis invidiam post fata relinqueres, et reum atque odiosum posteris faceres quem amabas? Non prestabat quamvis prepostere filio superesse, et te sibi fratres, feliciores tibi natos querere, virentissima enim etas erat: vel que christiane pietatis proprium fuit, pro illius salute anime, cuius corporis preceps et festinata mors fuerat, preces atque suffragia ad celum mittere? Vel si qua ea dulcedo est, recolligere animum atque firmare, et in extrema solatia patri viroque forti debite ultioni intendere? Postremo quidvis facere potius quam que potissimum elegisti? Que enim ista dementia est superbis hostibus, qui filii tui frigida membra calcaverant, quibusque suus luctus et crudelitatis et insolentie supplicia debebantur, de te quoque duplex gaudium et geminam ultro victoriam concessisse? Oh! mortalia pectora in extremis semper ceca casibus! Audita primum morte filii conspectoque cadavere, quod humanitatis immemor hostilis ira discerpserat, cum et ferro posses ulcisci, et animi viribus gravem ferre fortunam, fato succumbere maluisti, et te exitialibus atque mortiferis ultus es lacrimis: cumque virorum exemplis illustrium, que probe noveras, revocareris ad vitam et ad spem, desperatam in mortem nescio qua ferali dulcedine raptus es. Nonne autem, queso, luctus inconsolabiles paranti tibi occurrebat Anaxagoras, qui filii mortem nuntianti,
nichil, inquit,
inopinum narras: cum enim ipse mortalis sim, sciebam ex me genitum esse mortalem? Nonne Xenophon in animum venit, cui cum sacrificanti primogeniti mors filii nuntiata esset, neque ceptum sacrificium intermisit, neque succubuit fortune, sed corpore atque animo mansit immobilis, corona dumtaxat quam capiti gestabat deposita, ne tantum vulnus non sensisse videretur: moxque cum gaudio reposita, ubi accepit fortiter dimicantem filium occubuisse, Deos testes faciens plus se virtute filii delectari, quam morte torqueri? Nonne unici filii dolorem immodicum castigare visus est Pericles, qui duobus simul rarissime indolis amissis filiis, neque coronam deposuit, neque concionibus abstinuit, neque ullum penitus aut in verbis, aut in vultu mutati animi signum dedit? Et si longinqua respicere mens lacrimosa non poterat, nonne sub oculis erant romane virtutis exempla rarissima? Nonne aderat Marcus Cato senex ille famosissimus, cuius cum innumere laudes sint, tamen illa apud Ciceronem precipua est, quod fortiter ac modeste optimi filii mortem tulit? Nonne Catonis collega Quintius Marcius, qui cum Consul eo ipso die quo Senatus secundum legem convocandus erat, unicum spectande indolis filium amisisset, et sepulture filii pius pater interfuit, et mox Senatum Consul egregius convocavit, unum diem inter diversissima privati meroris et publice maiestatis partitus officia? Nonne Paulus Emilius, cuius supra memineram, Paulo nostro par nomine, sed, quod nollem, virtute superior, qui duobus primum filiis in adoptionem datis, et mox duobus quos sibi servaverat (qui quales essent inde coniicies quod inter datos fuit Africanus iunior) intra septimum diem morte subtractis, orbitatem suam tam invicto animo pertulit, ut post triumphum Macedonicum, quem sibi virtus et fortuna de opulentissimo rege pepererant, et quem alterius filiorum mors precesserat, alterius insecuta erat, Populum Romanum alloquens, quasi publici consolatoris officio fungeretur, et id sibi optato accidisse diceret, quod in tanto splendore successuum publicorum, metuens ne qua forsan gaudio, ut fit, mestitie se nubes effunderet, Deos anxie precatus esset, ut si quid tacitum minaretur, totum a populi cervicibus in suam domum Fortuna converteret? Nonne Marcus Horatius Pulvillus, cui cum Capitolium dedicanti ab Emilio mors filii nuntiata esset, ab opere glorioso, quamvis equidem, ut falso, mesto tamen rumore perculsus absisteret, nichil aut vultu aut animo motus est, ceptumque non amplius intermisit, quam ut cadaver iuberet auferri, templi continuo postem tenens? Quod si false tantum ille religioni, diisque mendacibus tribuit, quantum vere religioni, vero Deo tribuendum erat? Quantoque studio providendum, ne tuo fletu, Paule, tu perires, Christus offenderetur? Quamquam quid exempla virilia colligo, cum Romane mulieres, pudorem tuum premere et lacrimas siccare debuerint, vir Romane? Nam ubi tunc, queso, ubi erat Cornelii Africani filia, Gracchorum mater, cui preter materne pietatis affectum, quam cari filii essent, illud indicat quod Campane olim hospite, apud se muliebriter iactabunde, et sua sibi ornamenta monstranti, filios e ludo litterarum revertentes ostendit, et
hec, inquit,
