DE GESTIS CESARIS
FRANCESCO PETRARCA
Caput 1
Gaii Iulii Cesaris dictatoris exordia, ut pleraque mortalium, fragilia, progressus magnifici, finis preceps. Adolescens haud sane dives fuit, quamvis nobilissima de stirpe; siquidem ab ipso romane urbis initio et ante urbem conditam preclarum nomen Iulie gentis invenio. Accessit ad domesticam difficultatem intempestiva mors patris, qui, illo annum etatis sextumdecimum agente, obiit. Cuius aliquando de nomine a me ipso et ab aliis dubitatum memini, creditumque quod, ut sol stellas, sic paternum nomen filii claritas obscurasset. Legendo tamen comperi, quod nescientibus prodo, patrem huius Lucium Iulium Cesarem fuisse. Sed ut revertar ad filium, accessit et quartana febris, iners tedium longeque molestie, et omni febre periculosius Sulle odium dictatoris; qui civili bello victor, tam crudelis vir, tam potens, iam tum Cesarem inter adversarios numerabat, et de illo loquens sepe his verbis et Pompeium et nobiles admonebat: Male precinctum puerum cavete. Etsi enim Cesar circa ornatum corporis multus esset, fluxe tamen cingebatur, mos illa etate reprehensibilis; unde est illud Ciceronis, a quo dum post bellum civile quereretur, ut quid ita in electione deerrasset Pompeium Cesari preferendo: Precinctura, inquit, me decepit. His simul ille vexatus incommodis pene quotidie latibula permutabat, seque nonnumquam ab inquisitoribus pecunia redimebat, futurus regum dominus ac regnorum; et tam diu hoc in statu fuit, donec Marcus Emilius et Aurelius Cotta, viri nobilissimi et affines eius, Sulle vero amicissimi, simulque Vestales virgines, quarum summa tunc erat auctoritas, multis ac validis precibus sibi veniam quesierunt. Ubi illud memorabile, quod, quum Sulla diutius obstitisset, neque ullus precandi modus esset, victus ad ultimum exclamavit, vel divino instinctu vel humana tantummodo coniectura: Et vincite, ait, atque habetote hoc vobis cunctisque nobilibus damnosum donum. Predico autem vobis, quoniam hic, quem enixe adeo salvum vultis, optimatium partibus, quas vos mecum defendistis, quandoque erit excidio; Cesari enim multi insunt Marii. Hec sane inimiciora viri huius his fortasse profuerint, qui laboriosam adolescentiam degunt, ne desperent vigilando ac nitendo ad altiora conscendere, dum virum principem tantis obsessum difficultatibus prima audiunt etate. Militavit adolescens in Asia Greciaque et Cilicia fama nunc clara, nunc obscura; audita autem Sulle morte, rerum novandarum spe trahente, Romam rediit; sed civili motu preter spem compresso, ne nichil ageret, Cornelium Dolabellam, consularem virum ac triumphalem, repetundarum accusavit. Quo iudicio magnam sibi famam eloquentie, sed et multum quesivit invidie. Quam ut leniret absentia, absoluto reo rebusqe undique citra vota fluentibus, in insulam Rhodum se conferre disposuit, simul ut otio operam daret ac literis apud Apollonium Milonem, clarissimum tunc facundie preceptorem, sub quo Cicero ipse, romane princeps eloquentie, didicisse creditur. Sed dum eo navigat, a piratis captus, familiaribus omnibus preter tres remissis ad redemptionis sue pecuniam procurandam, mansit cum predonibus dies circiter quadraginta, non sine tristitia et indignatione gravissima. Quumque illi eum ex convictu familiaritate orta percunctarentur quid eis, si in potestate sua essent, faceret, respondebat iocanti similis se illos crucibus affixurum; idque ita fore iureiurando tacito confirmabat. Quum vero, comitibus ac servis Roma redeuntibus et quinquaginta talentis pro eius pretio persolutis, libertati redditus fuisset, classe illico conquisita, illos attigit apprehenditque. In quibus iam tum secuture lenitatis et clementie gustum dedit. Nam quum et sontes plectere et iuramentum servare fixum esset, modum excogitavit, quo utrumque leviore supplicio compleretur. Itaque iugulari illos primum, post exanimes crucibus iussit affigi. Nec per otium tamen res publicas neglexit. Mithridate enim Asiam infestante, in continentem transgressus, congregatis auxiliis, et prefectum regis Asia pepulit, et provinciam conservavit.
Caput 2
His exactis, Romam rediit, primusque illi honos fuit tribunatus militum; in quo quidem imminutam a Sulla tribuniciam potestatem restituere summo studio nisus est. Inde questor ulteriorem sortitus Hispaniam, apud Gades in templo Herculis forte Alexandri Macedonis contemplatus imaginem, vehementer indoluit, quod, quum etate illa, quam ipse tunc ageret, Alexander in fines terre famam sui nominis extendisset, a se nil adhuc dignum gloria gestum esset. Missionem igitur a senatu petiit, cupiens esse ubi maioris fame materiam inveniret. Romam reversus fedo illico turbatus est somnio; visus sibi dormiens cum matre concumbere. Est hec quidem una miseriarum humanarum, ut, quamvis verum sit quod ait Cicero, quodque de Homero scribit Ennius, plerumque ea videre dormientes, de quibus sepissime vigilantes sint soliti cogitare et loqui; tamen illud quoque verissimum, solere se quieti hominum ingerere visiones tam fedas ac turbidas a somniante anima peregrinas, ut, quod numquam vigilantes cogitarent, et quod potiusquam facerent, mori optarent, consopiti facere videantur. Reiecta ad coniectores visione, illi, quorum vafrum fallaxque est artificium, estimatis, credo, viri moribus ac natura, consentanea interpretatione magnalia terrarumque orbis imperium significari somnio dixerunt, quod ea scilicet, quam sibi subditam habuisset, nil esset aliud, quam terra parens publica. Sic, ut perhibent, ad amplissimam spem incitaverunt. Quod ego potius narro, quia sic ab aliis scriptum scio, quam quod verum credam, virum tanti animi tanteque prudentie ad immensam spem somnio inani et nocturno phantasmate, aut omnino circulatorum fallaciunculis incitatum; ad quam implendam quanta fortuna, quanto ingenio, quantis bellicis artibus quantisque laboribus, quantis denique rebus aliis opus fuisse, quam somnio, quis non videt? Dehinc edilis factus est; quo tempore in suspicionem magnam venit. Non semel modo, sed pluries conspirasse creditur cum viris insignibus, ut totum statum reipublice perturbaret, sed nunc seu penitentia seu metu, nunc morte conspiratorum effectu consilium caruisse. In ea edilitate multa fecit ac magnifica ad ornatum urbis, quorum omnium ipse solus, excluso collega, populi gratiam consecutus, speransque nil sibi negatum iri tentavit extra ordinem Egyptum provinciam adipisci, quod Alexandrini regem suum solio deiecissent, sed ab optimatibus impeditus, ut, quo poterat modo, se de illis vindicaret, in illorum contemptum Gaii Marii, novi hominis, trophea de Iugurtha scilicet et Cimbris ac Theutonis, que Sulla hostili superbia everterat, reparavit. Idemque dum questionem de sicariis exerceret, eos, qui proscriptione sullana, relatis capitibus civium romanorum, ex erario pecunias accepissent, quamvis legi Cornelie tunc exemptos, pro sicariis duxit. Quod etsi adversariorum odio faceret, in se tamen iuste quidem, ut arbitror, faciebat: non enim potest nature legem lex humana convellere. Perdita spe Egypti, pontificatum maximum petiit, non absque fluxu munerum ingenti: ita iam tunc ambitio romanam urbem invaserat, ut pontificatus pecunia vendebantur, minus malum, quod deorum erant. Qua in re non ipse sibi sufficiens alienum immodicum aes contraxit; quod deinde secum estimans, dum in campum candidatus mane descenderet, matri se deosculanti: Domum, inquit, nisi pontifex non revertar. Reversus est autem pontifex, duobus preclarissimis competitoribus superatis, etate licet ac dignitate prestantibus. Inde pretor factus est. Quo tempore quum Catiline coniuratio erupisset, et complices scelerum tenerentur, universo senatu supremum in eos supplicium decernente, solus est ausus suadere non morte illos affici expediens esse, sed, publicatis bonis, per custodias municipiorum dividi ac servari; persuasissetque fortassis (tantum omnibus terroris incusserat invidieque eis in posterum imminentis, si tales cives contra legem Porciam interemissent), ut Decimus Silanus, consul designatus, sententiam suam, quam mutare pudor prohibebat, interpretari non erubesceret, atque in sensum mitiorem fando reflectere. Denique alii atque alii, inter ceteros Ciceronis consulis frater, eloquio capti illius in sententiam ibant, poterantque sceleratissimi cives lingue unius auxilio penam iustissime mortis evadere, nisi Marcus Cato, vir gravissimus, oratione contraria pessimam in partem inclinatos animos erexisset. Extat utraque oratio apud Crispum Sallustium, temporis illius historicum. Neque tamen ceptis abstinuit, donec romani equites ad presidium senatus armati mortem sibi strictis mucronibus minarentur, ita ut proximi metu pene omnes effugerent, paucique eum complexu togeque sinu obvolutum periculo mortis eriperent. Quo permotus non modo ceptum omisit, sed ad tempus ipsam curiam intermisit. Nec diu tamen valuit quiescere, quominus se tribuniciis procellis ingereret. Itaque Cecilio Metello tunc tribuno plebis, novis legibus et collegium tribunorum et rempublicam perturbanti non fautorem modo se prebuit, sed auctorem, novarum ubique rerum aucupans materiam, donec ab administratione publica iussu senatus uterque prohiberetur. Neque vel sic magistratum gerere et ius reddere destitit, donec in armis esse, qui eum vi cogerent parere senatui, deprehenderit. Enimvero tunc, dimissis lictoribus, clam discessit, statuitque tantisper, pro tempore ac rerum qualitate, quiescere. Quumque certatim multi ad eum, diebus proximis convenirent ad lacessite presidium dignitatis opem illi atque operam offerentes, seu modestia seu diffidentia recusavit, atque effrenatius instantes sobria oratione coercuit. Que res eo gratior omnibus, quo ab omnium opinione remotior fait. Unde effectum, ut senatus ei per illustres viros grates ageret, et in curiam evocato ac verbis honorificentissimis collaudato, prereptum ristitueret magistratum. Non multo post graviori nunc etiam suspicione laboravit, accusatus apud Nonium Nigrum questorem a Lucio Vectio, quod fuisset inter complices Catiline, qua nulla maior esse posset infamia, in senatu autem a Quinto Curio delatus, cui eo plus fidei esse videbatur, quo coniurationem illam primus ipse revelasset, atque ob id decerni sibi de publico premia meruisset, et sic quidem de Catilina didicisse; alter se chirographum Cesaris Catiline datum ostensurum asserebat. Contumeliam hanc tantam tamque acres livoris aculeos nullatenus perferendos ratus Cesar Ciceronem sue innocentie testem fecit, seque illi tunc consuli de ea ipsa coniuratione, quam loquimur, aliqua denuntiasse monstravit; atque ita, convocatis adversariis, ut decretis premiis Curius privaretur, obtinuit, Vectius vero ut, pignoribus captis direptaque supellectili, gravi multa affectus pro rostris pene a concione discerperetur atque in carcerem mitteretur; similique constantia et Nonium ultus est, quod questor apud se pretorem, maiorem scilicet potestatem, passus esset accusari. Adhuc pretor Hispaniam petiit, et tanta erat viri illustris inopia, ut a creditoribus profectio eius impediretur, nisi illos, datis fideiussoribus, quietasset. Rebus autem illic gestis compositaque provincia festinanter, et successore non expectato, ad consulatum pariter ac triumphum rediit; sed quum legibus ambos simul assequi non liceret, omisso in presens triumpho, consulatum maluit, rerum cupidus gerendarum. Comitiis quidem consularibus non collegam nactus, quem volebat, obstante optimatium factione, cum Marco Bibulo factus est consul. Quem, exorta postmodum questione legis agrarie, dissentientem foro armis eiecit, et de hoc in senatu queri ausum, nullo se ultorem aut saltem cognitorem iniurie offerente, eo pavoris impegit, ut quidvis mallet esse, quam consul; totoque tempore consulatus domi metuens latitaret, et, si quid decernendum esset, per edicta decerneret, et Cesar solus rempublicam gubernaret, nemine prorsus obstante; et, si quis obstitisset, non tantum minis, sed factis exterrito. In quibus Marcum Catonem, tante virum sapientie ac virtutis, actis obstrepentem suis manu lictoris extractum curia mitti fecit in carcerem; quo euntem illum senatus omnis prosecutus est, non aliter quam si unius in persona capti omnes viderentur. Sunt qui dicant vestem quoque, velut in luctu publico, permutasse. Qua quidem tanta veneratione ac pietate, nisi fallor, iniuria carceris compensata est, ut optabile fuisse videatur Catoni sic in carcerem duci, unde mox sic educeretur. Siquidem hec senatus tanta consensio Cesarem ipsum movit, utque ait Valerius, divini animi perseverantiam flexit. Preter hec Cesar initio consulatus sentiens contra se invidiam laborantem, et consulibus a senatu provincias nullius laboris et glorie decretas, idque in se unum fieri cogitans, et ad suam, sicut erat, iniuriam trahens, quod collegam ista scilicet non tangerent, atque incensus cupiditate vindicte Gneum Pompeium Magnum, tunc senatui infensum, quod, Mithridate perdomito, ad ipsius honores se lentius habuisset, omni obsequio promereri studuit; utque solidior nexus esset, Marci Crassi et Pompeii amicitiam vetusto odio interruptam ex consulatu, quem simul diffidentissime gesserant, resarcire nixus est, effecitque sollicito ac solerti ingenio, ut ipsi tres in republica unum essent, fore ratus, ut, quod eis placuisset, nullus infringeret; nec fefellit spes; utque amicitiam consanguinitate firmaret, filiam suam Iuliam Pompeio coniugem dedit; et undique sibi adminicula coacervans ipse Calpurniam, Lucii Pisonis successuri sibi in consulatu filiam, in matrimonium accepit. Generique et soceri suffragiis fultus, ex omnibus provinciis Galliam atque Illyricum preelegit, amplissimam scilicet opum viam atque uberrimam materiam triumphorum; non quod senatus ei transalpinam Galliam libens daret, sed veritus, ne a se negatam populus largiretur, et, quod suum nollent, munus fieret alienum. Necdum invidia quiescente, iam profectus in provinciam, accusatus ab emulis, procuravit ut absens reipublice causa vocari ad iudicium non posset, posuitque in animum omnes, qui ad magistratus ascensuri essent, sibi amicos efficere, atque ex illis nullum adiuvare, sed pro viribus impedire, nisi qui sibi pollicerentur se eius absentiam defensuros, ut a nonnullis hac de re iusiurandum ac chirographum non vereretur accipere. Audiens vero Lucium Domitium consularem candidatum, qui eum pretor anno altero vexare voluerat, iactare solitum se, quod pretor nequisset, consulem effecturum, sibique exercitum erepturum, illius consulatum impediendi viam unam meditatus novos amicos, Pompeium et Crassum, ad se Lucam iure amicitie in colloquium evocatos induxit, ut anni instantis consulatum peterent, quatenus tantis competitoribus ille succumberet; providensque in posterum, ne quid in se livor posset hostilis, illud quoque suffragatoribus tantis obtinuit, imperium a senatu sibi in quinquennium prorogari; que quidem et in Gallia et in Italia et in toto orbe magnorum motuum causa fuit. His enim ad vota fluentibus, iam securior et despexit adversarios, et legionibus novis, pro arbitrio, conscriptis, omne, quantumlibet periculosum, grave belli genus aggressus illa gessit, de quibus ipse iam hinc agere aggrediar.
Caput 3
Scripturus res Iulii Cesaris gestas in Galliis, primum esse michi credidi Galliarum situm, ubi res geste erant, describere; quod a quibusdam confuse adeo factum est, ut legentis ingenium a notitia rerum arceat ipsa descriptio. Que res eo michi facilior esse debet, quo regionum illarum distantissimos fines fere omnes, nunc ex otio et solo videndi noscendique studio, nunc ex negotio, circuivi; quamvis ipsa nominum mutatio in his terris, ut in aliis fere omnibus, multum nove difficultatis et scribenti obiciat et legenti. Sed emergam, ut potero. Gallia igitur omnis, in primis que ingenti telluris spatio diffusa magnam Europe partem occupat, bifariam distinguitur. Et nomina a Romanis imposita vel hinc patet, quod eam partem, que propinquior Rome erat, cisalpinam dixerunt, quod cis Alpes ipsi etiam essent, illam vero, que remotior, transalpinam; que distinctio et in Hispaniis observata est, ut hanc scilicet ob causam hec citerior, illa autem ulterior diceretur; unde horum nominum auctores fuisse illos, qui rerum potirentur, facile quidem ingeniosus lector intelligat. Et cisalpina seu citerior, que fuit olim Gallia, terminosque habuit hinc Apenninum ab occidente ac meridie, illinc Alpes a septentrione, ab oriente autem sinum maris Adriatici fluviumque exiguum Rubiconem, qui haud procul Arimino ipsi Adriatico mari ex Apennino ortus infunditur, que multis et magnis urbibus insignis, multis clara fluminibus ac lacubus per medium Pado, quem Eridanum Greci vocant, regio amne distinguitur, hic, inquam, ambitus terrarum iam non Gallia, sed Italie pars est. Transalpinam vero, sive ulteriorem Galliam, cosmographi et historici varie diviserunt, quam rem, quod et apud eos satis obscura est, et, ut clarior fiat, plurium indiget verborum, transeo. Quod inter omnes convenit, et quod verum reor, attigerim: universe transalpine Gallie fines ac spatium fuisse in longum ab Alpibus Italie ad oceanum Britannicum Pyreneosque montes, qui Gallos dirimunt ab Hispanis, in latum vero amnibus Rheno ac Rhodano geminoque mari, in quod flumina ipsa descendunt, oceano scilicet ac Tyrreno, patuisse autem in circuitu, ut Svetonius Tranquillus ait, ad bis et tricies centena millia passuum. Ex omnibus sane divisionibus eius ac partibus unam Galliam belgicam dictam constat; de cuius finibus etsi varient scriptores, hoc tenendum, habitasse Belgas Gallos ad sinistram Rheni ripam, ubi maxime ad oceanum appropinquat; qui enim dextrum latus accolunt, iam non Galli erant, sed Germani. Incipiens igitur Belgarum regio ab oceano, qui, inter arcton et occasum, Britannie insulam a continenti separat, adverso fluminis alveo inter septentrionem et orientem tendebat, quibus hodie in fluibus Flandria et Brabantia est atque Hannonia, plurimeque alie, et regionum decus adiacentium, a Marco Agrippa postmodum fundata, et conditoris sui nunc etiam nomen servans, sedet illa nobilis Agrippina Colonia. Et hos quidem cunctis Galliarum incolis tam corporum viribus, quam armorum experientia atque omni bellica prestantes industria et fuisse olim legimus, et nunc scimus. Ea vero tota natio paulatim, nec vetuit Rhenus, in nomen Germanie linguamque concessit, ut iam se Gallos dici nesciant, et, si audiant, indignentur. Belgis proximi Helvetii fuere, pari propemodum et belli gloria et virtute. Horum fines ab occasu Iura mons prealtus a Sequanis disterminat, a septentrione autem Rhenus adhuc fonti proximus a Germanis, quamvis et hi quoque, quemadmodum de Belgis diximus, in Germanie nomen, tempore labente, transierint. Atque ita Gallie transalpine magnas partes sibi Germania vindicavit, sicut totam cisalpinam sibi vindicavit Italia. Ab oriente autem claustra Alpium Helvetios ab Italis secernunt iugis aeriis et nive perpetua. A meridie Lemanus lacus et Rhodanus, qui lacum intersecat, inter eos atque Allobroges limes erat. Quorum finium longitudo, ut Iulius Celsus affirmat, millia passum ducenta quadraginta, latitudo autem centum octoginta patebat, et tamen, pro numerositate hominum ac bellorum studio, angustissimis sibi carceribus circumscripti et clausi videbantur. Ex premissa descriptione, nisi fallor, patet horum in finibus fuisse, quos Burgundiones a Burgis modo dicimus, ad meridionalem plagam, ad arcton vero illam Rheni ripam, ubi Argentina nunc et Basilea et Constantia urbes sedent. Cis Rhodanum Allobroges tenuere levam amnis, ad ripam quorum, ut idem Iulius Celsus ait, extremum proximumque Helvetiis angulum Geneva, olim oppidum, tenebat, nunc Gebena civitas tenet exigua et Lemano imminens et Rhodano, ipso ibi de lacu auctiori quidem, quam intraverat, erumpenti. Pons illic haud magnus est hodie, fueratque olim Iulii Cesaris etate, qui a muro civitatis incipiens in finibus Helvetiorum desinit: adeo nullum gentibus inter se ea tempestate discordibus, nisi adhuc parvi fluminis obicem natura posuerat. Sed huc postea revertar: nunc descriptionem ceptam paucis expedio. Igitur ad occidentem propius, et a Rheno longius Sequani fuere, qui nescio an fluminis patrii nomen acceperint, an dederint. His ad dexteram Belge, Helvetii a tergo erant, ad levam provincia Lugdunensis, ad Helvetios illa quidem pertinens, itemque Arelatensis ac Narbonensis, ante autem occidentalis oceanus flumenque Garunna, cuius dexteram ad ripam Aquitania est, gens mitis et tranquilla, Bituricum, Pictavia, Petrogoricum, Cadurci, Lemovices et Alverni; supra ipsum flumen est Tholosa, ampla civitas, trans flumen vero Vasconia, gens immitis ac subita, Galliarum limites ad extremos, Pyreneum scilicet et oceani litus, extenta. Sequanorum vero, ut sic dixerim, in gremio Parisii fuere, et Sequane amnis in medio parva insula, que Parisiorum Lutetia dicta est, ubi ab ipso Iulio Cesare tunc fundata creditur, civitas nunc famosa, Parisius. Hec hactenus.
Caput 4
Nunc ad historie seriem atque Allobroges redeo. Hi quidem non multo ante Cesaris consulatum pacati et in fidem populi romani recepti erant; ex Gallis vero trans Rhodanum habitantibus aliqui federati Romanis erant, quidam sine federe suis sibi legibus vivebant. Helvetiorum gens virium fiducia maximarum simulque desiderio exestuans Galliarum omnium imperio potiendi, Orgetorige primum duce, mox, ubi ille affectate tyrannidis suspectus in carcere diem obiit, cepto nichilominus insistentes per se ipsos, nullo duce, armis expeditis frumentoque, quantum visum est itineri satis esse, quicquid reliqui erat (tanta illos non audacia, sed rabies invaserat) una cum edificiis suis vicisque et oppidis exurunt, ut, spe reditus prerepta, obstinatiores in omnem pergerent fortunam; idque ipsum facerent, finitimis quibusdam populis persuasere. Sic in proximos facile serpit amentia; sic stultorum sunt periculosa colloquia. Iunctis ergo copiis, conspiratione acerrima atque ardenti irredituri patrios fines egredi parant, quasi nichil peius patria, nichil melius exilio. Sane digressuris iter erat duplex, alterum sub montem Iuram in Sequanos, arctum quidem ac difficile et hinc impendentium asperitate rupium, illinc rapidi vicinitate fluminis tanto suspectum exercitui; alterum per pontem Rhodani, cuius supra mentionem feci, quod ab Allobrogum gente facile se vel vi vel precibus impetraturos confidebant, inde se longe lateque, quo tulisset impetus, effusuri. Altero ergo itinere omisso, diem statuunt, quo armati omnes ad Gebennam adsint, qui dies erat ad V. kal. Aprilis, L. Pisone, Cesaris socero, atque Aulo Gabinio consulibus. Et hec quidem ab Helvetiis maiore animo, quam consilio parabantur. Imperitabat tunc Germanis Ariovistus quidam, vir bellicosus ac ferox, magne quidem potentie maiorisque superbie, qui tamen ante paucos menses in ipsius Cesaris consulatu rex atque amicus a senatu appellatus cum populo romano amicitiam barbaricam contraxisset. Inciderat autem in hoc tempus inter Eduos atque Alvernos de summa rerum grave bellum, quo gerendo pars utraque stipendiarios de more Germanos adhibuit. Et primo quidem adventu non supra quindecim millia Germanorum in Gallias pretio conducta transierant; at mox capti suavioris celi et uberioris soli dulcedine, quod olim in Italia fecerant faciuntque continue, ultro alios atque alios arcessendo ingenti multitudine cuncta compleverant; erantque iam in Galliis ad centum viginti Germanorum millia. Quamobrem, qui illos evocaverant, Edui auxiliorum nimietate perterriti, quum penitere iam cepissent incepti finibusque illos expellere tentassent, multis fracti preliis nobilitatem fere omnem senatumque et equitatum miserandis ac variis amiserant casibus; ac statu veteri permutato, quo prosperrimo usi olim summa inter omnes Gallos maiestate floruerant, in extremas miserias delapsi, facile a Sequanis gallis, hostibus antiquis, edomiti, datis obsidibus et iureiurando interposito, in illorum ditionem ac pene in servitutem venerant. Neque illis aut virtus propria, aut romanus favor in tanta calamitate profuerat, quamvis pridem senatus decrevisset, ut, quisquis provinciam Galliam obtineret, quantum posset, amicos populi romani, nominatim Eduos, armorum ope protegeret. Ceterum nichilo melior Sequanorum post victoriam, quam Eduorum post ruinam conditio facta erat, siquidem Ariovistus cum ingenti manu fines eorum ingressus lateque victor magnam naturalis soli partem illis eripuerat, seque et reliquam erepturum minabatur. Iamque obsides nobilitatis extorserat, et pro levi qualibet causa inhumanis illos suppliciis atterebat. Quibus ita se habentibus, iam tempus instabat, ut, Germanis Rhenum assidue transeuntibus, Galli omnes aut cederent aut perirent. Hic in presens Galliarum status erat; at in posterum timeri poterat, ne, Galliis expugnatis, Germani victores in provincias populi romani, transmisso Rhodani gurgite, penetrarent, et proxima queque vastantes, quod multis ante seculis fecerant, in Italiam irrumperent. Horum tamen omnium motuum nullus periculo proximior Romeque vulgatior, quam Helvetiorum apparatus et dies ad Rhodani transitum publico prefixus edicto. Idque Iulium Cesarem, ut ad rem redeam, celerare compulit, reputantem quanti discriminis esset quantulacumque cunctatio, atque id precipue recolentem, qualiter gens eadem, quondam Lucio Cassio consule obtruncato, romanum fudisset exercitum misissetque sub iugum. Eapropter omnibus impigerrime comparatis, profectus ab urbe atque in Galliam ulteriorem mira velocitate, transgressus Gebennam, ad periculi locum venit, statimque provincie, quanto maximum pati posset, militum numerum imperavit. Cognito Cesaris adventu, Helvetiorum legatio ex primoribus gentis illico eum adit, orant iter per provinciam romanam, iterque sibi nullum aliud esse testantur, seque sine cuiusquam damno, sine iniuria transituros spondent. Cesar, etsi male meritis placere nollet, et pollicitis nullam fidem haberet, atque id eo iam responsi certus esset, ne tamen exercitum itinere fatigatum seque tum maxime conquirendis militibus occupatum repentina hostium turbaret incursio, deliberandi spatium poposcit. Iussis legatis idibus Aprilis ad se redire, medio tempore suorum pariter et incolarum fretus opera ab ipso lacu ad montem Iuram, quem prediximus, decem novem millia passuum murum altitudinis pedum sedecim fossamque perfecit, presidiis armatorum opportune dispositis, castellisque et propugnaculis superimpositis: opus mirum, vix credibile, nisi a Cesare factum esset et a claris auctoribus scriptum mandatumque memorie, qui rebus ipsis interfuere, magnum tamen nichilominus animose, sed incaute gentis indicium. Proinde legatis redeuntibus ad prefixum diem, negat aliquid de his, que peterent, se facturum Cesar, neque sibi romano more licitum dicit per amicorum fines armatis exercitibus viam dare. Illi, responsione habita, se delusos ubi intellexerunt, mesti et irati per vada fluminis alia atque alia, ubi profunditas minor esset, nunc pedibus, nunc iunctis navigiis, et sepe per tenebras aditum tentaverunt. Is conatus tamen frustra fuit, Romanis omni tempore ac loco ad resistentiam paratis. Hac necessitate ad iter aliud, quod inter consilia prima damnaverant, redire compulsi sunt: quod quoniam, Sequanis nolentibus, periculosissimum sciebant, primo illos precibus nequicquam experti, Domnorigis ad auxilium confugiunt, ut per illum, quod per se nequeunt, assequantur. Is in Eduis pollens, vir magnanimus et utrique genti amicus erat et crescendi cupidine inflammatus, et mediocribus insuetus curis, multarum gentium gratiam studio querebat. Cupide ergo se pro Helvetiis apud Sequanos interponens transitum impetrat, ultro citroque datis obsidibus, inde ne transire prohibeant, hinc ne noceant transeundo. Hec quum Cesari innotuissent, veritus hostium transitum multa gravia sociis illaturum, neque sat paucitati sue fidens, neque, quod intendebat, per internuntios fieri posse sperans, consilium capit ex tempore, dumque Helvetii in consiliis tempus trahunt, ipse, dimissis ad Gebennam munitionibus, quas fecerat, ac prefecto, quanta potest celeritate in Italiam redit, raptimque ibi conscriptis duabus legionibus nec non tribus aliis, que Aquileie in hibernis erant, arcessitis quinque iam novis legionibus, subnixus brevissima per medias Alpes via in ulteriorem Galliam pari celeritate revertitur, dumque per abrupta montium conscendit, ab alpinis gentibus iter ex alto prohibere volentibus multis locis excipitur, parvis quidem preliis, ubique victor nusquamque vel prelio vel victoria retardatus, intra paucos dies in Allobroges perveniens, mox cum toto Rhodanum transit exercitu. Illic castra habentem Ambarorum Eduorumque legationes adeunt: fatum patrie miserantes, fortune sue quo sint in statu, edocent: transisse per Sequanorum fines Helvetiorum rabiem et in suos effusam fines omnia vastare, agros iam colonis vacuos, egre oppida defendi, nichil spei esse, nisi in Cesare. Si quid de populo romano bene unquam meruissent, ut afflictis opem ferat, mesti orant. Idem et Allobroges a vicinia locorum (trans Rhodanum terras habitant) conqueruntur et flagitant. Quibus vocibus motus Cesar, nilque differendum ratus, citato agmine hostes insequitur. It per Eduorum ac Sequanorum fines fluvius tanta laticum segnitie, ut, quonam pergat, vix dignosci queat, sic stagno similis quiescit, antiquo Arar nomine, novo autem Sona. Hic per Lugdunensem coloniam egressus ibi ante civitatis muros Rhodano miscetur, tam veloci amni, quam ipse est lentus. Hunc ratibus Helvetii transibant; quos dum transitu in ipso nox superveniens oppressisset, tribus copiarum partibus transvectis, quarta substiterat mane proximo transitura; atque ita, fortuna disponente, contigerat, ut hec esset illa pars Helvetiorum, que multos ante annos, consule, de quo diximus, interfecto et exercitu sub iugum misso, cladem populo romano gravem atque ignominiam inflixerat; in qua unus ex multis legatus consulis L. Piso ceciderat, eius Pisonis avus, qui nunc consul ac Cesaris socer erat. Eo letior Cesar, oblata occasione et privatas simul et publicas iniurias ulciscendi, cum tribus tantum legionibus intempesta sub nocte castris egreditur, atque ad transitum occupatos et nil tale metuentes aggressus insigni strage delevit, paucis silvas in proximas fuge presidio dilapsis. His actis, Cesar nichil substitit, sed confestim, properato ponte, flumen transiit eodem torrente fortune reliquas hostium copias oppressurus. Quo transitu turbati hostes, eo maxime quod ardorem animi stupebant, qui uno die transisset, in quo ipsi diebus viginti frustra desudaverant, illico legatos ad eum dirigunt, quorum princeps fuit Divico, ingentis apud suos fame vir, et qui clade illa Cassiana dux contra Romanos belli fuerat. Is, credo, qui Cesarem nondum nosset, fecit verba pacifica, sed comminationibus intermista, in hanc sententiam: Si pacem cum Helvetiis Romani vellent, se paratos imperio parere; si autem bellum mallent, decere eum meminisse et romane calamitatis et virtutis Helvetie eis ante alios cognite et experte; iterum atque iterum precaventem, ne quid sibi tale contingeret, quale olim suis maioribus accidisset. Neque vero spem Romanis in eo magnam esse debere, quod Helvetiorum partem unam incautam et a suis indefensam noctu per insidias fudissent; non fraude enim, sed aperta vi solitos se pugnare. Proinde si, collatis signis, in aciem ventum esset, videret, ne recenti ipse etiam clade locum alterum insigniret, et antique historie novam adderet Cassii memoriam; si sibi videatur illis in finibus satis esse. Ad hec Cesar se et Romanos illius cladis meminisse respondit eoque magis ingemiscere, quo nulla prorsus in Helvetios Romanorum iniuria precessisset. Facile declinandum, si ullius offense sibi conscii fuissent. Non timuisse quidem