mea ornamenta sunt. Hos illi filios et hec ornamenta simul omnia, seva mors rapuit: tantum tamen animi femineo fuit in pectore, ut ex morte illam complorantibus et miseram vocitantibus responderet:
Mestam utique, sed miseram se non esse que tales filios genuisset. Oh! non femineam sed virilem, et vere paterna gloria dignam vocem! Ubi erat Livia Augusta, cui cum e duobus filiis mors, ut ferme mos suus est, et pessimum reliquisset et optimum imperioque dignissimum abstulisset, ita casum suum flevit, ut ultro et modum et finem lacrimis imponeret, mediamque se inter piam matrem et principem feminam exhiberet, ne vel nature debitum negaret, vel tanti coniugis oculos spectaculo tristiore confunderet? Quanto autem exactius cavendum erat ne gemitu nimio lederetur Christus spectator ac iudex actuum nostrorum, cui mortalibus querelis iudicia eterna convelli haud dubie neque immerito permolestum est? Sed Romanas transeo quibus, ut muliebris est pudor, sic virilis animi robur atque constantia, quasque nunc etiam fama vulgaris, etsi multa viris detrahat, iure tamen omnium gentium mulieribus anteponit, cum in hoc genere laudis sese offerat Graia muliercula, ut prole impar, sic par animo, que audita morte filii qui in acie ceciderat,
in hoc, inquit,
illum genui ut esset qui mori pro patria non timeret; digna vel hoc responso cui natus incolumis redderetur, quem tam fortiter amisisset. Verum quo progrediar? Quid ago? Consternatos et absque resurgendi spe deiectos animos fortia exempla non decent. Itaque quando nichil mestius, nichil hoc tempore dulcius possum, libet nunc incepto herere et omnibus seculis flebiliora conquirere, ut ostendam Paulo meo nichil toto orbe miserabilius, nichil ulla etate flebilius, qui ut patrem indueret, virum exuit, consecutusque est ut miserrimus pater potius quam vir modestus et sapiens videretur. Excutiantur poete, evolvantur historici, protrahantur in medium insignes gemitus, ut appareat quantum in hoc genere mali altior cunctis est Paulus, quantumque supereminet et toto vertice supra est. Ut Maro ait, flevit suum Pallanta miserabilis Evandrus, sed post fletum vixit, et vindictam prestolari maluit quam filium sequi. Lausum quoque Mezentius flevit, nec immerito; nam si credimus Virgilio, pietas patris filio causam mortis attulerat; sed multum hic filio supervixit, tentavitque vindictam, que cum parum succederet, non tam flendo mori voluit quam pugnando; et erant ambo senes, ita ut diutius vivere et animosius pugnare potuerit Paulus meus. Legimus Phocecum Argi patrem navali prelio, quod Massilie gestum est, cum traiectum iaculo et expirantem filium videret, violentius quidem indoluisse, non tamen eatenus ut fletu solo, sed ut gladio proprio confossus, saltu etiam preceps in medios fluctus, gemina velut morte, procumberet: quod genus mortis, o Paule, utinam esses imitatus. Sic enim, nisi fallor, et parcius, et profecto virilius doluisses: nullus enim maior dolor quam qui non eget auxilio, nec circumspicit instrumenta, sed ad inferendam mortem solus sufficit. Ad hec et honestius viro est, vulneribus quam lacrimis mori. Hunc dolorem et has lacrimas consumptrices apud Lucanum, ut rursum ad luctus femineos revertamur, Pompeiana uxor optabat ubi ait:
Turpe mori post te solo non posse dolore.
Ipsa tamen hec dicens vixit, sicut Hecuba vixit et Andromache post coniugis et natorum mortes. Multum filios multe fleverunt matres, sed plus omnibus Marcellum mater Octavia, Augusti soror, que talis tanteque spei filio amisso, qualem nullum Rome puerum fuisse Virgilius eterne memorie mandare non timuit, omni solatio reiecto, in tenebris perpetuisque gemitibus evum egit: pertinaciter infelix omnis illi letior habitus, omne minus triste verbum irritamentum doloris, omnis illi consolator hostis fuit. Postremo ita semper vixit, ut ait Seneca, talis per omnem vitam, qualis in funere. Multum flevit apud Virgilium mater Euryali, multum apud Statium nutrix flevit Achemori: ille tamen filiis vixere superstites, hec alumno. Sic fletum legimus Antigones et Argie: mortem non legimus: mirum superfuisse iuvenculas dolori, cui vir fortis superesse nequiverit. Flevit Evadnes Capaneum, flevit Brutum suum Portia, sed illa se in ardentem viri rogum intulit, hec candentes hauriens carbones, precluso spiritu, quod pridem animo destinarat, virum ad inferos prosecuta est. Et ut amores illicitos attingamus, qui ut turpiores sic nonnunquam iustis amoribus fortiores sunt, flevit Ero Leandrum, Phedra Hippolytum; neutra tamen gemitu, sed illa precipitio periit, hec laqueo. Apud Catullum Lesbia, meretricio amore saucia, passerem suum flevit estinctum, ita tamen ut oculorum aciem perderet