Cassium nec cavisse, quod nulle cause timendi cavendique essent, et timere sine causa nec viri fortis esset nec romani. Securum ergo et incautum opprimere nec operosum facinus fuisse nec adeo gloriosum, ut eis forsitan videatur. Desinerent igitur gloriari, cogitantes longam sepe multis impunitatem scelerum deos dare, quo acrius post prosperitatis excursum torqueat rerum inexpectata mutatio, et quo serior, eo amarior sit vindicta. Ceterum ut veterum offensarum esse possit oblivio, recentium non posse, quibus nuper socios Romanorum affecerint, nisi nova itidem satisfactione deleantur, proque iis servandis obsides dent. Ad ea legatus Helvetios a maioribus suis obsides non dare, sed accipere didicisse respondit; eius se rei testes nolle alios, quam Romanos. Sic infecto pacis negotio, digressi die proximo utrinque castra promovent. Cesar ad explorandas hostis vias quatuor millia equitum gallicorum, quos ab Eduis eorumque auxiliaribus contraxerat, anteire iubet, forte quod itinerum peritiores essent. Illi autem inconsulte progressi, iniquisque locis cum hoste congressi, plures a paucioribus victi sunt. Quo successu tumentes Helvetii contemnere, insultare, velle quam primum committere rem fortune; Cesar vero tempus trahere ac differre. Ita quindecim spatio dierum parva tellure separati, et pene semper in conspectu mutuo, tamen prelio abstinuerunt. At quocumque hostis pedem protulisset, vestigiis Cesar instabat, contentus in presens metu illos a populationibus arcuisse. In hoc rerum statu, querenti Cesari apud magistratus ac principes Eduorum, qui se comitabantur, de eo, quod frumenta promissa non mitterent, seque in illo bello destituerent Edui, quod eorum maxime suscepisset hortatu, certis indiciis notum fit Domnorigem Eduum, cuius et potentia et audacia par, et apud suos gratia ingens erat, omnibus consiliis atque omni studio et callidis orationibus Eduorum animos a Romanis avertere, asserentem Romanos, si Helvetios vicerint, non illic bellandi finem facturos esse, nempe Gallie, immo orbis ad imperium anhelantes. Proinde si penitus serviendum sit, multo equius Eduos sue iugum gentis laturos esse, quam externe. His atque horum similibus, ne frumenta exercitui et necessaria quelibet in tempore convectentur, obstare. Quin etiam Helvetios illius precibus per fines Sequanorum negatum primo iter obtinuisse, clademque eius opera nuper acceptam esse, quod ipse, qui Eduorum prefuisset equitatui, simulato metu primus fugiens ceteros fugere docuisset. Is erat Domnorix iunior frater Divitiaci, qui tunc apud Eduos collega Lisco summe rerum preerat, cuiusve erga Romanos ac Cesarem spectatissima fides erat. At Domnorix multum a fratre diversus occulto Romanorum odio, atque Helvetiorum studio exestuabat. Nam et illorum de gente nobilissimo ortam loco coniugem habebat, ad hec magnas amicitias et finitimarum gentium favorem, domi quoque de vectigalibus publicis, in quibus se illi licitando opponere nullus auderet, ad immensas divitias pronum iter; hisque omnibus spem sibi sumpserat non ad altum modo, sed ad summum gradum regnique fastigium ascendendi. Que cuncta sibi frivola atque alio recasura romano sub imperio providebat. Super omnia Romanorum iudicio se fratri posthabitum indignabatur ac dolebat. His adductus et vicinorum, quibus modis poterat, benevolentiam querebat et Romanorum Cesarisque presentiam oderat atque potentiam vehementer horrebat. Quibus rebus Cesar cognitis, iusta commotus iracundia, primo quidem de ipsius supplicio cogitavit; ad hoc enim singula animum inclinabant, et nichil in rebus erat ambigui. Unum his omnibus obstabat, amor fratris: hoc retractus distulit, ne minus apud eum videretur maioris fratris fides, quam minoris perfidia valuisse. Divitiaco igitur evocato, totam fraterne nequitie pandit historiam, petens, ut vel ipse in eum animadvertat, vel, si pietas iustitiam remoretur, per populum animadverti velit. Ille lacrimis manans, neque excusans fratris insaniam sed accusans, non in alios tantum, sed in se, quem sibi natura coniunctissimum fecisset, beneficia vero coniunctionem facere debuissent; qui sub se non ut frater, sed ut filius crevisset, et omni suo incremento non auctoris in damnum modo, sed pene in perniciem usus esset; nec preterea quicquam negans omnium, que a Cesare dicerentur, quo confessus veniam facilius inveniret, sed nota sibi dicens omnia, seque ex his dolorem, quantus ulla de re capi unquam posset, et capere et cepisse; tandem singultiens obsecrabat, ut fratrem sibi qualitercumque meritum condonaret, eo presertim quod, publice erga se cognito Cesaris affectu, si quid in eum statueretur asperius, nulli in animum veniret sine ipsius conniventia factum esse; que suspicio omnium populos Galliarum sibi vehementer alienaret. Victus amici lacrimis Cesar, arrepta eius dextra, trepidum mestumque consolans Domnorigem arcessit, et, presente fratre, quid egerit, quid molitus sit, omnes conatus eius se nosse profitetur; indicia exponit, scelus aggravat, perfidiam detestatur; quid ille sit meritus, quid ipse de illo in animo habuerit, clare edocet; ad postremum omnia se non sibi, sed germano eius remisisse; hortari, ut deinceps se non culpa tantum, sed suspicionibus, liberum preservaret. Sic admonitum, submissis tacite, qui omnes viri gressus et non modo actus, sed etiam verba, observarent, dimisit. Sub hec nuntiatur hostes sub radicem proximi montis octo millia passuum a romanis castris abesse. Cesar, premissis qui montis aditum explorarent, ubi facilem accepit, Titum Labienum, unum ex ducibus suis, cum parte copiarum noctu castris emittit, et montis verticem occupare iubet nec prius descendere, quam ipse in hostes impetum fecisset. Paret ille, et quum iam summa prehendisset, Cesarque ipse post paulo secutus nonnisi mille quingentos passus distaret ab hostibus, nec ab illis aut de Cesare aut de Labieno, sicut postea ex captivis cognitum est, aliquid sentiretur, Considius premissus a Cesare, vir, qui longo bellorum usu rei militaris doctissimus credebatur, ut qui diu sub Marco Crasso et Lucio Sylla militasset, mirum qua consternatione animi quove horrore Romanos ascendentes procul aspiciens, hostes ratus, equo calcaribus adacto, regressus ad Cesarem Helvetios montem preoccupasse denuntiat. Substitit Cesar; ipse etiam Labienus, cesarei non immemor precepti, se continuit. Sic vano nuntio mane illo rei ingentis occasio pretermissa est. Ad multum diei quum, digressis hostibus, se delusum Cesar intelligeret, more solito insecutus, haud procul ab eis castra metatus insedit. Die autem tertio, quum Cesar inopia frumenti, cui precipuam causam Domnorigem dedisse constabat, ab insequendo desistens aliorsum pergeret: Helvetii seu pridiane memores tarditatis, quod Romani ne de altioribus quidem locis se invadere fuissent ausi, quod errore contigerat, metu factum, eodemque nunc metu pugne discedere illos rati, seu frumentatum ituros aversum, magnis gressibus insequuntur. Quod ubi Cesar agnovit, in vicinum collem omnes copias sarcinasque omnes contrahit sic, ut totus collis a summo ad imum impedimentis et hominibus tegeretur. Ipse, acie instructa, equis autem omnibus non dimissis modo, sed e conspectu abductis, ut fuge spes erepta spesque par periculi oculis obiecta pares animos darent, pedes cum legionibus in hostes ruit, pedestrique cum equitatu prelium atrox cruentumque conseritur. Ab hora lucis septima ad multum noctis, variis licet eventibus, dubio marte certatum est. Romanorum tandem impetu a vulneribus fatigati Helvetii primo pedetentim retrocedere, mox et terga vertere, ad extremum magna strage deleti sunt. Impedimenta eorum simul et castra capiuntur; pars nocturna fuga elapsi irrequieti et insomnes, ad centum triginta millia superstitum, quarto die in Lingones pervenere. Cesarem, ne eos e vestigio sequeretur, sauciorum cura et cesorum sepultura detinuit. Premisit tamen, qui Lingonibus nuntiarent, si Helvetios frumento aut ope aliqua adiuvissent, eos quoque se pro hostibus habiturum. Ipse tamen nichilominus post triduum insequitur. Helvetii vero bello victi, rerum insuper omnium accedente penuria, deditionem per legatos obtulerunt. Ad sex millia ex iis fugam in Germaniam meditantes Cesar ex ipso retraxit itinere proque hostibus habuit; reliqui flentes ac supplices misericordiam consecuti sunt, traditis armis atque obsidibus et perfugis restitutis, preceptumque eis a Cesare, ut incensos vicos atque oppida reformarent, ne forte Germani vicinia locorum freti desertas terras invaderent ac tenerent. Ita cum Helvetiis, tam superba gente tamque indomita, uno quidem, sed ingenti, prelio debellatum est. Illud inter multa memorabile, quod in castris invente sunt tabule, quibus Helvetiorum numerus ceterarumque gentium, que illis auxilio exierant, literis grecis scriptus erat. Fuerunt autem omnis generis hominum capita trecenta sexaginta octo millia. Quo comperto, Cesar, Helvetiis in potestatem redactis, lustrum condi fecit, in quo capita nonnisi centum decem millia sunt inventa. Unde facile numerus colligitur vel cesorum vel in bello consumptorum, simulque illud apparet, ex iis, qui noctu e prelio fugere, preter illa sex millia, que ad Cesarem ex itinere retracta memoravimus, quatuordecim millia vel vulneribus vel lassitudine vel aliis, quos bellum fert, casibus periisse. Hec in Galliis prima Cesaris nota victoria est, que non Romanis ipsis, quam Gallis fere omnibus letior fuit ac gratior, quibus Helvetiorum potentia dominandique libido invisa pariter ac suspecta erat. Ferme igitur ex omnibus Galliarum urbibus legationes principum gratulantes ad Cesarem venerunt.
Caput 5
His peractis, dies totius Gallie concilio, legatis petentibus, Cesare permittente, prefigitur. Is quum venisset, primores Gallorum revertuntur, petitoque et concesso secretiore colloquio, gementes ac merore nimio perfusi ad pedes Cesaris cuncti procubuere prefatique sunt se de rebus acturos, que si qua vel tenui rimula in publicum erupissent, mortem eis atque ultimum excidium allature essent. Data fide silentii, Divitiacus in loquendo partes omnium executurus Ariovisti insolens et immane iugum atque abiectum et flebilem Galliarum statum verbis multis miserabilibus deploravit, unum se ex omnibus dictitans nec iureiurando nec obsidibus obstructum et olim Romam ad senatus presidium confugisse, et nunc pro omnibus coram romano imperatore liberius loqui; denique nichil eis preter Cesarem ac Romanos spei reliquum, qua si destituerentur, quod Helvetii ceperint, Gallis omnibus imitandum, ut, desertis patriis finibus, quocumque sua sors illos tulerit, evadant; nullam enim fortunam non iugo germanico preferendam. His ad finem peroratis, et statu Galliarum pluribus verbis exposito, quem non repeto quia superius attigi, se certum ait, quod, si hec ullo modo ad Ariovisti notitiam perferantur, de omnibus, quos haberet, obsidibus inhumanum ille supplicium sit sumpturus; et opem se igitur rebus adversis, et verbis necessitate ultima expressis fidum silentium implorare. Que quum dixisset, ceteri omnes affusi certatim verbis ac nutibus misericordiam atque auxilium romani imperatoris exposcunt. Cunctis tamen obsecrantibus, soli Sequani mesto silentio defixos in terram oculos servabant. Quod admirans Cesar, quum, quid rei queve silentii causa esset, ex his iterum atque iterum quesivisset, ipsi vero ne hiscere quidem ausi in eadem mestitia atque taciturnitate perstarent, respondens pro eis Divitiacus: Scito, ait, Cesar, miserorum omnium hos esse miserrimos, quod Ariovistum alii iuxta, hi autem intra suos fines suis in visceribus quasi venenum habeant; his denique libertatem fortunasque omnes funditus excidisse, et que aliis pateat, his solis abeundi etiam spem ademptam; occupatis enim oppidis preclusisque tramitibus, ceu quibusdam compedibus vinctos esse; et se transferre volentibus non aliter, quam carcerum effractoribus, presto esse tortores. Iure igitur, ubicumque sint, cruentam tyranni crudelis imaginem ante oculos habere, semperque cervicibus impendentem credere, ob eamque nunc causam, cunctis lamentantibus, solos obmutuisse. Miseratus Cesar miserias Galliarum, stratos animos leniter erigit, promittens se de illorum calamitatibus curaturum, et sperare Ariovistum hinc romani nominis maiestate, hinc privatis suis in eum meritis sponte temperaturum ab iniuriis. Soluto concilio et legatis reversis ad propria, Cesarem super auditis attentius cogitantem multa quidem ad suscipiendum miserorum patrocinium impellebant, sed inprimis consideratio Eduorum, quos non amicos modo, sed consanguineos et fratres a senatu toties appellatos sub servitio Germanorum cernere et sibi et populo romano ignominiosissimum estimabat. Accedebat quoque illa cogitatio, quod Germanos passim ac temere in Gallias effundi non modo cum Gallorum pernicie, sed non sine periculo romani imperii videbatur, quum presertim Ariovistus et natura superbus et successibus tumens supraque hominem elatus nichil non ausurus appareret. Quibus ex causis visum est factu optimum legatos ad eum mittere, qui nuntiarent habere secum Cesarem de rei publice statu magnisque de rebus colloqui: loci ad id ac temporis opportuni electionem regis esse. Huic tam modeste legationi insolentissimum ille responsum reddidit: Et quis, inquit, est Cesar, aut quid michi commune cum Cesare? ego si Cesaris egerem, ad eum venirem: ipse si mei eget, ad me veniat. Equidem in possessionem Cesaris neque sine exercitu pedem positurus neque exercitum eo facile perducturus sim. Proinde fateor me mirari, quid ad Cesarem nostra Germania (numquid ego enim rebus me romanis immisceo?), aut que causa in fines Galliarum, quas michi belli iure quesitas scirent, Cesarem et romana signa pertraxerit. Hoc responso accepto, Cesar legatos ad eumdem remittit, qui hec referant: Quoniam ipse et privatim Cesaris et publice senatus ac populi romani beneficiorum immemor nichil sibi cum illis iudicans commune, quum tamen inter amicos cuncta soleant esse communia, tam superbe romani imperatoris et amici sui colloquium recusaret, se, que sibi dicturus fuerit, hec mandare: Ne scilicet ullam Germanorum novam manum transferret in Gallias, Eduis amicis populi romani eorumque sociis obsides restitueret, bello in posterum atque iniuriis temperaret; si hec faceret, posse amicitiam inter eum romanosque consistere; alioquin, quoniam ita senatus consulto cautum esset, non se posse sociorum iniurias negligere. Huic legationi nil placatius respondens Ariovistus numquam se Romanis imperitandi legem prescripsisse ait; non igitur equum esse sibi leges a Romanis statui; et suo iure suoque illos arbitrio bellis parta moderari, et ipse cur non suo iure uti possit in victos? Iura hec esse bellorum equa gentibus omnibus. Quod ad iniurias spectet, non se bellum Eduis sine causa, hoc est, si imperio pareant, illaturum; obsides minime redditurum. Sin imperium detrectent, re ipsa probaturos, quid de tam longinquo illis prosit romana fraternitas. Postremo comminatione cesarea nichil se moveri. Nullam gentem ad eum diem secum sine suo discrimine concurrisse. Facturum se Cesari ac Romanis, quotiens vellent, pugne copiam ostensurumque, quid indomiti Germani, inter arma geniti et nutriti, humi ad imbrem et ad solem iacere soliti, qui iam multis annis sub tecto non fuerint, contra omnem gentem bello valeant. His intentum Cesarem Eduorum ac Treverorum uno tempore legationes excitaverunt. Edui fines suos vastari novis populis e Germania nuper in Gallias transvectis querebantur. Treveri infinitam multitudinem Suevorum ad Rheni ripas duorum fratrum imperio pervenisse nuntiabant, transitumque moliri. His rumoribus Cesar experrectus, ne coniungendi copias daret hostibus spatium, expeditissime dispositis, que in rem erant, festinanti agmine in Ariovistum proficiscitur. Iam tridui iter exegerat, dum egressum illum finibus ad nobile Sequanorum oppidum Vesuncionem occupandum ingenti cum exercitu properare comperit. Quod summo sibi studio prohibendum ratus (erat enim locus et fluminis ambitu, et, ubi flumen eum deserit, montana arce validissimus, insuper et rerum copia bellis aptissimus) flectit iter, et noctes diebus interserens maximis itineribus Vesuncionem ante regis adventum pervenit, oppidumque introgressus presidiis opportunis firmat. Hic vero exercitum romanum incredibilis rumor tremorque pervaserat, initium trahens a quibusdam, qui, ut fit, Cesarem nonnisi amicitie iure prosecuti bellorumque inexperti; atque ideo ad omnia trepidantes Gallos precipue mercatores de statu hostium assidue inquirebant; auditaque mole corporum ac virtute et experientia Germanorum, quotiescumque cum his Gallorum exercitus concurrissent, conspectum eorum tolerare nequivisse, ingentem formidinem mente conceperant, territique alios terrebant. Iamque velut contagione quadam totis castris effuso metu, alii simulatis causis necessarie profectionis missionem flagitabant, alios pudor solus continebat, sed tristitia oris et interdum lacrimis metum socordiamque testantibus. Et iam vulgi trepidatio ab inertibus ad egregios viros serpens centurionum quoque et militum fortissimos animos attigerat, et quos fateri metum verecundia non sinebat, non se hostem formidare, sed angustias silvestrium locorum perplexumque dumis iter et difficultates commeatuum dicebant. Hec quum ad Cesarem relata essent, non ignarus quantum in animis hominum falsa etiam possit opinio, quamprimum hos terrores excutere instituit priusquam in consternationem pestiferam coalescant; precipue quia illud inter cetera ferebatur, obtorpuisse adeo omnes metu, ut, si forte in aciem vellet educere, neque signifer neque miles imperia excepturus sit. Convocatis ergo ad concionem castris, orationem habuit plenam animosis exhortationibus acerrimisque reprehensionibus, quod temerarie ac superbe consiliis se suis ingererent. Non enim militum esse, sed ducis, meditari et providere, quibus viis exercitum ducat, quibus artibus regat; que quoniam sibi provisa sint omnia, frustra eos vanis ac ridiculis terroribus quati. Non milites ducem ducere, sed sequi oportere, qua iussi sint. Fidere quidem se non commissurum Ariovistum, ut ex amico hostis fiat populi romani: esto autem, male sana mens precipitem oblitumque sui ageret, non se tamen intelligere, cur hos tantos sibi fingerent pavores aut de sui ducis providentia aut de propria virtute diffiderent aut minus de se sperarent tali viro, et certe nobili saltem ac romano, quam de Gaio Mario rustico Arpinate sperassent patres eorum, qui Teutonicos ac Cimbros duobus cruentissimis et post hominum memoriam maximis preliis delesset. Neque vero desperandum vinci posse Germanos, qui, ut romane de eis victorie tacerentur, sepe ab ipsis Helvetiis, nunc romano subditis imperio, victi essent; et, si quando contrarium evenisset, non id militum virtute, sed Ariovisti consilio gestum esse, qui quum se suumque exercitum multos menses locis palustribus tenuisset, iam de prelio desperantes ac dispersos aggressus inopino fudisset incursu. Proinde nil sibi ac suis ad victoriam deesse, romana modo constantia non desit. Nam qui degeneris causas metus in frumenti penuriam vertant, rursus arroganter facere, qui se curis sui ducis immisceant. Sibi utique iam provisum, quibus a populis abunde frumenta suppeditentur; et preterea iam in campis frumenta maturescere. Denique nec famem nec errorem vie, quam pretendant quidam, nec omnino aliquid obstare, tantum non obstet ignavia, minime romanum malum. Quod vero signa illos non secuturos audierit, non credere; non id enim, nisi vel adversa fortuna, que longe ad eum diem abesset ab eorum signis, vel avaritia seu scelere aliquo solere contingere, que de illis suspicari nullo modo possit. Experturum tamen se quamprimum, quod alioquin dilaturus fuerit, an romanis metus in mentibus, nova pestis, an virtus solita pudorque plus possint. Edicere igitur iam nunc se nocte proxima vasa colligant, castraque moveant, idque illos se sperare facturos alacriter atque enixe. Si spes eum falleret nec euntem in bellum quisquam alius sequeretur, iturum se tamen sola cum decima legione, de cuius fide nulla sibi esset hesitatio, et hanc sibi pretoriam cohortem fore. Mirum unius viri virtus ac facundia quantum sepe possit in plurimos, quanta his horumque similibus et quam repentina mutatio animorum, quantus ex algenti metu fervor audacie, quanta totis castris alacritas. Nominatim decima legio per tribunos sibi gratias egit, tali sui ducis honestata iudicio. Relique omnes imperatori offenso verbis ac rebus satisfacere studuerunt, ad bellum et imperia cuncta promptissime. Cesar per Divitiacum, cui plurimum fidebat, itinere preparato nocte castra movit, ut, quod iratus edixerat, placatus impleret; et ambitis quinquaginta passuum millibus, qua planius pergeretur, continuo itinere dierum septem hosti tam proximus factus, ut inter amborum castra nonnisi quatuor et viginti millia passuum interessent, constitit. Quod ubi Ariovistus agnovit, seu animi mutatione aliqua, seu metu forsitan (accidit enim nonnumquam in bello, ut pars una vehementer alteram timens non minus ab altera timeatur), ceterum quacumque motus ex causa, legatos misit ad Cesarem, colloquio se paratum offerens, quod vicinitas sibi facilius fecisset ac tutius. Non recusavit Cesar neque despexit oblationem, neque aliter, quam in optimam partem, interpretatus est, ad mentem scilicet saniorem rediisse, suisque et rei publice beneficiis obstrictum coactumque petitionis equitate cuncta deliberantem cepta duritie destiturum. Colloquio dies quintus constituitur. Oravit tamen Ariovistus, ne quos secum pedites Cesar adduceret, alioquin non se ad diem colloquii venturum; timere se enim ab illis insidias. Noluit Cesar hac de causa rem, quam putabat utilem, impediri, sed decimam legionem, dum ad colloquium iret, Gallorum, qui in castris erant, equis imposuit, ut equitum specie falleret pedites metuentem, et ipse, si res posceret, fidissimo omnium presidio uti posset. Qua in re iocatum unum ex peditibus non ineleganter accepimus: Plus, inquit, Cesar prestat, quam promisit. Dixit enim se decimam legionem loco cohortis pretorie habiturum: ecce equites nos facit. Erat exiguus tumulus planitiei ingentis in medio, locus apertus, ab utrisque castris equo spatio semotus. Legio Cesaris equis imposita ducentis passibus, pari itidem intervallo Ariovisti equitatus abstiterat. Orationis cesaree prima pars fuit commemoratio beneficiorum senatus erga illum, quod regem eum, quod amicum dixisset, quod amplissimis muneribus honorasset, que eo gratiora esse debuerint, quo et in alios rariora, et in ipsum gratis absque ipsius collata essent meritis et absque notitia; idque sibi cum senatus eximia liberalitate, tum ipsius Cesaris efficaci opera contigisse; secunda pars de Eduorum cum Romanis antiqua necessitudine, propter quam nullo modo possent salva honestate destitui, presertim quum et ante romanam quoque amicitiam totius Gallie principatum sine lite possederint; solere autem Romanos amicorum fortunas non tantum defendere, sed augere; Eduos ergo, florentissimo in statu suo romanam amicitiam consecutos, sub eadem postea principatum servitio, prosperitatem calamitatibus permutasse, qua fronte quove animo tolerari posse? Finis fuit, ut peteret eadem ipsa, que legatorum ore petierat: bello in Eduos atque iniuriis abstineret, obsides redderet; Germanos, si emittere forsitan non posset, at saltem ne alios in Gallias transportaret. Barbarus ad ingenium reversus plenum superbie iactantieque responsum reddidit, et primo quidem virtutes ipse et res suas multis laudibus extulit. Quod ad transitum in Gallias attineret, transisse quidem se non sponte, sed coactum precibus Gallorum. Et noli, inquit, o Cesar, opinari sine magna premiorum spe et promissis ingentibus me propinquos et patriam dimisisse. Habeo ego sedes in Gallia, habeo et obsides et tributa. Nichil horum vi, sed Gallorum omnia voluntate, preter tributa, que iure belli victis imposui, quod non ego quidem illis, sed ipsi primum intulerunt. Omnes enim simul Gallie populi in me arma movere, quos ego omnes uno prelio vici. Si deceptos se vel insidiis circumventos dicant, non recuso pugnare iterum certamque victoriam in ambigua fortune lance reponere: sin pacem bello preferunt, cur non tributa persolvant, que pro pace convenerint, et hactenus sine contradictione persolverint? Quod de multitudine Germanorum dicis, hanc in Gallias non cuiusquam iniurie, sed mee defensionis gratia traduco; idque vel hinc patet, quod rogatus veni bellumque non intuli, sed repuli. Amicitiam sane populi romani, ut decori presidioque michi esset, appetii: si in contrarium verserit, cupidius etiam illam abiiciam, quam assumpsi. Verget autem in contrarium, si michi ius meum longo usu prescriptum, sedes, obsides ac tributa subrahitis. Adde, quod prius ego, quam tu, in Gallias veni, ut mirer quid tibi negotii in provincia mea sit. Sunt, ut vobis, sic et michi fines quidam; et sicut inique agerem vestros irrumpendo, sic iniuste vos nostros fines irrumpitis. Sed enim Romanorum fratres Eduos dicis. Non sum adeo rudis nec barbarus, ut ignorem neque vos vestris in bellis Eduorum ope, neque illos in suis vestro usos auxilio. Quid superest aliud suspicari, nisi te gentis externe nichil ad vos pertinentis fraternitate simulata ad mei solius excidium in Gallias exercitum adduxisse? Quam nisi abiens mature deduxeris, non pro amico, sed pro hoste michi te futurum scito; et, si prelio congredimur teque forte ego victor occidero, unum dicam, quod, ut reor, nescis: non me solum infesto hoste liberavero, sed multorum quoque principum romanorum gratiam hac una michi cede quesiero, qui nil magis, quam te perditum, optant; idque michi per nuntios intimarunt, ut intelligas, quam carus patrie etiam tue sis. Sin abieris Galliamque michi vacuam expeditamque reliqueris, magno ego te premio prosequar abeuntem: nominatim quecumque geri bella volueris, ego illa, ceu semel pro omnibus stipendio accepto, sine ullo tuo discrimine ac labore conficiam. Adversus hec multa Cesar disseruit; cur ceptis absistere nullo modo posset; neque enim esse sui aut romani moris socios atque amicos bene meritos in sua adversitate deserere; Galliam sane non tam Ariovisti esse, quam Romanorum, qui ante eum per Quintum Fabium Maximum hunc ultimum Ruthenos et Alvernos, Gallorum populos, domuissent, primique armis possessionem Gallie apprehendissent; hoc inter utramque victoriam interesse, quod libertatem, quam Ariovistus victis abstulerit, Romani reliquissent eamque illis in perpetuum salvam vellent; ita enim senatum censuisse, ut Galli in libertate viverent et suis legibus uterentur, atque ideo Romanorum in Gallia tum antiquius tum iustius imperium esse, quam illius; quod si quis forte huic senatus iudicio obstiterit, eam sat iustam causam esse bellorum. Hec dicenti et plura etiam nunc dicturo Cesari nuntiatur equitatum Ariovisti propius admotum iam tela iactare, et in eo rem esse, ut prelium incohetur. Itaque Cesar, inexpleto sermone, digreditur, et reversus ad suos imperat, ne quid omnino missilium in adversos iactarent. Nam etsi legionis, quam presidio sibi delegerat, adversus presentem hostium equitatum tutum satis esse certamen intelligeret, timuit tamen, ut erat fame studiosissimus, ne forte sermo vulgaris, sepe culpam a nocentibus ad insontes vertere solitus, sibi apud gentes imponeret, quod, hostem colloquio circumvenire voluisset. Ceterum ubi in castra est reditum, cognitumque qua superbia Ariovistus Gallia quasi sua Romanis interdiceret, quove impetu sui iactis in Romanos telis colloquium pervertissent, mirum in modum crevere animi cunctorum ardorque pugnandi. Post biduum nutante, quantum intelligi datur, animo misit iterum Ariovistus ad Cesarem, velle se de rebus agi ceptis nec perfectis secum, si ei placeat, latius agere; alioquin ex suis aliquos ad se mitti petiit, cum quibus, ut cum Cesare, loqui posset. Non censuit Cesar rem pacificam furori iterum barbarico committendam, ne quis forte subitus motus inter verba consurgeret, unde sibi aliqua conflari posset infamia. Rursus et legatos mitti periculosissimum iudicabat fidosque homines, namque alios non misisset, barbaris obici ratione modestiaque carentibus. Consilium tandem cepit, ut Gaio Valerio Procillo, gallice originis, sed romane virtutis adolescenti et romano civi, legationis huiusce munus imponeret, et propter eximiam erga imperatorem fidem, et propter lingue gallice notitiam, quam ipse etiam Ariovistus diu Galliis incumbendo didicerat. Addidit ei collegam Marcum Metium, Ariovisti ipsius hospitem, quod in hos duos et originis et hospitii iure minime seviturus barbarus videretur. Sed neque illis hospitium necque origo neque ius gentium valuit. Illico enim ut ad se venientes vidit, audiente exercitu, quasi rabidus exclamavit: Et qualiter et quomodo, inquit, huc venistis? an explorandi gratia? an quid rei est vobis in castris meis? Parantes causam sui adventus expromere loqui vetuit et in vincula conclusit. Hoc facto, statim inde discessit et sex millia passuum prope Cesarem castrametatus est, eumque ipsum locum die proximo mutavit, et, dimissis a tergo Romanorum castris, ad duo millia passuum ab altera parte consedit, quo scilicet commeatus inde venturos ad Cesarem impediret. Cesar autem quotidie instructam aciem castris educens pugne copiam hostibus faciebat. Ariovistus se castris assidue continebat; sex tamen equitum millia et totidem expeditissimorum peditum mittebat, qui dietim levibus preliis Romanos incesserent. Id vero quum diebus quinque continuis actum esset, cognito Cesar hostium proposito non diutius tulit se commeatibus intercludi, sed castra hostium transcendens ad sexcentos non amplius passus locum novis castris idoneum occupavit; et presagiens barbarum obstiturum tres acies ordinaverat, quarum due in hostem verse et in prelium intente essent, tertia metandis castris incumberet. Quod Ariovistus intelligens, magna parte pedestris exercitus et omni equitatu immisso, turbare rem voluit nec valuit: ita devoti erant omnes ad imperium Cesaris exequendum. Iam duo inter romana castra coartatus hostis, et multis insultibus lacessitus, castris tamen se pertinaciter tenebat. Quod quum Cesar admirans ex captivis inquireret, quid cause esset, quod Germani, bellacissimi homines, sic bella metuerent: deprehendit eos sortibus muliercularum castra sequentium absterritos, ne ante novam lunam manum cum hoste consererent, eumque morem Germanorum pervetustum esse, ut talibus sortilegiis regerentur. Cesar vero, cui nulla videretur grarior iactura, quam temporis, vix adhuc triduo expectato, firmavit, quod ingenio non posset, vi aperta hostes in prelium elicere. Itaque suis castris duobus dimisso gemino presidio, cum omnibus copiis castra hostium invadit. Videns Ariovistus trahi amplius rem non posse, plurimis ex populis Germanorum ingentem aciem instuxit, atque ita omnem exercitum rhedis et curribus circumclusit, ut nulla fuge spes presertim equitibus superesset. Fuerunt et viris intermiste fatiloque, de quibus diximus, mulieres alieque viros secute, fletibus altis orantes, ne Romanis ad servitium traderentur. Concurrerunt autem tanto impetu Germani, ut, consumpto mox spatio, quod acies dirimebat, iactandi pila nulla occasio superesset aut facultas. Proiectis ergo missilibus, res gladiis acta est, eventu aliquandiu dubio. Fracta tandem pertinacia Germanorum, omnes terga verterunt, et, diruptis obicibus plaustrorum, quibus firmasse aciem dux sperabat, usque ad Rheni ripam fuga perpetua fuit, cuius alveum nando quidam, alii parvis navigiis transierunt; quo ex numero ipse fuit Ariovistus, qui, deposita, credo, superbie sue sarcina, que tanta erat, ut eum nec tota Germania caperet nec Gallia toleraret, cimba unica casu in ripa citeriore amnis inventa solus in adversam ripam se proripuit. Reliqui pene omnes, instante romano equitatu, fuge medio periere; in quibus due Ariovisti coniuges, altera Sueva, Norica altera, quarum primam domo digrediens educerat, secundam, dum in Galliis moram trahit, duxerat. Filiarum quoque altera cesa fuit, capta altera. G. Valerius, quem ab Ariovisto captum memoravimus, in ipsum Cesarem hostem insequentem, dum tribus catenis vinctus traheretur, incidit; quo nil letius in tota illa victoria Cesar vidit. Summa sibi letitia ac voluptas fuit virum talem tamque ei familiarem crudelissimis hostium manibus, quibus ipse eum obiecerat, ereptum recepisse, neque de sua prosperitate aliquid amici miseria diminutum. Ille vero iam liber flebile ridiculum renarrabat, coram se fuisse de sua salute sortibus inquisitum, an scilicet statim flammis exurendus esset, an in tempus aliud differendus; seque iactu sortium dilatum beneficio Cesaris salvum esse. Collega quoque eius reinventus Metius et Cesari presentatus auxit gaudium. Hac victoria divulgata, Suevi, qui ad Rhenum transituri convenerant, retrocessere, effuseque domos suas ac trepide repetentes a finitimis magna strage deleti sunt; magnosque in Germania et in Gallia rerum motus huius prelii eventus exciverat. Cesar autem estate una duabus inclitus victoriis, in Sequanos paulo ante, quam tempus exigeret, in hiberna perduxit exercitum, quibus Labienum preficiens ipse citeriorem in Galliam properavit.
Caput 6
Cesari cisalpina in Gallia demoranti, et fame vocibus et Labieni literis, nuntiatur Belgas, quos Gallorum precipuos esse monstravimus, coniurasse omnes adversus populum romanum, et iureiurando et obsidibus coniuratione firmata. Rei huius causam esse multiplicem: unam, quod timerent, ne, statu superioris Gallie composito, ad eos ex ordine veniretur; alteram, quod ad bellum Gallorum reliquorum consiliis urgerentur. Quibus urgendi quoque cause erant varie; quibusdam, ut nidificare Germanos in Galliis egre tulerant, sic ibidem Romanos hibernare et perpetuas sedes eligere animo nichil equiore ferentibus; aliis causa erat sola vanitas et stultorum animis novandarum rerum semper innata cupiditas; erant, quibus abunde opes affluerent ad conducendos homines, et hac via in populis preeminentiam et quasi quedam sibi regna conflarent, quod Romanis imperantibus equatisque rebus omnibus se, ut soliti erant, facere posse diffiderent. Sane his rumoribus Cesar motus duas nunc etiam legiones citeriore scribit in Gallia, easque per Quintum Pedium, legatum suum, ulteriorem in Galliam transmittit; ipse mox sequitur et Senonibus proximisque Belgarum curam inquirendi statum propositumque hostium imponit. Quibus haud dubie unanimi assertione referentibus bellum grave contra Cesarem parari, ire ad eos et periculis sese obvium ferre disposuit. Confestim igitur, motis castris, quintodecimo die Belgarum fines attigit. Insperato adventu moti Remi legatos ad eum principes civitatis duos mittunt, excusantes innocentiam: non se cum reliquis coniurasse, immo quidem Suessiones, fratres ac proximos suos, a furore publico retrahere voluisse, neque ullo ingenio potuisse; tantum enim esse coniurationis impetum, ut frenari nequeat; coniurasse autem Belgas omnes et cum his Germanos, qui cis Rhenum habitarent; se a belli consiliis alienos; itaque deditionem et obsides et oppida et frumentum et omne genus obsequii promptis offerre animis. Quumque ex his iam in fidem receptis quereret scrupulose de viribus hostium, comperit eos antiquitus a Germanis originem ducere Rhenumque olim transgressos omnem sepe Galliam vexasse populosque suis sedibus eiecisse, auctis denique viribus, et Cimbros et Teutones, gentis auctores, suis finibus arcuisse. Dum vero de numero deque excellentia quereret, deprehendit inter Belgas plurimum posse Bellovacos: eos centum millia, in quibus essent electa sexaginta millia hominum, armasse bellique totius primas sibi partes exposcere; proximos esse Suessiones, amplissimos atque uberrimos agros incolere; eos habere quinquaginta millia armatorum; totidem Nervios, omnium ferissimos; Atrebates autem quindecim millia, Ambianos decem millia, Menapios septem millia, Calentes decem millia, Catuanos decemnovem millia, reliquos aliquot populos, qui Germani essent cis Rhenum, quadraginta millia; horumque omnium et totius belli ducem consensu publico delectum Galbam quemdam, Suessionum regem, prudentia clarum virum ac iustitia. His compertis, Cesar Remos honorifica oratione complexus senatum eorum ad se venire imperat, et principum filios obsides adducere; que ad destinatum diem obedientissime adimpleta sunt. Numero autem motus Divitiacum Eduum curiosius admonet, quantum reipublice salutique omnium expediat vires hostium distrahi, ne tanta simul cum multitudine decertandum esset; id autem nullo modo fieri posse melius, quam si Edui summa vi Bellovacorum fines irrumpant atque omnia populentur. Sic instructum oratumque illum in patriam suam mittit. Ceterum digresso illo, Belgarum copias contractas appropinquare et a Remis et a suis exploratoribus intellexit. Illico igitur Axonam, amnem per Remorum fines ultimos decurrentem, transiit ibique tuto et opportuno loco castra communiit, flumine unum castrorum latus ambiente, tutumque iter et Remorum et urbium aliarum venturis commeatibus exhibente. Castris omni sollicitudine ingenioque firmatis et presidio ponti, qui fluminis ripas coniungebat, imposito et trans pontem Titurio Sabino legato cum sex cohortibus ad custodiam misso, nova Cesaris animum ferit cura. Nempe Bibracem, oppidum Remorum nonnisi octo millibus passuum semotum a romanis castris, Belgas tantis viribus oppugnare nuntiatum est, ut pre multitudine lapides ac tela iactantium nec defendi oppidum, nec in muris consisti possit; denique iam murum dirui, iam portas incendi, nec dubium quin iamdudum oppugnatio consummata esset, nisi diremptrix preliorum nox intervenisset; nec sustineri posse amplius, ni confestim laborantibus succurratur. Hec quum Iocius, Remorum nobilissimus et populo acceptissimus, unus ex his duobus, qui ad Cesarem legati cum deditione urbis advenerant, tum vero oppidi prefectus, nocte denuntiasset, statim, quia moram necessitas ultima non ferebat, per medias tenebras his eisdem, qui a Iocio missi erant, ducibus Numidas Cesar et Cretenses sagittarios et funditores Balearicos intra oppidum destinavit; quorum adventus oppidanis spem defensionis attulit, Belgis expugnationis abstulit. Mane igitur agris circa oppidum vastatis atque incensis edificiis, oppugnatione omissa, in Cesarem tota belli mole vertuntur; iamque ad duo millia passuum iuncta erant; quorum castra plus quam octo millia occupabant, quantum e flammis fumoque intelligere erat. Itaque Cesar et numero motus, ut dixi, et virtutis fama, prudens simul ac magnanimus, et differre prelium decrevit, et assiduis congressibus, quid hostibus virium, quid suis animorum esset, experiri. Postquam abunde esse perpendit, statuit fortunam prelii tentare; fossa tamen circumducta, ne forte ea, quam solam verebatur, multitudine circumiri quiret, nec nisi in faciem pugnaretur. Et duas quidem legiones nuperrime scriptas, de quibus nondum expertis in acie forte non fideret, ad castrorum posuit tutelam, ut tamen, si res posceret, auxilio egentibus subvenirent: ipse cum reliquis copiis ante castra aciem instruxit. Idem hostes ab adverso iam fecerant. Unum erat, quod prelium moraretur, quod scilicet inter duos exercitus exigua palus erat. Hanc ut hostes transirent, utraque partium expectabat, ut prius ingressos iniquis locis invaderent. Sed, quod utraque pars sperabat, utraque differebat, quo temeritas prius ab hostibus inciperet. Dum tamen interea equites invicem miscerentur, essetque illo in congressu superior equitatus romanus, eum Cesar in castra prelio prosperiore reducere contentus fuit. Hostes, ubi intellexerunt frustra se paludis transitum expectare, flumen vadere nisi sunt, ut, si possent, castellum a Titurio insessum caperent pontemque confringerent, si minus, vicina arva vastarent, Romanis utilia, eaque parte venturos interciperent commeatus. Certior de eis Cesar a Titurio effectus equitatum levemque armaturam ad presidium loci ducit, ibique durissimo Marte concursum est, dum Romani primos hostes in transitu fluminis occupatos e ripa deicerent cederentque et proximos, animosius quam consultius per priorum cadavera transeuntes densa missilium nube comprimerent arcerentque, et, si qui forte transissent, in aperto inventos ac preventos occiderent. Sic repulsi undique, et frumenti insuper inopia laborantes, communi consilio decreverunt opere pretium fore, ut gens quelibet patriam in suam rediret, et, cui Romani primum arma intulissent, eo omnes accurrerent sibique invicem opem ferrent, et suis frugibus alerentur, et suis in finibus potissimum dimicarent. Accessit ad alias discedendi causas, quod Divitiacum, cui hoc Cesarem imperasse supra retuli, Bellovacorum terris obequitare perceperant, et ferre suis auxilium utilius estimabant, quam procul domo cum Romanis arma conferre. Abeuntes nocte nullo ordine magnisque clamoribus Cesarem exciverunt; ibant autem non ut ire, sed ut fugere viderentur; itaque veritus insidias, ut qui profectionis causam idoneam non videret, suos in castris nullo tenuit tumultu. Ubi rem omnem, sicut erat, exploratorum fides et lux superveniens patefecit, equitatum romanum hostium vestigiis instare et novissimos retardare imperat, tresque hinc legiones subsequi. Equitatui Quintum Pedium et Lucium Arunculeium Cottam, tribus legionibus Titum Labienum prefecit, qui impigerrime profecti, et nocturna fuga fessos ac dispersos assecuti, maximam ex his stragem edidere, dum resistunt ultimi cogente periculo, primi autem tumultu eminus audito, quasi res ad se minime pertiniret, fuga sibi quisque consuleret. Itaque his urgentibus, illis autem vel vane resistentibus vel plane recedentibus, sparsa quidem, sed, quam longa dies, tam longa fuit etiam hominum cedes: sero autem romani in castra fessi, ut auguror, et ieiuni sui ducis imperio rediere. Triduum illic egit Cesar. Ubi hostes fuga evanuisse cognovit, Suessionum fines Remis proximos ingressus Noviodunum oppidum aggreditur, quod indefensum fama vulgaverat. Et sic erat; sed nocte Suessones introgressi defensione apparant. At dum vineas admoveri muris cernerent, turres et machinas, quales nec viderant quidem unquam nec audierant, stupefacti, oppugnatione non tolerata, nuntios oppidum seque et sua dedentes ad Cesarem transmiserunt; ac datis obsidibus nobilissimis gentis, inter quos duo filii regis erant, traditisque armis omnibus, in romanam fidem Remorum precibus sunt recepti. Hinc in Bellovacos itum est. Qui quum se in oppidum munitum ac validum contulissent, cui Bratuspantium nomen erat, exercitu propinquante, omnes publico de consilio maiores natu obviam egressi manibus tensis ad Cesarem alta voce se in fidem eius committere, neque contra Romanos arma movendi animum habere testati sunt; quumque exercitus oppidum propius accessisset, idem de muris faciebant clamabantque mulieres ac pueri. Motum Cesarem spectaculo Divitiacus Eduus in hanc sententiam allocutus est: Semper Bellovacos servasse fidem et amicitiam Eduorum; nunc falsis consiliis agitatos a suis primoribus, qui dicerent Eduos turpi servitio oppressos a Cesare digna et indigna pati, execratos patientiam amicorum romanumque recusantes imperium consurrexisse cum ceteris et furori publico subscripsisse; tandem, fraude recognita, et Bellovacos ad misericordiam Cesaris confugere, et perfidos consultores recogitantes, quid mali suis civibus invexerint, meritum supplicium metuentes in Britanniam profugisse; orare non eos modo, qui erraverant, sed se quoque suo simul atque Eduorum nomine, ut eis indulgeat; id enim et ipsius Cesaris et Eduorum ad gloriam pertinere, si et eum tam miti esse animo, et apud eum Eduos tantum posse innotuerit. Annuit Cesar, seque et Divitiaci et Eduorum gratia Bellovacos recipere, eosque se incolumes servaturum bona fide professus est, traditis tamen armis omnibus ac sexcentis obsidibus, quorum tantum numerum ut peteret, urbis suadebat ac populi magnitudo. Inde Ambiani fines eorum ingresso Cesari statim se suaque omnia dedidere.
Caput 7
Nervii restabant, ferox genus et mercatoribus adversum, his presertim, qui delicias aut vina conveherent, opinione insita, enervari rebus mollibus animos et a belli studiis elanguere et lentescere viros acres. Quibus ceteros a patria virtute degenerantes, qui se Cesari tam facile tradidissent, irridere magis et arguere, quam imitari mens esset, aut legatos mittere aut ullam conditionem pacis vel summis auribus audire. Hi quidem et cum eis Atrebates ac Viromandui trans fluvium Sabin coniunctis copiis Cesarem expectabant. Aduatici quoque (sic enim scriptum invenio) sive, ut reor, Aduaci, ut eis se coniungerent, properabant. Cesar exploratores ac deinde centuriones militie peritos ad locum castris idoneum occupandum miserat. Erant tamen in romano exercitu Galli quidam ex dediticiis, qui contra fidem sacramenti mores et consilia Romanorum Nerviis aperirent, et, seu rerum ignorantia seu naturali consuetudine mentiendi addendique semper rebus aliquid, spem facerent, si fortiter incompositos aggrederentur, facile romanas acies posse turbari. Et Nervii quidem intra silvarum latebras se tenebant, nunc in apertum erumpentes, nunc vicissint se in silvam retrahentes, Romanis propter imperitiam locorum insequi non audentibus. Iam romani exercitus pars maxima ad metandum castra processerat; proxima impedimenta medium de more locum occupabant; due legiones ad eorum custodiam sequebantur. In hos Nervii omines, ut a proditoribus docti erant, precipiti impetu irruerunt, atque inde preter spem repulsi pari velocitate conversi ad eos, qui occupati in opere erant, miram perturbationem Romanis iniecerunt, ita ut Cesar cura multiplici distractus variarum rerum, cui primum occurreret in tanta temporis brevitate, pene parumper hesitaverit. Uni enim simil hec omnia exequenda erant: explicandum vexillum, solemne apud Romanos indicium incohandi prelii, ad idem quoque dandum tuba signum, milites ab opere castrorum ad opus armorum retrahendi qui petendi valli causa longiuscule abiissent evocandi, ordinande acies, firmandi oratione ducis animi; quibus nedum omnibus, sed nec singulis quidem hinc temporis angustia, hinc hostium instantia spatium dabat. Sed experientia militum romanorum, quibus novi nichil accidere poterat, per se ipsam sine cuiusquam quoque ducis imperio prompta erat casibus cunctis occurrere. Preterea Cesar ipse singulis legionibus singulos prefecerat legatos (vetuerat vel minimum digredi) quorum quisque dux magnus heberetur, nisi sub maximo militasset. Horum et ducum virtus et militum egregie primum hostium impetum sustinuit repulitque. Cesar quoque pro tempore nulli rei deerat et milites hortabatur, presertim predilecte sibi legionis decime. Sed exortatio cesarea brevis erat: virtutis ut pristine meminissent, neve insolita rerum specie turbarentur; et quoniam differri res amplius non valebat, signum pugne tuba dedit. Et tam nichil spatii fuit, ut ne dicam consuete solemnitates preliorum omitterentur, sed vix galeas induendi licentia superesset. Nullus fuit acierum ordo, nulla ars militie: fortuna, que primas solet, omnes sibi pugne tumultuarie partes usurpaverat. Qui ab opere ad prelium redibant, que casu quisque signa conspexerat, illis se confestim applicabat atque illa sequebatur, ne suum proprium inquirendo confusis omnibus tempus amitteret: omne, quod in hostes iret, suum signum estimabat. Ancipiti ac terribili Marte pugnatum est; sed per medias difficultates atque pericula romana virtus erupit. Et quoniam per gentes divisus erat hostium exercitus, nona simul ac decima legio fessos labore victosque vulneribus fregit Atrebates, octava vero et undecima Viromanduos cum duce suo, Buduognato quodam, qui summi apud eos loci erat. Cum Nerviis obstinatius certamen fuit, usque adeo, ut pene in dubio fuerit romana fortuna; et Treveri equites, opinatissime virtutis inter omnes Gallos, qui auxilio Romanis advenerant, dispersas legiones et repleta hostibus castra atque omnia circum turbata cernentes, actum de Romanis rati fugerent, victosque illos ac deletos sue patrie nuntiarent. Cesar, cum ubique semper magnus, tum magnis periculis permaximus, ubi signiferos interfectos, centuriones aut cesos aut saucios interque alios P. Sextium Baculum, fortissimum virum, multis debilitatum vulneribus et iam pedibus suis insistere non valentem vidit, aliorum quosdam segniter pugnantes tela tantum hostium vitare, quosdam sensim cedere, quosdam prelio excedere, hostes instare ac premere et nichil omnino respiramenti suis dare, denique illi extremo rem positam intellexit, nilque iam presidii superesse, quo vel perdita restauraret vel ruine occurreret imminenti, auxilium, quod aliunde non poterat, a se ipso exigendum cogitans, quod ipse tum forte sine clipeo esset, militi lentius dimicanti scutum abstulit et in primam aciem provectus magna voce centuriones proximos suo quemque nomine increpans atque appellans, ceteros generali exhortatione sollicitans nec preire, sed se sequi, iubens redintegrare pugnam iam languentem hinc amore ducis, hinc pudore compulit. Crederes unius animi robur atque ardorem in omnes subita inspiratione diffusum; tantumque vox ducis et exemplum valuit, ut, legionibus sparsis in ictu oculi recollectis, quasi tunc inciperent, fervide omnes fortiterque pugnarent; et qui in fugam verti ceperant, et qui vulneribus tardabantur, simul in hostes vultu atque animis versi mutationem rerum adeo repentinam peperere, ut vix credi posset exercitus illos esse, qui paulo ante conflixerant. Nervii, modo victores, victi illico deletique sunt, non inulti tamen, nec, ut dictu, sic et factu facile; nempe suorum cadaveribus insistentes, factoque ex iis cumulo, ut quasi de loco altiore pugnarent, usque ad mortem forte propositum tenuerunt. Fregit tamen eorum pertinaciam romana perseverantia. Sic nutantem labentemque fortunam publicam unius viri virtus felicitasque sustinuit. Senes ac femine puerique, quos cum fortunis suis omnibus Nervii in prelium exeuntes in paludibus procul abdiderant, audita suorum clade, ut nichil usquam clausum victis, sic victoribus nichil impervium opinantes, communi omnium superstitum consilio per legatos sese Cesari dediderunt, et ut publice professione miserie facilius victoris misericordiam impetrarent, populum Nerviorum a sexaginta millibus ad quingentos, senatum a sexcentis ad tres rediisse memorabant. Misertus est Cesar fortissime gentis, et reliquias liberas suis uti legibus sanxit precepitque finitimis, ne quis eorum calamitatibus insultaret. Aduaci, qui, ut diximus, opem Nerviis ferebant, audito prelii huius eventu, suam in patriam rediere, seque omnes unum forte ac munitum in oppidum abdidere. Ibi eos Cesar obsidione conclusit. Qui machinas procul intuiti irridebant, querebantque de muro quibus illas viribus moturi, quibus manibus laturi essent, tantille presertim homines stature. Solent enim pre suorum mole corporum gentes arctoe romanam spernere mediocritatem. Postquam admoveri muris machinas conspexerunt, insueto et numquam alias viso spectaculo stupefacti legatos ad Cesarem destinarunt, quorum unus in hanc sententiam verba fecit: Credimus, o Romani, vos non sine celesti auxilio preliari, qui hec hominibus impossibilia tam mirabili facilitate perficitis. Quamobrem resistere vobis non est nostri propositi, sed in potestatem vestram nos et nostra committimus. Unum hoc exposcimus, si tanta est clementia tua, Cesar, quanta fama loquitur, si salutem nobis tribuis, ut arma non auferas. Vicini enim nostri omnes fere nos oderunt nobisque invident, a quibus nos, amissis armis, protegere nequeamus. Alioquin optabilius nobis est, quicquid libuerit, a vobis talibus viris pati, quam suppliciis ad necem dedi ab iis, quibus imperare consuevimus. Ad hec Cesar: Servassem, inquit, vos libentius, si vos dedissetis ante, quam muris machinas admoverem; sed et nunc servabo, magisque in vobis naturam moremque meum, quam, meritum vestrum sequar, ita tamen, ut sine armorum traditione deditio non procedat. Nam quod de odio vicinorum dicitis, curandum michi linquite: ego indemnitati vestre providebo, ut Nerviorum providi, iubendo finitimis, ne vos ledant. Iussu meo, quam vestris armis, eritis tutiores. Hoc precepto, vis armorum ingens tradita, sed et magna pars retenta atque abdita, ut ab iis, qui metu belli, non amore pacis agebantur; traditum quoque oppidum; et quietus ille dies fuit. Nocte proxima Cesar milites suos muris egredi claudique portas iusserat, ne quid iniurie cives a militibus paterentur. Sed huic cesaree pietati hostium fraus ac furor obiectus erat. Itaque barbarica levitate, mutato repente consilio, rebellarunt neque victori oppidum abstulisse contenti castra etiam invasere tanto impetu tantoque ardore non modo contra romanam virtutem, sed contra iniquitatem etiam locorum, ut facile appareret desperantes de salute pugnare. Eo congressu ex illis ad quatuor millia cecidere, ceteris intra oppidum compulsis; sic omni penitus spe abiecta, ut die proximo, frangentibus portas Romanis, nullus obstiterit. Captum oppidum venditique omnes; quorum turbam quinquaginta trium millium numerum implesse compertum fuit. Per eosdem dies a legato Cesaris P. Crasso, quem modo ad Venetos aliosque quamplures populos, qui extremum accolunt oceanum, premiserat, nuntiatur omnes illas gentes sponte sub romanum imperium venisse. Iamque ad barbaros, qui trans Rhenum habitant, romane cesareeque virtutis et clementie fama pervenerat, adeoque percrebuerat, ut omnes ultro ad Cesarem legatos mitterent, qui se et daturos obsides et iussa facturos sponderent; quos ad se redire initio secuture estatis imperavit, quum ipse scilicet ex Italia rediisset, quo, deductis in Carnutes ac Turones in hiberna legionibus, festinabat, premissis Romam literis de rebus a se gestis, quarum merito quindecim dierum supplicatio est indicta, quem honorem ante eum ducum nullus habuerat.
Caput 8
Digresso Cesare ex Galliis, Sergius Galba, quem legatum in Sedunos aliasque urbes proximas cum parte equitatus et duodecima legione dimiserat, Sedunorum aliorumque dolentium filios suos obsidum nomine sibi eripi et Romanos publice utilitatis obtentu, vere autem dominandi libidine, illis in regionibus consedisse egro animo ferentium eorumque paucitatem contemnentium insperatis insidiis circumventus adeo in angusto fuit, ut consilium ipse suique omnes caperent erumpendi, seque fuge presidio salvandi. Quo tamen consilio non reiecto, sed dilato, elegerunt armis potius experiri, quam fuga, si qua esset ad salutem via. Quum vero hostes castra invasissent multitudine fresi, fessis integros submittendo (quod apud Romanos non modo fessis, sed ne vulneratis quidem fieri poterat, quibus nedum requiescere, sed nec loco arrepto vel parumper cedere liceret, usque adeo eos attrivissent, ut, oppugnatione sex continuis diebus sine intermissione protracta, res romana iam ad desperationem ultimam spectaret, nec tam pro salute amplius, quam pro ultione, resisterent, ne inulti perirent), Publius Sextius Baculus, centurio primi pili, quem in congressu Nerviorum multis afflictum vulneribus memoravi, simulque Gaius Volusenus, tribunus militum, consultissimi duo fortissimique viri, prepropere Galbam adeunt: Et una est, inquiunt, spes salutis, si consilium, quod primum sumpsimus, vel ultimum exequantur. Nam quid hic agimus laborantes? Longe isti nos numero antecedunt. Quin in hos barbaros violenter irrumpimus, et nil tale cogitantes aggredimur? Aderit pio forsitan fortuna conatui. Alioquin, nisi impetu vincimus, pugna vincemur ordinaria. Acquievit fidis Galba consiliis, et erant, qui merito crederentur. Mox edoctis centurionibus ac tribunis, quid facto opus esset, militibus edicitur, ut respirent neque aliud quicquam rei agant, quam tela hostium sustinere, intentique interim signum eruptionis expectent. Vix brevi hora laboriose tradita quieti, dato signo, quod convenerat, subito preter spem castrorum portis erumpitur tantis animis, ut stupentes barbari ferre impetum non possent, et dicto citius pugne status mutaretur, ut, qui modo invadebant, invaderentur, et, qui invadebantur, invaderent, quique in claustris clausi oppugnatione terribili ad captivitatem et supplicium petebantur et in medios hostes invecti ferro obvia cuncta prosternerent, ita ut ex triginta millibus barbarorum, qui legionem unam circumstiterant, brevi temporis in spatio plus quam decem millia cesa essent; reliquos morti non virtus, sed fuga preripuit. Sic virorum fortium prudentiumque consilia prosperis prosequitur fortuna successibus. His actis, Romani victores sese in castra recipiunt. Sed Galba, memor se illis in locis a Cesare dimissum non ut bellum gereret, sed ut iter illud eco Galliis per Alpes ad Italiam difficile ac mercatoribus onerosum, et pene obstrusum perplexumque portoriis, periculosumque latrunculis patefaceret suaque tutum redderet presentia; insuper victor licet, nolens tamen rem sepius fortune committere et rursus extrema tentare, inde statim nullo obstante in Allobroges, romanam provinciam, est reversus atque illic tranquillius hibernavit. Alia subinde belli materia per ducis absentiam orta erat. Pablius Crassus, egregius adolescens, cum septima legione dimissus a Cesare secus oceanum hibernarat. Is frumenti precavens inopiam, ad singulas gentes finitimas legatos singulos, ad Venetos vero geminos destinavit, quod gens illa esset omnium eius regionis potentissima, cuius hodie, quod sciam (sic transeunt res humane) ne nomen quidem aut vestigium ullum extat. Illi autem, cogitantes hic fortassis modo sese obsides, quos Romanis non sponte dederant, recuperaturos, legatos detinuerunt ac vinculis astrinxerunt. Hoc exemplo freti populi vicini, ut quibus levia mobiliaque sunt ingenia, legatos etiam ad se missos redire ad suos pari proposito vetuere. Dumque hec adversus Romanos in Galliis contra fidem contraque ius gentium agerentur, Cesar nichil inde sollicitus, quod pacata omnia estimaret, in Illyricum iam profectus erat, ut is, qui terras incognitas ac remotas videndi infinita cupidine traheretur. Erat autem Illyricum provincie sue pars lege sibi Vatinia superaddita, cuius latissimi fines sunt: hinc Italia superiorque Germania, inde Macedonia et Thracia et Epirus; hinc sinus Adriacus, inde maximus nostri orbis amnium Danubius. Sane hac rebellione Crassi literis nuntiata, remandavit Cesar, ut in Ligere, preclaro amne Galliarum, qui nomen et aquas in oceanum fert, classem navium longarum, quantam potest, extruat, gubernatores ac remiges ex provincia conquirat, ut ipse, quum venerit, his copiis ad hostes oceanum accolentes secundo alveo descendat. Et idem ipse illico, ut celi Alpiumque conditio hominibus ullo modo permeabile iter fecit, dimisso Illyrico, festinantissime remeavit in Gallias. Quum enim haud dubie cunctos homines omni bellica virtute superaverit, et alios et seipsum sua illa incredibili celeritate transcendit, que sepe multis in locis cognita effecit, ut quantolibet absentem spatio semper hostes et presentem et imminentem cervicibus cogitarent. Nemo unquam expeditior agiliorque, non dicam imperator, sed viator, fuit. Cesare igitur reverso, Veneti Gallique alii factum suum reputantes, qui legatos gentis potentissime barbarica immanitate violassent, non ad veniam petendam, sed ad vim inferendam sese apparant vicissimque se populi in bellum alter alterum cohortantur. Neque solum a proximis contrahunt auxilia, sed etiam a Britannis, qui oceani estu semoti, non magno tamen intervallo, contra illam plagam habitant. Et hec faciunt non tam armis, quam locis fidentes imperviis atque palustribus, ubi nec expeditus pedum usus esset nec navium aut equorum, et, ut navigari possit, sentientes se navibus abundare, quibus egeant Romani. Dabat insuper animos estus ille reciprocus, qui alternis motibus litus quatit tegitque et enudat, oceani incolis notus exterisque terribilis, navium preterea suarum robur et armamenta pro qualitate fluctuum ac ventorum, quibus agitande erant ac pulsande, propter que maris hostiumque violentie perferende multo romanis navibus aptiores viderentur. Harum omnium difficultatum nullam Cesarem latebat: magna tamen lacessitus iniuria veritusque, ne, si ista dissimulasset, relique nationes (ut sunt animi in superbiam ac perfidiam proni), inulte rebellionis exempla sequerentur, hoc sibi nullatenus negligendum estimabat, sciens, quam naturaliter hominibus insitum libertatem amare et odisse servitutem, ante alios Gallis ingenitam levitatem, ut de facili mobiles atque ad subita bella volubiles essent. Iam per extrema Galliarum presagia novitatum variarum multa conceperat. Itaque, ne, ut fit, motus alii super alios orirentur, essetque ubilibet qui cohortibus occurreret, per diversa terrarum divisit exercitum: Titum Labienum cum equitatu magno misit in Treveros; huic iussit, ut et Remis et amicis aliis in obsequio conservandis, et Germanis Rheni transitu cohercendis intenderet. Publium Crassum cum parte etiam equitatus et duodecim legionariis cohortibus misit in Aquitaniam, cui iniunxit, ut curaret, ne qua inde in Venetos aut alias Galliarum partes auxilia mitterentur. Titurium Sabinum cum tribus legionibus in Ulnellos vicinasque gentes misit, quibus omni studio continendis ut insisteret, imperavit. Decimum Brutum adolescentem classibus preposuit, et illi, que se iubente in Ligeri facta erat, et illi, quam suo quoque iussu venturam ex Pictonibus Santonisque et ceteris tractus illius officiosis gentibus expectabat; huic precepit, ut ad primum expectate classis adventum cursum agat in Venetos. Ipse ad eos, cum reliquis legionibus terrestri procedit itinere; multisque passim oppidis expugnatis, que inexpugnabilia videbantur, ceptis instabat alacriter sperans pedetentim rem conficere. At Veneti viarum usu ac peritia et navium abundanti copia, impositis in eas fortunis suis coniugibusque et filiis, quum prohiberi fuga nullo modo possent, liberi atque incolumes abibant in oppida alia atque alia, quo Romani locorum ignorantia et navium penuria non poterant sequi, ibique se iterum atque iterum defendebant; resque in longum ibat et in irritum desinebat, nec belli finis ullus ostendebatur, eoque magis quod romane naves aliter fabrefacte oceanique fluctibus impares tempestatibus insolitis tardabantur. Itaque rem Cesar intelligens, inefficaci labore pretermisso, classem expectare duxit honestius, quoniam res non vanis nec se dignis subterfugiis, sed uno videbatur transigenda certamine. Has inter curas expectata classis affuit alto veniens oceano, quam cernentes Veneti suis litoribus propinquantem cum ducentis viginti munitissimis navibus illi obviam exiere. Eratque romane pugne ratio difficillima, quod et fortiores essent et maiores barbarorum, naves, et turribus altioribus preeminebant, unde ex alto pugnantibus illis quasi iniquis prelium in locis ageretur. Vela quoque et mali et antenne immensa mole prestabant, qui se romanas naves facile oppressuros confidebant; et fecissent, si naves navibus concurrissent. Sed omnia vincit ingenium et virtus. Erant Romanis falces inaudite magnitudinis, quas cum artificioso quodam impulsu rudentibus hostium iniecissent, et, navigio in adversum remis acto, rudentes velut cultri acie tonsorii scindebantur, et antenne simul ac superba ruebant armamenta fiebantque suarum impedimenta navium, quarum fuerant ornamenta ac presidia; restabatque non navium sed virorum pugna, in qua longe superior erat acies romana; et virtutem insitam spectator eximius excitabat. Cuncta enim in conspectu Cesaris agebantur et exercitus circumfusi, qui litoribus proximos occupabat colles, in quo bellicarum rerum multi magnique erant iudices, noti omnes bellantium et amici, quorum sub oculis nec virtus nec ignavia esse posset occulta. Et suapte igitur natura viri fortes et his acti stimulis strenuissime rem gerebant, sic ut brevi fracta hostis pertinacia, spem salutis fuge ventisque committerent. Quibus quum vela credidissent, quasi Romanos veriti subito siluerunt, et, stagnante freto destitutis, quas vehebant, navibus, iners celi marisque tranquillitas consecuta est, sic ut immobiles languentibus vadis starent. Assecuti Romani, quum hora diei quarta esset, usque ad occasum solis incendere ac ferire numquam vel momento temporis destiterunt, omnibusque fere vel exustis vel oppressis, pauce beneficio vicine noctis elapse sunt. Hoc prelio non modo flos iuvenum Venetorum, sed provecte etiam etatis consilium ac virtus intercidit. Perditis ergo viris ac navibus et omni insuper spe amissa, se suaque Romanorum potestati atque arbitrio commisere. Hos Cesar contra suum morem tractavit immitius, ut barbaros a violandis legatis exemplo supplicii deterreret: senatum morte, populum servitute, pena bonis animis graviore, multavit. Sic cum Venetis debellatum; qua victoria non ipsi tantummodo subacti, sed maritima ora omnis ad obsequium redacta est. Ecce autem alia ex aliis bella consurgunt. Titurius Sabinus iussu Cesaris in Ulnellorurm fines introierat, apud quos tunc summe rerum preerat Viridonix. Multe in circuitu civitates a Romanis defecerant, quarum alique senatum suum, quod neque defectioni neque bello consentiebat, interfecerant. Latronum quoque manus ingens partim bello, partim preda eliciente, dimisso agriculture studio, sese istis adiunxerant, e quibus omnibus magnus exercitus iam in armis erat. Sabinus, locum castris aptissimum nactus, intra vallum suos, lacessitus sepe licet ab hostibus, continebat, ut iam non hostium modo, sed suorum in contemptum paulatim incidisset. Ipse vero non id metu alio faciebat, nisi quod absente Cesare tanta cum multitudine congredi, quisquis exitus sequeretur, ne temeritati tribui posset potius, quam virtuti, anxius suspensusque erat animo. Ubi se sperni autem intellexit, pugnare tandem, sed inprimis contemptum huiuscemodi, quantum posset, exaggerare disposuit. Itaque Gallum quemdam, sibi perfamiliarem versutumque hominem, noctu hostium in castra transfugere iubet, et, quid fieri velit, edocet. Paret ille, et, origine dictis astipulante fidem, meritus cepit hostibus suadere, et animis credulis facile persuasit, primo quidem, Venetorum in finibus Cesarem extremis periculis circumventum, deinde in romanis castris hinc fama ducis, hinc hostium presentia tantum esse formidinis, ut de nocturna agitent fuga, qua et Cesarem adeant ducique indigo opem ferant, et instantibus sese malis eripiant. Id quum publice creditum esset (est enim non vanis modo, sed omnibus insitum, ut, quod valde cupiunt, facile etiam credant), totis passim castris una omnium vox audiri, providendum modis omnibus, ne tam felix occasio per ignaviam dilabatur. Exercitus instantia victi duces furori publico manus dant. Discurritur hac illac, et consensu ducum sarmentis variaque materia ex agris collecta ad implendas fossas et in castra penetrandum, onusti sarcinis et cursu defessi, omnes redeuntes ad grave opus supraque suas vires, romana castra ad laboris cumulum in alto imposita invadunt, haud dubii, Romanos preter fugam aut deditionem nichil ausuros. Sed fefellit gentem credulam vana spes. Nam Sabinus, suis militibus valida exortatione firmatis et pugnam vehementer optantibus, erumpendi signum dedit. Qui quum subito preter spem hostium erupissent, idque duabus simul portis, et virtute atque experientia bellandi et natura loci et lassitudine hostium adiuti, integri ipsi virium et quiete recreati fundunt illos facile prosternuntque. Quo metu, non modo qui evaserant ex prelio, sed vicini etiam, se Romanis dedidere; sunt enim Galli ineundis bellis promptiores, quam adversitatibus tolerandis. Et forte ita accidit, ut una eademque die et Sabinus Cesaris et Cesar Sabini victoriam audiret. Per hos ipsos dies Publius Crassus in Aquitaniam missus a Cesare, quamvis adolescens, senilibus animum exercebat curis, et secum cogitans in his terris multa illis annis adversa Romanis accidisse multa sibi utendum prudentia sentiebat. Assumpta igitur primum sollicitudine rei frumentarie atque equitatus comparandi, quod ee gentes plurimum eo genere virium pollere dicebantur, multis equitibus et fortibus viris expressim Tholosa ac Narbona, amicis urbibus, accersitis, quum iam virium satis esset, Sontiatum fines ingreditur. Illi autem non contenti hostem expectare, progressi obviam, et Romanos hinc eorum paucitatem, hinc ducis etatem contemnentes, in itinere sunt aggressi. Spe autem in contrarium versa, equitatus eorum, cui unice fidebant, romano funditur equitatu, cesisque quamplurimis, eodem impetu Crassus oppidum hostium invadit, multamque post resistentiam, datis ad extremum armis et obsidibus, per deditionem cepit. Erant tunc in Gallia, qui nunc neque ibi neque alibi usquam sunt, homines tante in amicitiis fidei tanteque constantie, ut cum iis, quorum se amicitie devovissent, omnem subire fortunam, et ad ultimum etiam mori vellent, neque post illos vitam ullam pati possent, quin, si mori aliter non daretur, mortem sibi ipsi manu propria consciscerent: mirum genus multum his modernis, amicitias utilitate metientibus, adversum; neque quisquam ex eo numero inventus a seculis ferebatur, qui hoc facere renuisset. Vulgo Soldurios vocitabant. Ex his sibi sexcentos Adiaterinus, princeps gentis, beneficiis et fide paraverat, cum quibus inter ipsam deditionem, que illi utique non placebat, eruptionem in Romanos fecit, ita ut improvidos repentina specie pene turbaverit: sic devoti omnes morti in prelium ruebant. Reversis tamen ad se militibus romanis, quum aliquandiu graviter pro hostium paucitate pugnatum esset, suo cum duce victi orantesque cum populo deditionem dux ac Soldurii sunt recepti. Dehinc Crassus in ulteriora progrediens vicinarum gentium conspirationibus magnis excipitur, ita ut etiam ab Hispanis oris, que proximiores bello erant, per legatos auxilia peterentur et duces eligerentur ex iis, qui sub Quinto Sertorio, rebelli quidem, sed romano duce, longo usu militaris scientie magisterium adepti bella gerere prorsus romano more didicerant, loca idonea capiendo, castra communiendo, commeatus hostium impediendo, acies instruendo, presidia disponendo, prelio ac receptui canendo, omniaque suis horis suisque ordinibus faciendo. Que Crassus cuncta conspiciens cogitansque, quod erat, se propter quorum paucitatem non posse diutius hostium consiliis atque artibus obstare, pugne fortunam experiri statuit. Quam rem quum ad consilium reiecisset idque ipsum omnibus visum esset, mane proximo in aciem eduxit, expectans ut in prelium hostes egrederentur. Illi vero, etsi de victoria non diffisi, tutius tamen rati sunt sine prelio vincere, quod per frumenti penuriam eventurum sperabant, propter quam si Romani loco cederent, illorum tergis instare decreverant. Hac spe castris se tenebant, neque pro victoria obsidionis infamiam recusabant. Romani hostium tarditatem non consilio imputantes, sed pavori, et hortante duce et militibus pugne signum una voce poscentibus, signo dato, castra aggrediuntur. Quo in actu auxiliares, in quibus ad prelium modicum spei erat, missilibus suggerendis, fossis implendis atque aggeribus convectandis multiplici opere occupati speciem maioris exercitus exhibebant; addebatque error hic animos Romanis atque hostibus minuebat. Utrinque tamen pugnabatur asperrime, dum ecce equites quidam Crasso nuntiant castra hostium ab adversa parte negligentius custodiri. Is prefectos equitum eo mittit. Illi autem his cohortibus, que castrorum presidio subsederant, a vulneribus et labore integris, longe a conspectu hostium circumductis, partem illam castrorum improvisi adeunt, et ante quam sentirentur, vallo disiecto, mediis castris cum cede clamor exoritur. Territi hostes repentinis malis, omissa partis alterius defensione, diffugiunt. Romanus illos equitatus locis campestribus assecutus obtruncat, ita ut ex quinquaginta millibus Aquitania Cantabriaque collectis vix quarta pars prelio superesset. Quo metu diffuso, pars maxima populorum circumstantium ad deditionem venit, fecissentque idem omnes, nisi instantis brume spes negotium distulisset. Hec Cesar per legatos suos agebat in Galliis; ipse autem a Venetis in Menapios processerat extremosque hominum Morinos, ut ait Maro, quod he due gentes nec legatos ad se miserant et in armis erant. Et quamvis hiems adventaret, sperans tamen modici temporis opus esse, rem aggreditur. Erat autem longe alia, quam crederetur, belli ratio. Audientes enim maximas atque creberrimas victorias Romanorum non armis, sed latebris, decreverant se tueri. Itaque se suaque omnia in paludibus ac silvis abdiderant, iuxta quas dum castra exercitus romanus attolleret, illi subito quasi ab inferis emergentes, effusos atque in operibus impeditos diversis viis dissonisque clamoribus invadunt. Romani impigre, opere intermisso et armis arreptis, in illos impetum fecere eosque in silvas redegere, paucis inter vepres perditis, multis hostium interfectis. Ex tunc Cesar silvestri materie cedende, et in morena valli ad tutelam suorum circumducende, operam dabat, ne clandestinis eruptionibus premerentur. Sed iam hiems aderat, et ingentibus ac perpetuis imbribus impedita res est, vetitique milites sub pellibus agere. Victor ergo hominum, sed nature cedens, incensis ac vastatis finibus hostium, cum exercitu in Aulercios Lexoniosque in hiberna concessit.
Caput 9
His temporibus Germanorum turbe ingentes Rhenum, metu pellente, traiecerant, fesse bellis assiduis atque importunitatibus et iniuriis Suevorum, que gens maxima belloque potentissima omnium Germanorum et olim fuisse legitur et nunc esse dicitur. Quorum de moribus multa quidem a scriptoribus rerum memorata pretereo, quoniam apud eos et apud omnes fere homines mutati sunt mores, queque iacturarum pessima est, prope semper in deterius. Horum, ut sileam reliquos, illum saltem morem video mutatum: nempe vinum etate Iulii Cesaris abhorrebant, quod, ni fallor, hodie non abhorrent. Hi vicinitatis atque adeo humanitatis impatientes omnes finitimos populos aut tributarios sibi effecerant aut prorsus expulerant. Itaque ad unam partem finium Suevorum fuisse traditur ingens atque incredibilis solitudo, idque sibi tunc magne glorie ascribebant. Nunc etiam per eorum, fines et suspecte multis in locis solitudines (expertus loquor) et ambiguum iter est. Hos igitur Germanorum populos a Suevis pulsos quum in Galliis consedisse Cesar audiret, Gallorum veritus levitatem, qui more frondium vento quolibet agitantur, et mercatores et cursores more patrio manu prehendunt detinentque, et, unde veniant et quo pergant et quid novi afferant, percunctantur, regunturque rumoribus sepe etiam falsis, et sepe his moti ea deliberant, quorum mox peniteat: hec, inquam, veritus Cesar, ne fame cuiuspiam flatibus moverentur et a romana fide desisterent, estate non expectata, ad exercitum venit et invenit vera se timuisse: missos legatos a Gallis ad Germanos, invitantes hortantesque, ut a leva Rheni, ubi substiterant, abscederent seque inferrent in intima Galliarum; nichil eis defuturum omnium, que petissent. Motus his Cesar, sed dissimulans, Gallorum principibus ad colloquium evocatis, benignis orationibus leniit firmavitque animos, atque edixit equitatum ad quem ex debito tenerentur, ut paratum in armis haberent: esse enim sibi animum ad liberandas Gallias ab incursu germanico proficisci. Quicquid ille preceperat, adimpletum est non obedienter modo, sed libenter: ea est facilitas animorum. Dum instructis ergo paratisque omnibus iter arripuisset, iamque ad castra hostium paucorum dierum itinere propinquaret, legatos barbarorum obvios habuit, quorum primus in hanc sententiam verba fecit: Neque Germani, inquit, o Cesar, bellum inferunt Romanis neque, eis si Romani bellum inferant, recusant. Mos est noster a maioribus per manus nobis traditus bella moventibus obstare, nullum ob hanc causam precari. Suevis solis nos impares confitemur, quibus ne ipsi quidem celites pares sint. De reliquo mortales omnes vincere posse confidimus. Unum non humile, sed ut iustior causa nostra sit, dicimus, venisse nos in Gallias non sponte, sed coactos; profugos, domo pulsos, aliquo pergere recesse fuisse. Si Romani velint, posse eis amicos esse non inutiles. Ad id sane duorum altero opus esse; ut aut terras eis, quas inhabitant, largiantur, aut possidere, quas armis quesierint, patiantur. Ad hec Cesar inter multa respondens nullam eis posse secum amicitiam ait esse, nisi quamprimum Gallie finibus emigrarent, neque satis se mirari posse, quenam esset ista ratio, ut, qui sua defendere non valerent, invaderent aliena, quasi ad iniuriam inferendam, quam ad defendendam iustitiam, fortiores, quum fortioribus viris vires addere soleat animosque defensio suscepta iustitie. Neque vero esse agros ullos in Gallia, qui tante hominum multitudini assignari possint sine iniuria possessorum. Esse autem apud se aliarum gentium legatos, inprimis Ubiorum, amicorum populi romani, de Suevorum violentia conquerentes opemque poscentes: posse eos cum illis habitare, donec utrisque consultum sit. Se Suevis imperaturum, ut ab eorum offensionibus abstineant. Legati se post triduum redituros responsumque sue gentis relaturos quum dixissent, poposcerunt, ne castra interim promoveret. Sensit fraudem Cesar; equitatus enim partem magnam trans Mosam amnem frumentatum ab iis missam senserat, quam hoc spatio temporis expectabant. Itaque, quod peterent, se facturum negavit processitque; et quum iam nonnisi duodecim millia passuum distaret a barbaris, legati id ipsum poscentes instantius occurrerunt, idque quum iterum negasset, petierunt, ut ad suos equites, qui preibant, mandaret prelio abstinere, donec ipsi legatos ad eos, quos in eadem conditione cum Suevis esse diceret, destinarent, ut, federe cum eisdem icto, simul Cesaris consilio uterentur. Ad hec exploranda ac firmanda cum Ubiis triduo etiam opus esse. Intellexit Cesar hanc quoque petitionem eodem spectare, quo primam, respondit tamen se de die illo non amplius, quam quatuor millia passuum, progressurum; illic die proximo adessent, cum quibus de illorum petitione dissereret. Equitibus nichilominus iam pregressis mandavit, ne hostes invaderent; quod si ab illis invaderentur, usque ad ipsius adventum impetum sustinerent. Equites, iussu Cesaris accepto, et qui apud eum legatos hostium vidissent, tamquam in pace securi ibant et incauti: fidei signum, non prudentie. Id quum hostes animadvertissent, quamquam numero longe impares, repentino impetu invecti quadringentos septuaginta ex eis occiderunt, reliquos in fugam versos insequi non prius desierunt, quam ad conspectum Cesaris est perventum: ibi demum persecutionis fugeque finis fuit. Memorabilis inter cesos casus extitit Pisonis, qui vir fortis ac nobilis ex Aquitania, amator populi romani et amicus dictus a senatu, quum germano proprio ab hostibus intercepto opem ferens illum quidem periculo liberasset, vice eius detentus inter turbam atque equi vulnere ad terram datus aliquandiu pedes animosissime se defendens, victus tandem concidit. Id quum frater, iam prelio digressus, agnosceret, equo stimulis adacto, medios in hostes rediit, ibique fortiter dimicans occubuit. Ad hunc modum duo simul fratres egregii mutua pietate periere. Cesar circumventum sese dolis dolens, nullos iam legatos hostium audiendos, nullam conditionem pacis admittendam neque vel modicum differendum ratus dum copie hostium iungerentur; simul illud intelligens, apud leves Gallorum fragilesque animos hostilem fraudem virtutis opinionem et virtutis nomen facile reperturam, statuit omne hostibus consultandi simulque et Gallis falsam opinionem confovendi spatium celeritate preripere. Consilio igitur advocato, dum propositum suum illis aperit, ecce de transverso legati hostium, quibus prospere fraus prima successerat (nec priores illi tantum, sed principes gentis et seniores omnesque, in quibus summa erat apud illos auctoritas), ad Cesarem in castra perveniunt, vel excusaturi preteritas fraudes, vel novas, si liceat, innexuri. Quos ubi Cesar aspexit, nulla penitus de re auditos illico capi iussit, simulque instructo iter exercitu festinus arripuit, in quo ordinando nuper victos equites in extremo posuit, ne forte reliquie pridiani metus alique superessent, quibus etiam intrepidi afflarentur. Sic ad hostes generose plenus ire et degeneris memor iniurie properabat, et octo millia passuum dicto citius emensus ante illis apparuit, quam quid de legatis suis esset, quidve de hostibus, scire aliquid potuissent: subita re turbati neque arma neque consilia capiendi spatio relicto, an hosti occurrerent, an castra defenderent, an salutem fuga quererent, incerti stupidique herebant. Cognita trepidatione hostium ex fluctuatione hominum ac signorum, romani milites et illorum perfidia et hortatu sui ducis impulsi castra pervadunt. Pauci armati paratique restitere, alli autem et in finem omnes fugam arripuere. Immisso post eos equitatu, magna eorum in itinere strages fuit. Dehinc agmine perpetuo, ad confluentem Rheni ac Mose delati, quum se metu insequentium in oppositum amnem iniecissent, et lassitudine et pavore et impetu alvei superante demersi sunt. Ita pene omnes partim pugna, partim fuga, partim aqua consumpsit, quum essent hominum millia quadringenta ac triginta. Sua in castra reversus Cesar incolumi exercitu (mirum dictu) tanto ex bello paucis tantummodo vulneratis, quum legatos reliquosque, quos capi iusserat, invenisset, absolvi fecit et, quo vellent, abeundi tribuit licentiam. Illi vero Gallorum propter attritos fines iracundiam metuentes apud Cesarem residere numinis instar optarunt, quos ille secum magnanimus, concessa libertate, detinuit.
Caput 10
Post hec Cesar modis omnibus transire Rhenum disposuit. Multe eum impellebant cause, tres inprimis. Nam et opere pretium estimabat, ut Germani, qui quotidie in Gallias transire sibi consuetudinem fecerant, suarum metu rerum domi continerentur, ubi adverterent exercitum populi romani posse et audere Rhenum transnatare, neque semper assuescerent invadere, sed invadi etiam interdum. Deinde, quod pars illa germanici equitatus, quam predandi causa trans Mosam missam proximo prelio non interfuisse memoravimus, trans Rhenum, audita suorum clade, confugerat seque Sicambris adiunxerat, a quibus Cesar quum per nuntios postulasset, ut eos, qui Romanis simul ac Gallis bellum moverant, sibi redderent, responderunt imperium populi romani Rheno terminari; si Germanos in Galliam transire ad iniuriam traheret, cur minus iniuriosum duceret trans Rheni metas imperium extendere? Quamquam barbarica, ista responsio coloris fortasse aliquid, sed nil penitus rationis habuerit; non enim trans Rhenum imperium petebatur, sed ut cis Rhenum iniuriose gesta punirentur; nisi forte illud sibi barbaries insolens usurpabat, ut, qui ad eam confugissent, inviolabiles haberentur, que brevi non modo alios, sed seipsam salvam facere non potuit. Tertium erat, quoniam Ubii, soli ex transrhenanis Romanorum in amicitiam recepti, affectuosissime deprecabantur, ut eis romanus imperator adversus Suevos aut mitteret, aut ferret auxilium. Nam si ipse forsitan transire non posset rei publice negotiis occupatus, satis abundeque illis esse presidii in solius exercitus sui fama, que, post devictum Ariovistum atque ultimum hoc prelium confectum, tam late per Germanie extrema diffusa esset, ut sub eius umbra nominis tutos se esse posse confiderent. Navium vero ad transitum affatim sibi esse ne dubitaret. Et Cesar quidem his de causis ac fortasse aliis transitum exoptabat, sed transire navibus neque sat tutum neque vel sibi vel populo romano satis honorificum iudicabat, animumque ideo ad structuram pontis intenderat, tametsi difficultatem maximam fluminis impetus profunditasque et latitudo pretenderent. Sed nil volentibus arduum. Disposuit firmavitque vel nullo modo alio vel ponte transire, vicitque omnium rerum perplexitatem operosissimi atque ardentissimi ducis industria atque obsequentissimi durus labor exercitus. Ponte igitur brevi tempore mira arte perfecto, traduxit armatas legiones primusque Romanorum, sicut scriptum est, Germanos, qui trans Rhenum incolunt, aggressus maximis affecit cladibus. Sed sequor ordinem. Presidio validissimo ab utraque pontis parte dimisso, primus illi post Rheni transitum in Sicambros fuit impetus, qui superbe romani fines imperii Rheno amne prescripserant. Eo pergenti multarum urbium legationes occurrerunt amicitiam pacemque petentium, quibus omnibus benigne respondens Cesar obsides imperavit. Sicambri autem, ut est magna pars hominum, verbis plus quam factis, animosior, mox incepti fama pontis audita quorumdam, qui apud eos versabantur, quibus romana notior virtus erat, consilio atque hortatu, desertis urbibus cum fortunis suis omnibus, in solitudines ac silvarum interiora confugerant. Cesar hoc iampridem tardum et difficile belli genus expertus, et plus tedii habens quam periculi, tempus inutiliter non terendum statuit. Pervastatis ergo vicis rebusque hostium, quo vel ferrum potuit vel flamma pertingere, ad Ubios, hoc est, ab hostibus ad amicos, transiit expectatus atque optatus. Apud eos vero moram trahens propositum et consilia didicit Suevorum. Ea erant huiuscemodi: Accepto enim transitu Romanorum, quorum fama virtutis iam cuncta compleverat, nuntios ad omnes sue gentis circumquaque direxerant. Unum omnibus preceptum, ut, urbibus atque oppidis derelictis, coniuges filiosque, et quicquid eis carum esset, in silvis, que immense illis erant, reconderent; viri omnes armipotentes certo loco Suevie in medio, ex omni undique regione confluerent, ibi Cesarem expectarent acieque confligerent. Cesar autem, quam ob causam nescio, sed opinor tantum virum nil sine certa ratione voluisse, contentus in presens adventu suo Ubios obsidione liberasse, ac reipsa ostendisse Germanis, Rheni transitu Romanos neque metu neque difficultate prohiberi, quominus et amicis opem ferant et hostibus ultionem. Nonnisi decem et octo diebus actis in Germania, rediit in Gallias, pontemque post tergum fregit, ne ab hostibus frangeretur.
Caput 11
Crescentibus in dies bellis atque periculis, crescebat simul ducis animus et, attritu velut aurum, splendidior fiebat, quove plus difficultatum, eo plus spei erat. In omnibus quidem bellis, que per eum in Galliis ad id tempus gesta erant, missa hostibus auxilia a Britannis agnoverat. Id indignans ad eos ire disposuit et, quamvis extremum iam tempus esset estatis, que illis in regionibus propter viciniam septentrionis est brevior, ne quid tamen otiosi temporis ageret, insule statum moresque hominum explorare primum statuit. Quod quum neque per homines gallos, quibus loca illa nondum plene nota erant, neque per mercatores ipsos, qui nonnisi litoreas terras easque non omnes, sed tantum Gallie oppositas, adibant, fieri posset, Gaium Volusenum una cum longa navi eo, quid agere illum velit, admonitum, ire iubet et cognitis, que cognosci possent, maturum illi reditum imperat. Is ad eum quinto die rediit, non ausus, ut dicebat, in terram egredi neque se fidei barbarorum credere, et tantum exterius visa renuntians. Hec ita communis quidem habet historia. Habeo tamen non ignobiles auctores, qui Cesarem per seipsum portus et navigationem et accessum ad insulam explorasse confirment, quod ut credi possit, ipse ducis animus facit et similis aliis in rebus audacia. Ceterum seu per alium seu per se cognitis, que cognosci poterant, ipse in extremum Gallie angulum, unde brevior in Britanniam est transitus, quo iam se cum exercitu contulerat, classem omnem contrahi imperat, et qua veneto in bello usus erat anno altero, et que amicis ex regionibus interim redacta ingentem navium numerum expleverat. Et iam fama Romanorum a Germanis transierat ad Britannos, et presens insuper apparatus late metum sparserat. Itaque multarum insule civitatum nuntii Cesarem adeunt, et obsides et obedientiam promittentes. Hos benigne suscipiens et sereno vultu et miti oratione prosequitur hortatusque, ut in proposito perseverent, domum remittit, et cum eisdem Comium, consilii magni virum inque oris illis omnibus auctoritatis eximie ac spectate, sibi vero fidissimum, ut rebatur, quo merito Atrebatibus victis regem illum imposuerat; per quem urbibus britannicis persuadere nititur, ut romane fidei se committant, suumque illis nuntiat adventum. Venerunt et magne partis Morinorum nuntii, excusantes sue gentis errorem, quod adversus populum romanum propter suam imperitam ac turbidam barbariem rebellassent, morum vitio, non odio animorum, et petentes veniam et penitentiam offerentes. Id pergratum Cesari fuit, quod in Britanniam transiturus bellum invitus post terga dimitteret, neque cure britannice preferendum aliquid estimaret. Impositis ergo multis obsidibus, petita concedit. Classe autem, sicut diximus, collecta, ad transitum se preparat; curam portus ac custodiam Publio Sulpicio Ruffo committit cum eo, quod sufficere visum est, presidio; residuum copiarum in Menapios mittit atque in eam partem Morinorum, unde, quod rebellionis indicium censebat, nulli ad eum nuntii venissent; his Titurium Sabinum et Lucium Arunculeium Cottam preficit. Dies interea navigationi aptus affuit, quumque de litore gallico profunda nocte solvisset, proxime lucis hora quarta britannicum litus attigerat, plenumque illud armatis hostibus conspicatus preruptasque rupes pelago impendentes, unde teli iactus aut lapidis usque ad naves facile perventurus esset, substitit parumper expectans suos, quia lentius veniebant. Sic in anchoris usque ad horam diei nonam stetit. Tunc assecutis omnibus legatisque et tribunis militum ac magistris navium vehementer admonitis, ne qua esset bellicis aut maritimis rebus mora, sed ad nutum omnia dicto ocius explerentur, vento et estu fretus idoneo, convulsis anchoris, ad septem millia passuum procul inde plano in litore tota cum classe constitit. At Britanni, intellecto consilio, premissis equitibus atque essedis, quibus in bello uti consueverant, pari velocitate locum occupant; consequuntur equitatum turbe: ita omnes copie egressuris se Romanis obiciunt. Et erat descensus in terram difficillimus propter aque altitudinem, sine qua magne naves esse regique non poterant: et si qui e navibus exivissent, aut sicco de litore aut ex vadis humilioribus excipiebantur hostium occursu, et ubi stare difficile erat, cogebantur iniquo marte certare; unde non immerito Romani territi ac turbati et locorum inscii et eiusmodi prelii inexperti solito segnius pugnabant. Quod ut Cesar vidit, longas naves ab alia classe secerni, et remis applicari litus imperat, atque inde omni genere missilium hostem pelli, quem ipse navium aspectus et magnitudine et remorum strepitu insuetum talibus exterruit. Ubi autem sagittarum imber ac tonitrua tormentorum in hostilem aciem incidere, parumper referre pedem hostes inceperunt. Necdum tamen Romani sese undis credere ausi ipsis e puppibus preliabantur, donec aquilifer decime legionis, quam amabat Cesar, alta deos orans voce, ut feliciter legioni succederet quod parabat, versus ad comites: Desilite, inquit, in fluctus et sequimini me, commilitones mei, quicumque non vultis hanc aquilam hostibus illudendam tradere. Si viri estis, prospera cuncta provenient; si minus, ego saltem debitum meum reipublice ac romano imperio bona fide persolvero. Hec exclamans, medios in fluctus mira alacritate desiluit atque, ut primum terram pedibus attigit, gressu rapido ferre aquilam in hostes cepit. Virtutis exemplo et pudore nobili incitati omnes, non solum qui in illa, sed qui in cunctis erant navibus, in undas atque inde in hostes ruunt. Pugna atrox exoritur, diuque anceps et Romanis adversa propter locorum iniquitatem. Postquam vero omnes terram attigerant, collecti in unum et reducti ad solitum pugne genus, alio impetu invecti fuderunt adversarios; fuissetque clarior victoria, si ad insequendum profugos equitatus in tempore affuisset; tanta fuit tamen, ut Britanni virtute hostium suoque casu territi legatos ad Cesarem mitterent, et deditionem et obsides et, quidquid victoribus debent victi, offerentes. Cum his et Comius rediit, quem ad eos, ut diximus, premissum et commissa edere incipientem vinculis astrinxerant, nunc solutum remittentes violati culpam in multitudinem reflexerunt, et errori publico veniam petierunt. Quibus Cesar acriter increpitis, quod pace per legatos ultro expetita et obtenta bellum intulissent, hostilia in amicos ausi, veniam tamen supplicibus non negavit, quam negare nec noverat nec solebat. Partim datis partim promissis obsidibus, pax conventa est. Principes Britannorum turbas ad agriculturam reverti iusserunt, ipsi seque suasque urbes Cesari insinuare omni studio satagentes. Paulominus festinatio unum michi virum abstulit, quem in medium virtus eius et fama restituent. Is est Marcus Cesius Sceva, miles Cesaris, qui hoc ipso, quem premisimus, ad insulam appulsu scopulum litori proximum plenum turbis hostium contuitus, cum quatuor tantum commilitonibus cimba eo transvectus, et egregia paucitate barbaricam multitudinem est aggressus. Quumque inter pugnandum estus equorei refluxu interstitium illud, quod scopulum ab insula dirimebat, aquis exoneratum transitum non negaret, atque ideo barbarorum ingens copia suis auxilio advenisset, reliquis quatuor iusto pavore perterritis et abiectis vel oranti forsan socio dimissis pilis, solus Sceva contra hostium aciem stetit immobilis, et sua et comitum unus quinque militum pila in hostium membra, nullo incassum eunte, iaculatus; tandem omnibus absumptis, stricto obvios mucrone, unumquemque, ut se primus obtulerat, nunc scuto nunc gladio excipiens ac prosternens, diu utrique partium admirabile prebuit spectaculum, et tot millium in litore dimicantium ad se unum intuendum oculos atque ora convertit. Quumque iam denique non ut in armatum virum, sed ut in turrim munitam omni nisu ira pudorque hostium in furorem versus incumberet; iamque femur ingenti transfixus telo et vultum saxo contusus, gravi clipeoque et galea ictuum vi disiectis, gladio ad extremum fracto pilisque, ut dictum est, omnibus non perditis, sed impensis egregie, pene iam exarmatus, adhuc tamen lorica gravis duplici, se in undas, sua opera hostium sanguine rubicundas, iniecit, ac reversus ad suos, unde gloriam merebatur, veniam postulavit. Nempe quum Cesarem conspexisset: Parce, inquit, optime imperator; arma perdidi. At ille summus estimator meritorum, cuius sub oculis gesta res erat, et facta viri fortia et verba magnifica centurionatus honore remuneravit. Incidit per hos dies res parva quidem dictu, sed eventu magna atque periculosa. Naves in Galliis dimisse, quibus inerat equitatus, paucis post Cesarem diebus secundo funem vento solverant, quumque britannicis iam litoribus propinquantes in conspectu suorum essent, tantis repente tempestatibus conquassate sunt, ut omnes undique spargerentur, et alique, unde venerant, violentia pelagi verterentur, alie ad alteram partem insule summo cum discrimine cogerentur. Quin etiam naves alie, et longe et onerarie, in quibus exercitus transportatus erat, quamvis litori herentes, sic procellis tumescentibus avulse atque oppresse sunt, ut romanam audaciam mundi finibus non contentam extraque orbem bella querentem terre limes ultimus castigare videretur oceanus. Denique sic disiecte omnes, sic, perditis armamentis, aut fracte aut inutiles reddite videbantur, ut merito hec inter adversitates cesareas numeretur. Qua de re consternatio ingens ac mestitia totius exercitus consecuta est. Nam neque alia classis, qua redirent, erat, neque ad hanc ipsam reparandam vel materia vel facultas, et in Gallia hibernandum esse, et hibernari in Britannia propter frumenti inopiam non posse constabat; et preterquam quod res per se ipsam tristis erat, accedebat et altera dolendi causa ac timendi. Siquidem Britannie principes, quos in fidem Romanorum non amor, sed pavor, attraxerat, omnia illis deesse quum cernerent, naves, equites, frumentum, nec stare illos diutius posse nec abire, eorum quoque paucitatem castrorum ex angustiis metientes, quod neque equitatus neque impedimenta, sed sole ibi erant legiones, conceperunt spem, ut fit, ex alienis malis; ac reiectis adulationibus, quibus Cesarem ceperant promereri, cogitantes, quod, si eum superare possent aut opprimerent, nemo amplius bellator in Britanniam traiceret; habito de his rebus inter se colloquio, rebellarunt. Cesar, nondum coniuratione patefacta, ex dilatione tamen obsidum, qui promissi erant, ex adversitate preterea, que sibi acciderat, mutatam cum fortuna fidem barbaricam cogitabat. Sed nulla re deici poterat supra humanum modum altus animus et invictus. Et frumenta igitur ex agris vicisque omnibus in castra quotidie, et navibus, que irreparabiliter quasse erant, dissolutis, earum materia alias refici, et quod deerat, ex Galliis convehi faciebat. Idque tanta ducis sollicitudine, tanto militum studio gestum est, ut ex omnibus non amplius quam duodecim in totum perditis relique ad navigandi usum reformate in anchoris starent. Sic quasi reddita ad salutem via, animos militum providentia sui